The Cardinals of the Holy Roman Church

Guide to documents and events

Twentieth Century

LITTERAE APOSTOLICAE

MOTU PROPRIO DATAE

De loco Patriarcharum Orientalium in Sacro Cardinalium Collegio

PAULUS PP. VI

Ad Purpuratorum Patrum Collegium animum Nostrum intendentes, quaedam constituere opportunum censemus, quibus in eodem amplissimo Summi Pontificis Consilio honoratior posthac tribuatur locus Patriarchis Orientalibus, in supremum Ecclesiae Senatum allectis.

Itaque, derogantes quantum opus est canoni 231 § 1 Codicis Iuris Canonici, Nostris hisce Litteris motu proprio datis, ea quae sequuntur decernimus.

I. Patriarchae Orientales, qui in Patrum Cardinalium Collegium relati fuerint, ordini Episcopali eiusdem Collegii accensebuntur.

II. Hi tamen, cum suam Patriarchalem sedem retineant, nullius dioecesis suburbicariae titulo augebuntur nec ad clerum Urbis pertinebunt.

III. Lex de qua supra (nn. I et II) ad eos etiam Cardinales spectat, qui nunc officio Patriarchali in Oriente potiuntur. Qui propterea, amisso titulo in Urbe, ex ordine Presbyterali ad ordinem Episcopalem ipso iure transferuntur, et in eodem obtinent locum iuxta normas, quae subeunt.

IV. In Cardinalium Collegio priores locos ordinatim obtinent Decanus et Subdecanus; quos proxime sequuntur alii Cardinaies Episcopi, qui dioecesibus suburbicariis vel praesunt vel ab ipsis titulum sumunt. Hae enim dioeceses,. ad historiae fidem, peculiari modo cum Urbe Roma, Nostri episcopatus sede, semper coniunctae sunt, cumque ea aliquid unum quodammodo effecerunt.

V. Deinde in eiusdem sacri Collegii ordine Episcopali singularem locum obtinent, suae dignitati congruum, Cardinales Patriarchae ex Oriente, ratione habita et temporis et dispositionis, quibus quisque in Purpuratorum Patrum numerum cooptatus est.

Quaecumque vero a Nobis hisce Litteris motu proprio datis decreta sunt, ea omnia firma ac rata esse iubemus, contrariis quibuslibet non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XI mensis Februarii, anno MDCCCCLXV, Pontificatus Nostri secundo.

PAULUS PP. VI

Digitized and marked up by Salvador Miranda (1999), from Acta Apostolicæ Sedis, LVII (1965), 295-296.


Top 20th Century Guide Home

©1998-2015 Salvador Miranda.