The Cardinals of the Holy Roman Church

Guide to documents and events

Seventeenth Century
Urban VIII (1623-1644)

Constitutio Ad Romani Pontificis, quinto kalendas Februarii 1625.

Urbanus Papæ VIII
Ad perpetuam rei memoriam.

Ad Romani Pontificis providentiam spectare dignoscitur, ut ea, quæ salubriter a Prædecessoribus fuis, prefertim Sedis Apostolicæ, universalis Ecclesiæ decori, & uutilitati conducentia, statuta sunt, firma, & inconcussa quantum ex Alto conceditur, perseverent.

§ 1. Cum igitur formam in ejusdem Pontificis electione servandam factorum Conciliorum decretis, & variis Apostolicis Constitutionibus sæpius prescriptam felicis recordationis Gregorius Papa XV, Prædecessor noster Pastorali sollicitudine permotus, ut res tanti ponderis postulabat perfectus dirigendum duxerit Constitutione desuper edita, cujus tenor est talis Gregorius Episcopus servus servorum Dei. Ad perpetuam rei memoriam Æterni Patris Filius Magister & Legistator Christus Dominus &c

§ 2. Et successive idem Gregorius Prædecessor Cæceremoniali ritus dictæ Electionis continens de ejus mandato compositum confirmaverit, cujus tenor sequitur, Gregorius Episcopus servus servorum Dei, Ad perpetuam rei memoriam. Decet Romanus Pontificem.

Omittitur residuum, quia eum habes supra pag. 291.

§ 3. Nos qui ut rei tam ardua negotium rite, & recte procederet, & absolveretur, intentis studiis desideravimus, cum primum (nul!is licet suffragantibus meritis) ad Summni Apostolatus apicem assumpti fuimus, animo revolventes quantam in omnium animis Constitutionis exequutio, & Ceremonialis prædicta nostra etiam confirmatione roborata, inviolabiliter semper observentur providere cupientes, ex mera animi nostri deliberatione, & de Apostolicæ poteistatis plenitudine, ac de Ven. Fratrum nostrorum S. R. E. Cardinalium consilio, & assensu,Constitutionem, & Ceremoniale prerdicta cum omnibus, & singulis in eis, & eorum quolibet contentis clausulis, & decretis hac nostra perpetuo valiutra constitutione, Apostolica auctoritate perpetuo confirmamus, & approbamus.

§ 4. Eaque etiam perpetuo in omnibus futuris Romanorum Pontificum electionibus firrmiter, & inviolabititer observari precipimus, & mandamus, ac derogationem in eadem Constitutione dicti Gregorii Predecesoris insertam, semper vigere suamque vim perpetuis futuris temporibus obtinere decernimus.

§ 5. Non obstantibus, quatenus opus sit, ea in parte, qua presentibus advensentur recolendæ memoriæ Alexandri papæ III similiter Prædecessoris nostri in Lateranen, quæ incipit Licet de vitanda, & quibuscumque aliis etiam in universalibus Consiliis editis Constitutionibus, et Ordinationibus Apostolicis, et Consuetudinibus etiam immemorabilibus, ac omnibus illis, dictus Gregorius Prædecessor in Constitutione et Cæremonialis confirmatione predictis voluit non obstare quibus omnibus, etiam si de illis, eorumque totis tenoribus specialis, specifica, et expressa, non autem per clausulas generales idem importantes mentio, seu quevis alia expressio ad hoc servanda foret, omnium, & singulorum tenores, ac si de verbo ad verbum exprimerentur, et infererentur, præsentibus pro sufficienter, et infererentur, præsentibus pro sufficienter expressis, et insertis habentes, illis, quoad reliquia omnia, quæ Constitutioni dicti Gregorii, & Cæremoniali prædictis, et huic nostro præcepto mandato, et decreto non sunt repugnantia in suo robore permansuris harum ferie de simili plenitudine potestatis derogamus, & derogatum esse volumus, et hanc nostram derogationem suum pariter effectum consequi jubemus, coeterisque contrariis quibuscumque.

§ 6. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ confirmationis, approbationis, precepit, mandati, decreti, derogationis, voluntatis, et jussionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare presumpserit, indignationem omnipotentis Dei, ac Beatorum Petri, & Pauli Apostolorum ejus, se noverit incursurum.

Dat. Romæ apud S. Petrum Anno lncarnationis Dominicæ 1625. quinto kalendas Februarii Pontificatus Nostri anno tertio.

+ Ego Urbanus Catholicæ Ecclesiæ Episcopus.
+ Ego Franciscus Maria Episc. Ostiensis S. R. E. Card. a Monte promitto, voveo, & juro.
+
+ Ego Oct. Episc. Portuen. S. R. E. Bandinus promitto, voveo, & juro.
+ Ego Joan Baptist. Episc. Albanen. S. R. E. Detus promitto, voveo, & juro.
+ Ego B. Episc. Sabinen. S. R. E. Beviliqua promitto, voveo, & juro.
+ Ego A. Episc. Prenestin. S. R. E. Perettus promitto, voveo, & juro.
+
+
+
+ Ego Dominicus Cardinalis Gimnasius tit. Sancti Laurentii in Lucina promitto, voveo, & juro.
+
+ Ego C. Card. Madrutius tit. S. Cesari promitto, voveo, & juro.
+ Ego Scipio tit. S. Chrysogonis presb. Cardinalis Burghesius Major Poenitentiarius promitto, voveo, & juro.
+ Ego Jo. Garsia tit. SS. Quatuor Coronatorum presbyter Card. Millinus promitto, voveo, & juro.
+ Ego M. tit. SS. Quirici, & Julittæ presbyter Card. Lantes promitto, voveo, & juro.
+
+ Ego Jn. B. tit. S. Ceciliæ presb. Card. Lenius promitto, voveo, & juro.
+
+ Ego D. tit. S. Martini in Montibus Car. Rivarola promitto, voveo, & juro.
+
+ Ego Fr. Augustinus S. R. E. presb. Card. tit. Sanctae Mariæ de Aracoeli promitto, voveo, & juro.
+ Ego Gaspar tit. S. Crucis in Hierosalem presb. Card. Borgia promitto, voveo, & juro.
+
+ Ego Fr. Felix tit. S. Anastasiæ presbyter Card. Asculanus promitto, voveo, & juro.
+
+ Ego Gabr. tit. S. Bartholomei in Insula Card. de Trejo promitto, voveo, & juro.
+
+
+ Ego Julius tit. S. Sabinæ presb. Card. Sabellus promitto, voveo, & juro.
+ Ego Melchior tit. S. Mariæ de Pace presb. Card. Kleselius promitto, voveo, et juro.
+ Ego Melchior tit. S. Mariæ de Pace presb. Card. Kleselius promitto, voveo, & juro.
+ Ego S. tit. S. Susannæ S. R. E. Bibliothecarius promitto, voveo, & juro.
+
+ Ego Guido tit. S. Mariæ de Populo presb. Cardin. Bentivolus promitto, voveo, et juro.
+
+
+ Ego Fr. Desiderius tit. SS. XII Apostolorum presb. Cardd. de Cremona promitto, voveo, et juro.
+ Ego Ludovicus tit. S. Laurentii in Damaso presb. Card. Ludovisius, S. R. E. Vicecancellarius, et Sanctiss. D. N. Summator promitto, voveo, & juro.
+ Ego Cosimus tit. S. Pancratii presb. Card. de Torres promitto, voveo, & juro.
+
+
+ Ego Fr. A. Card. Sancti Honuphrii S. R. E. Pesb. Card. promitto, voveo, t& juro.
+ Ego Laurentius tit. S. Mariæ in Aquiro S. R. E. Card. Magalottus promitto, voveo, & juro.
+ Ego Aloysius tit. S. Pudentianæ S. R. E. presb. Card. promitto, voveo, & juro.
+ Ego Dionysius tit. Sanctiss. Trinit. in Monte Pincio Card. de Marquemont promitto, voveo, et juro.
+
+
+ Ego Laudivius Cardinalis S. Sixti promitto, voveo, et juro.
+
+
+
+ Ego Jo. Dominicus Spinula Card. S. Clementis promitto, voveo, & juro.
+ Ego Jacobus Cavalerius S. R. E. presb. Card. S. Eusebii promitto, voveo, et juro.
+
+
+
+
+
+ Ego C. S. Mariæ in Via lata Diac. Card. Pius promitto, voveo, & juro.
+ Ego M. S. Eustachii Diac. Cardin. de Sabaudia promitto, voveo, et juro.
+
+ Ego Alexander S. Mariæ in Cosmedin Diaconus Card. Ursinus promitto, voveo, et juro.
+
+
+
+
+ Ego Franciscus S. Angeli in Foro Piscium Diaconus Card. Boncompagnus promitto, voveo, & juro.
+ Ego Hippolitus S. Mariæ Novæ Diaconus Cardinalis Aldobrandinus, S. R. E. Camerarius promitto, voveo, & juro.
+
+ Ego P. Maria Burghesius Diac. Card. tit. S. Gregorii promitto, voveo, & juro.
+ Ego L. SS. Viti, & Modesti Diac. Card. Biscia promitto, voveo, & juro.

Anno a Nativitate Domini Nostri JESU Christii 1626. Indictione Nona, die vero sexta mensis Julii Pontificatus Sancitiss. in Christo Patris, & Domini nostri D. Urbani divini providentia Papæ VIlI. Anno ejus tertio supradictæ literæ lectæ, & publicatæ fuerunt ad Valvas Basilicarum S. Joannis Lateranensis. Principis ApostoIorum de Urbe, Cancelerias Apostolicæ, & in Acie Campi Floræ per me Tarquinium Majorum Cursorem, & per me Brandimartem Latinum prælibati Sanctiss. D.N. PP. ac Santæ Romani, & Universalis Inquisitionis Cursore, & c. Augustinus de Bolis Romanus pro D. Mag. DD. Cursorum.

Digitized and marked up by Salvador Miranda (2008), from Bullarum, diplomatum et privilegiorum sanctorum Romanorum pontificum taurinensis editio : locupletior facta collectione novissima plurium brevium, epistolarum, decretorum actorumque S. Sedis a S. Leone Magno usque ad præsens cura et studio R.P.D. Aloysii Tomassetti ...auspicante ... S.R.E. cardinali Francisco Gaude. 25 v. Augustæ Taurinorum : Seb. Franco, H. Fory et Henrico Dalmazzo editoribus, 1857-1872, IV, 93-95.

Top XVII Century Guide Home

©1998-2015 Salvador Miranda.