The Cardinals of the Holy Roman Church

Guide to documents and events

Twentieth Century

IV

URBIS

Templum Ss.mi Cordis Iesu ad Castrum Praetorium diaconia fit.

PAULUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Almae Urbis templa, quae vel antiquitate excellerent artisque praestantia vel illustrium sanctorumque virorum memoria, consueverunt Romani Pontifices singularibus privilegiis atque hoonoribus afficere. In quorum numero illud est profecto referendum quod S. Ioannes Bosco, Salesianorum quos appellant pater, ad Castrum Praetorium iussu auspicioque Leonis XIII im. me. Decessoris Nostri exstruendum curavit, ut simul totius Italicae gentis, stipem munifice conferentis, erga Sacratissimum Iesu Christi Cor pia significatio esser atque declaratio, simul christianorum fidelium illam Urbis regionem colentium religionem foveret. Sacram enim hanc aedem, affabre perfectam, Decessor Noster Benedictus XV, Apostolicis datis Litteris, ad Basilicae Minoris dignitatem evexit, in eaque exstans ibique venerata effigies Beatae Mariae Virginis Auxiliatricis rite a Canonicis patriarchalis Basilicae S. Petri aurea corona redimita est. Volentes propterea in idem templum, sodalium Societatis S. Francisci Salesii industria atque pietate fulgens. Nostram quoque significare voluntatem, censuimus illud ad diaconiae honorem hodie attollere. De apostolica igitur et suprema potestate Nostra, templum Ssmi Cordis Iesu ad Castrum Praetorium ad diaconiae gradum et dignitatem evehimus, omnibus datis iuribus et privilegiis, quibus ceterae in Urbe diaconiae vel iure vel consuetudine fruuntur. Volumus praeterea ut hae Nostrae sub plumbo Litterae, eius cura qui ad praesens sacrae ei aedi moderatur, coram clero atque populo perlegantur, cum primus post eas acceptas dies festus de praecepto celebrabitur. Cuius negotii, postquam perfectum fuerit, congrua documenta exarentur ad Sacramque Congregationem Consistorialem cito mittantur de more signata sigilloque impressa.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus, omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere licat; quin immo huius Constituonis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die quinto mensis februarii, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo quinto, Pontificatus Nostri altero.

IACOBUS A. Card. COPELLO
S. R. E. Cancellarius

CAROLUS Card. CONFALONIERI
S. Congr. Consistorialis a Secretis

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Franciscus H. Ferretti, Proton. Apost. Decanus
Ioannes Calleri, Proton. Apost.

Loco + Plumbi
In Ap. Canc. tab., vol CXVII, n. 73.

Digitized and marked up by Salvador Miranda (2000), from Acta Apostolicæ Sedis, LVII (1965), 484-486.


Top 20th Century Guide Home

©1998-2014 Salvador Miranda.