The Cardinals of the Holy Roman Church

Guide to documents and events

Twentieth Century

Pius X, constitutione Apostolicae Romanorum Pontificum, 15 Aprilii 1910.

Apostolicae Romanorum Pontificum sollicitidunis, vel ab ipsis Ecclesiae primordiis, praecipua pars fuit ut christiani populi salus efficaci et constanti ministerio illorum esset commendata, de quibus scriptum est: Attendite vobis et universo gregi, in quo vos Spiritus Sanctus posuit episcopos regere Ecclesiam Dei. Inter hos principem sane locum obtinent qui, e numero Patrum Cardinalium, sedes occupant Urbi propiores, quibus proinde nomen inditum est Suburbicariis.

Hi Antistites et amplitudine dignitatis et excellentia doctrinae, non minus quam ceteris virtutibus, praesertim liberalitate, munificentia, studio provehendae fidelium salutis, quantum splendoris et opis in loca contulerint ipsorum iurisdictioni subiecta, ad haec usque tempora historiae monumenta testantur. Verum recentius rerum hominumque adiuncta longe immutata, ipsorum regimen effecerunt in dies difficilius. Hinc enimvero memoratae dioeceses graviore in necessitate versantur et impensiorem curam vigilantiamque desiderant. Nato qui anteactis temporibus suburbani populi, colendis agris plerique dediti, quietam vitam tutamque ducebant, hodie, multiplicatis commerciis, expeditioribus itineribus, auctoque proinde numero confiuentium hominum, in quotidianum vocantur Fidei morumque discrimen. Ex altera vero parte obeunda Cardinalibus in Urbe negotia adeo sunt multiplicata, ut eorum paene mole obruantur, praesertim ob tot tantasque quibus Ecclesia nunc premitur necessitates. Quo fit ut suppeditandis auxiliis et impendendis curis, quibus, commissae iisdem dioeceses in praesenti rerum conditione maxime indigent, ac praestandae operae in negotiis quae apud Apostolicam Sedem pertractantur, ingravescente praesertim aetate, tempus et vires interdum non sufficiant. His de causis Apostolicae Sedi opportunum et necessarium visum est suburbicariis dioecesibus eorumque regimini aliquam temperationem afferre, qua Cardinales Episcopi Suburbicarii, sarcta tectaque eorum dignitate in dioecesibus sibi commissis, per efficacius Suffraganeorum ministeriurn suppetias haberent, atque ita et pastoralis sollicitud. ipsis firet aliquanto levior et suarum dioecesum spiritualibus nccessitatibus melius consuleretur.

Quare omnia matura deliberatione comptexi, adhibitisque in consilium pluribus S. R. E. Cardinalibus, quos inter Suburbicariis, firmo manente iure constituto de optione et nominatione Patrum Cardinalium ad suburbicarias dioeceses, vi praesentium Litterarum constituimus ac praecipimus ut circa Episcopos Cardinales Suburbicarios eorumque Suffraganeos legum capita, quae infra scripta sunt, perpetuo inviolateque serventur.

I. Cardinalis, ad Sedem suburbicariam promotus, ipse verus est Episcopus dioecesis, cuius possessionem inibit eadem ratione qua ceteri episcopi residentiam habentes.

II. Disciplina quae huc usque viguit ut E.mis Episcopis Sabinensi et Veliterno adiutor daretur suffraganeus Episcopus, ad onmes extenditur Cardinales Suburbicarios, quibus idcirco singulis suus erit in posterum suffraganeus Episcopus cum sede titulari.

III. Suffraganeus a Summo Pontifice nominabitur et sui officii possessionem capiet, litteras nominationis exhibendo Episcopo Cardinali.

IV. Cardinalis Suffraganeo adtribuat et vi praesentis Constitutionis irrevocabiliter adtribuisse praesumitur, omnia ad regendam dioecesim necessaria ita ut uni Suffraganeo sint in dioecesi gubernanda eadem iura et officia ac Episcopo residenti, quae hisce litteris contraria non sint.

V. Suffraganeus dioecesim gubernat nomine et vice Cardinalis.

VI. Cardinali vita functo vel renuntiante vel ad aliam dioecesim translato, 8uffraganei iurisdictio non cessat, sed ipse dioecesim tunc regit nomine Sanctae Sedis ad instar Administratoris Apostolici.

VII. Ipse debet quotannis de statu dioecesis etiam oeconomico ad Cardinalem referre.

VIII. Ubi fieri poterit pars aedium episcopalium a Sancta Sede destinabitur Suffraganeo et Curiae.

IX. Ad unum Cardinalem pertinent solemnes oleorum benedictiones et pontificalia in festis anni maioribus, prout in Caeremoniali episcoporum descripta sunt; (1) nisi forte Cardinalis ipse velitea Suffraganeo committere.

X. Cardinalis debet Missam, sicuti ceteri episcopi residentes, pro populo applicare.

XI. Insigne tantum Cardinalis domui episcopali, cathedrali aedi. aliisque templis, piisve de more locis et actis Curiae apponatur.

XII. Solium in diocesi et nomem in canone Cardinali uni competit.

XIII. Cardinalis, etiam absens, facultate pollet per universam dioecesim largiendae indulgentiae dierum biscentum.

XIV. Uni Cardinali, quo tempore in dioecesi commoratur, ius est ponficalia in eadem peragendi aut permittendi.

XV. Beneficia Capitulorum sive cathedralium sive collegialium et beneficia parochialia Sanctae Sedi non reservata, nequeunt a Suffraganeo, servatis servandis, conferri absque Episcopi Cardinalis consensu.

XVI. Cardinalis ius est vigilandi dioecesim, et, si opportunum duxerit, etiam lustrandi, ne quid fides aut ecclesiastica disciplina detrimenti patiatur.

XVII. Potest in sua dioecesi Cardinalis matrimoniis assistere et reliqua sacramenta ministrare omnia. Candidati tamen ad tonsuram et ad ordines doctrinae periculo subiiciantur et probentur a Suffragano; cui ceterum non licet ordines conferre, aut conferendos alii committere absque venia Cardinalis.

XVIII. Synodus haberi nequit sine consensu Cardinalis; eiusque nomine convocanda est. Synodi autem decreta antequam promulgentur, Cardinali cognoscenda deferantur, eiusque nomine promulgari debent.

XIX. Beneficia etiam parochialia in dioecesi ne uniantur, dividantur, dismembrentur, inaudito Cardinali.

XX. Idem Cardinalis audiri debet, antequam Seminarii rector, profesores, oeconomus nominentur.

XXI. Vita functo Suffraganeo vel renuntiante vel ad aliam dioecesim trasnlato, Cardinalis per vicarium dioecesis administrationi providebit, donec a Sancta Sede nominetur successor.

XXII. Vita iuncto Cardinali eadem debentur insta funebria quae Cardinali Episcopo residenti.

Igitur quaecumque bis Litteris decreta, declarata, sancita sunt, ab omnibus ad quos pertinet servari volumus ac mandamus, eaque rata, valida firma in omnes partes esse ac fore decernimus, contrariis non obstantibu: quibuslibet, etiam specialissima mentione dignis. Cardinales autem qui modo Suburbicariis dioecesibus praesunt, eas regere pergant, ut ante, nisi velint ac petant praesenti Constitutioni se accommodare.

(1) L. II, c. XXXIV.

Digitized and marked up by Salvador Miranda (1999), from Acta Apostolicae Sedis, vol. II, 277-281.


Top XX Century Guide Home

©1998-2014 Salvador Miranda.