The Cardinals of the Holy Roman Church

Guide to documents and events

Twentieth Century

CODEX IURIS CANONICI

Liber Secundus - De personis

TITULUS II

De ius et privilegiis clericus

CAN. 120.

¶ 2. Patres Cardinales, Legatt Sedis Apostolicae, Episcopi etiam titulares, Abbates vel Praelati nullius, supremi religionum iuris pontificii Superiores, Officiales maiores Romanae Curiae, ob negotia ad ipsorum munus pertinentia, apud iudicem laicum conveniri nequeunt sine venia Sedis Apostolicae; ceteri privilegio fori gaudentes, sine venia Ordinarii loci in quo causa peragitur; quam tamen licentiam Ordinarius, praesertim cum actor est laicus, ne deneget sine iusta et gravi causa, tum maxime cum controversiae inter partes componendae frustra operam dederit (3).

(3) C. 2, 3, 17, 47, C. XI, q. 1; c. 2, X, de foro competenti, II, 2; Pius X, motu proprio Quantavis diligentia, 9 oct. 1911; S. C. S. Off., litt. encycl. 23 ian. 1886; S. G. de Prop. Fide, 6 ian. 1796; (G. G.), 17 maii 1886; (C. G.), 6 sept. 1886.

TITULUS IV

De officiis ecclesiasticis

CAPUT I

De provisione officiorum ecclesiasticorum

ART. II. -- De electione

CAN. 160

Romani Pontificis electio unice regitur const. Pii X Vacante Sede Apostolica, 25 Dec. 1904; in aliis electionibus ecclesiasticis serventur praescripta canonumn qui sequuntur, et peculiaria, si qua sint, pro singulis officiis legitime statuta (1).

(1) Leo XIII, const. Praedecessores Nostri, 24 Maii 1882; Pius X, const. Commissum Nobis, 20 Jan. 1904.

Cool Archive

CAPUT III

De Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalibus

CAN. 230

S. R. E. Cardinales Senatum Romani Pontificis constituunt eidemque regenda Ecclesia praecipui consiliarii et adiutores assistunt (1).

CAN. 231.

¶ 1. Sacrum Collegium in tres ordines distribuitur: episcopalem, ad quem soli pertinent sex Cardinales dioecesibus suburbicariis praepositi; presbyteralem, qui constat Cardinalibus quinquaginta; diaconalem, qui quatuordecim (2).

¶ 2. Cardinalibus ordinis presbyteralis ac diaconalis suus cuique titulus aut diaconia in Urbe assignatur a Romano Pontifice (3).

CAN. 232.

¶ 1. Cardinales libere a Romano Pontifice ex toto terrarum orbe eligentur, viri, saltem in ordine presbyteratus constituri, doctrina, pietate ac rerum agendarum prudentia egregie praestantes (4).

¶ 2. A cardinalatus dignitate arcentur:
   1. Illegitimi, etiamsi per subsequens matrimonium fuerint legitimati itemque alii irregulares vel a sacris ordinibus impediti secundum canonicas sanctiones, etsi cum ipsis auctoritate apostolica fuerit ad ordines et dignitates etiam episcopalem dispensatum;
  2. Qui prolem etiam ex legitimo matrimonio susceptam, vel ne potem ex ea habent;
  3. Qui primo aut secundo gradu consanguinitatis alicui Cardinali viventi coniuncti sunt (5)

. CAN. 233

¶ 1. Cardinales creantur et publicantur a Romano Pontifice in Consistorio sicque creati et publicati obtinent ius ad electionem Romani Pontificis et privilegia de quibus in can. 239 (6).

¶ 2. Si tamen Romanus Pontifex creationem alicuius in Consistorio annuntiaverit, eius nomine sibi in pectore reservato, sic promotus nullis interim gaudet Cardinalium iuribus aut privilegiis, sed, postquam a Romano Pontifice eius nomen publicatum fuerit, iisdem fruitur a publicatione, iure vero praecedentiae a reservatione in pectore.

(1) C. 17, de electione et electi potestate, I, 6, in VIº; Eugenius IV, ep. Non mediocri, a. 1439, § 4; Leo X (in Conc. Lateranen. V), const. Supernae dispositionis, 5 maii 1514, § 26; Paulus IV, const. Cum venerabiles, 22 aug. 1555, §1; Sixtus V, const. Postquam, 3 dec. 1586, § 11, 19; Innocentius X, const. Cum iuxta, 19 febr. 1646; Clemens XII, const. Pastorale officium, 10 ian. 1731, § 1.
(2) Eugenius IV, ep. Non mediocri, a. 1439, § 5; Sixtus V, const. Postquam, 3 dec. 1586, § 4, 5, 7; const. Religiosa, 13 apr. 1587, § 1-4; Pius X, motu propr. Edita a Nobis, 5 maii 1914; Benedictus XV, const. Ex actis, 1 febr. 1915.
(3) Paulus IV, const. Cum venerabiles, 22 aug. 1555, § 1; Sixtus V, const. Religiosa, 13 apr. 1587, § 1-3.
(4) C. 17, de electione et electi potestate, I, 6, in VIº; Conc. Trident., sess. XXIV, de ref., c. 1; Leo X (in Conc. Lateranen. V), const. Supernae dispositionis, 5 maii 1514, § 16; Sixtus V, const. Postquam , 3 dec. 1586, § 1, 4, 9, 11, 14.
(5) Conc. Trident., sess. XXIV, de ref., c. 1; Iulius III, decr. Sanctissimus, 26 ian. 1554; Sixtus V, const. Postquam, 3 dec. 1586, § 12, 13, 16-18.
(6) Sixtus V, const. Postquam, 3 dec. 1586, § 2; Pius IX, const. Cum Romanis Pontificibus, 4 dec. 1869; Pius X, const. Vacante Sede Apostolica, 25 dec. 1904, n. 27-37.


Cool Archive

CAN. 234.

Promotus absens a Curia debet in recipiendo bireto rubro iurare se intra annum, nisi legitimo detineatur impedimento, Summum Pontificem aditurum (1).

CAN. 235.

Nisi aliter in casibus particularibus fuerit a Sancta Sede provisum, per promotionem ad sacram purpuram non solum ipso facto vacant dignitates omnes, ecclesiae, beneficia quae promotus possideat, sed etiam pensiones ecclesiasticae amittuntur (2).

CAN. 236.

¶ 1. Per optionem in Consistorio factam et a Supremo Pontifice approbatam, possunt, servata priorirate ordinis et promotionis, Cardinales ex ordine presbyterali transire ad alium titulum et Cardinales ex ordine diaconali ad allato diaconiam et, si per integrum decennium in ordine diaconali permanserint, etiam ad ordinem presbyteralem (3).

¶ 2. Cardinalis ex ordine diaconali, transiens per optionere ad ordinem presbyteralem, locum obtinet ante omnes illos Cardinales presbyteros, qui post ipsum ad sacrae purpurae honorem assumpti sunt (4).

¶ 3. Suburbicaria si vacet sedes, Cardinales ex ordine presbyterali, qui momento vacationis praesentes fuerint in Curia vel ab ea absentes ad tempus ob sibi commissum negotium a liquod a Romano Pontifice, optare eam possunt in Consistorio, servata prioritate promotionis (5).

¶ 4. Cardinales quibus una ex ecclesiis suburbicariis est assignata, aliam optare nequeunt; cum vero Cardinalis gradum Decani attigerit, dioecesim suam Ostiensi cumulat, quae proinde cum alia atque alia dioecesi suburbicaria in persona Cardinalis Decani semper coniungitur (6).

(1) Sixtus V, const. Postquam, 3 dee. 1586, ' 19.
(2) Sixtus V, const. Sanctissimus, 16 mart. 1588; Urbanus VIII, const. Decet Romanuma Pontificem, 2 lan. 1631, ' 2.
(3) Paulus IV, const. Cum venerabiles, 22 aug. 1555, ' I; Sixtus V, const. Postquam, 3 dec. 1586, ' 7; Clemens VIII, decr. Sanctissimus, 18 aug. 1597.
(4) Clemens VIII, decr. Sanctissimus, 18 aug. 1597.
(5) Sixtus V, const. Postquam, 3 dec. 1586, ' 8; Clemens XII, const. Pastorale officium, 10 ian. 1731, ' 6, 8.
(6) Benedictus XIII, const. Romani Pontificis, 7 sept. 1724, ' 8; Clemens XII, const. Pastorale officium, 10 ian. 1731, ' 8; Pius X, motu propr. Edita a Nobis, 5 maii 1914; Benedictus XV, const. Ex actis, 1 febr. 1915.

Cool Archive
>CAN. 237.

¶ 1. Sacro Cardinalium Collegio praeest Decanus, idest antiquior promotione ad aiquam sedem suburbicariam, cui tamen nulla est in ceteros Cardinales iurisdictio, sed ipse primus habetur inter aequales (1).

¶ 2. Vacante decanatu, ipso iure succedit Subdecanus, sive is tempore vacationis sit praesens in Curia, sive in sua suburbicaria dioecesi commoretur, sive absit ad tempus ob sibi commissum munus a Romano Pontifice.

CAN. 238.

¶ 1. Cardinales tenentur obligatione residendi in Curia, nec fas est ipsis ab eadem discedere sine licentia Romani Pontificis, salvo praescripto '' 2, 3 huius canonis (2).

¶ 2. Haec obligatio urget quoque Cardinales Episcopos suburbicarios; sed ipsi non indigent licentia ut sese conferant ad dioeceses sibi commissas, quoties opportunum iudicaverint.

¶ 3. Cardinales qui sunt Episcopi alicuius dioecesis non suburbicariae, lege residendi in Curia, eximuntur; sed cum ad Urbem venerint, Summum Pontificem adeant, nec ab Urbe discedant antequam ab eodem licentiam impetraverint (3).

CAN. 239.

¶ 1. Praeter alla privilegia quae in hoc Codice suis in titulis enumeratur, Cardinales omnes a sua promotione in Consistorio facultate gaudent:

   1. Audiendi ubique terrarum confessiones etiam religiosorum ne sexus et absolvendi ab omnibus peccatis et censuris etiam reservatis exceptis tantum censuris Sedi Apostolicae specialissimo modo reservatis et illis quae adnexae sunt revelationi secreti S. Officii;
   2. Sibi suisque familiaribus eligendi sacerdotem confessionibus excipiendis qui, si iurisdictione careat, eam ipso iure obtinet, etiam quod spectat ad peccata et censuras, reservatas quoque, illis tanitum censuris exceptis de quibus in n. 1;
   3. Verbum Dei ubique praedicandi;
   4. Celebrandi vel alii permittendi ut coram se celebret unam Missam in feria V maioris hebdomadae ac tres Missas in nocte Nativitatis Domini;
   5. Benedicenidi ubique, solo crucis signo, cum omnibus indulgentiis Sancta Sede concedi solitis, rosaria, aliasque coronas precatorias, cruces, numismata, statuas, scapularia a Sede Apostolica probata eaque imponendi sine onere inscriptionis;
   6. Sub unica benedictione erigeridi, in ecclesiis et oratoriis etiam privatis aliisque piis locis, stationes Viae Crucis cum omnibus indulgentii, quae huiusmodi pium exercitium peragentibus impertitae sunt; necnon benedicendi pro fidelibus, qui causa infirmitatis vel alius legitimi impedimenti sacras stationes Viae Crucis visitare nequeant, Crucifixi icones cum applicarione omnium indulgentiarum devoto exercitio eiusdem Viae Crucis a Romanis Pontificibus adnexarum;
   7. Celebrandi super aram portatilem non solum in domo propriae habitationis, sed ubicunque degunt; et permittendi ut alia Missa, ipsis adstantibus, celebretur;
   8. Celebrandi in mari, debitis cautelis adhibitis;
   9. In omnibus ecclesiis et oratoriis Missam celebraridi proprio calendario conformem;
  10. Fruendi altari privilegiato personali quotidiano;
  11. Lucrandi in propriis sacellis indulgentias, ad quas acquirendas praescripta sit visitatio templi alicuius vel publicae aediculae civitatis seu loci, in quo Cardinales actu commorentur, quo privilegio etiam eorum familiares frui possunt;
   12. Benediceridi ubique populo more Episcoporum; sed in Urbe in ecclesiis tantum, piis locis et fidelium consessibus;
   13. More Episcoporum gestandi crucem ante pectus etiam supra mozetam atque utendi mitra et baculo pastorali;
   14. Sacrum celebrandi in quolibet privato sacello sine praeiudicio illius qui indulto gaudet;
   15. Pontificalia cum throno et baldachino peragendi in omnibus ecclesiis extra Urbem, Ordinario praemonito, si ecclesia sit cathedralis;
   16. Honoribus locorum Ordinsriis tribui solitis fruendi quocumque se conferant;
   17. Fidem faciendi in foro externo, de oraculo pontificio testantes;
   18. Fruendi sacello ab Ordinarii visitatione exempto;
   19. De reditibus beneficiariis libere disponendi etiam per testamentum, salvo praescripto can. 1298;
   20. Consecrationes et benedictiones ecclesiarum, altarium, sacrae supellectilis, Abbatum aliasve similes, excepta oleorum sacrorum consecratione, si Cardinalis charactere episcopali careat, ubique locorum, servatis servandis, peragendi, firmo praescripto can. 1157;
   21. Praecedendi omnibus Praelatis etiam Patriarchis, imo ipsis Legatis Pontificiis, nisi Legatus sit Cardinalis in proprio territorio residens; Cardinalis autem Legatus a latere praecedit extra Urbem omnibus aliis;
   22. Conferendi primam tonsuram et ordines minores, dummodo promovendus habeat dimissorias proprii Ordinarii litteras;
   23. Ministrandi sacrsmentum confirmationis, firmo onere inserlptionis nominis confirmati ad normam iuris;
   24. Concederidi indulgentias ducentorum dierum, etiam toties quoties lucrandas, in locis vel institutis ac pro personis suae iurisdictionis vel protectionis; item in aliis locis, sed a praesentibus solummodo, singulis vicibus, lucrandas (4).

(1) Paulus IV, const. Cum venerabiles, 22 aug. 1555, § 3, 4; Benedictus XIII, const. Romani Pontificis, 7 sept. 1724, § 7; Clemens XII, const. Pastorale officium, 10 ian. 1731, § 1, 2, 4, 5.
(2) Leo X (in Conc. Lateranen. V), const. Supernae dispositionis, 5 maii 1514, § 28; Paulus IV, const. Cum venerabiles, 22 aug. 1555, § 1; Innocentius X, const. Cum iuxta, 19 febr. 1646, § 1; Pius IX, litt. ap. Quamquam lllius, 29 sept. 1867.
(3) Benedictus XIV, const. In regimine, 3 febr. 1745, § 3; const. Ad universae, 3 sept. 1746.
(4) Eugenius IV, ep. Non mediocri, a. 1439, § 1, 12; Leo X (in Conc. Lateranen. V), const. Supernae dispositionis, 5 maii 1514, § 16; Clemens IX, motu propr. Cum a prima, 28 febr. 1668; Innocentius XII, const. Ut iudicium, 15 oct. 1693. § 1, 3; Benedictus XIV, ep. Aestas, 11 oct. 1757, n. XXIII; Pius IX, litt. ap. Multiplices, 27 nov. 1869; n. IV; Pius X, motu propr. Crux pectoralis, 24 maii 1905; const. Apostolicae, 15 apr. 1910, n. XIII; S. C. Consist., 25 apr. 1917, ad IV; S. C. Indulg., Urbis et Orbis, 28 aug. 1903; S. R. C., Romana, 15 sept. 1668; Neapolitana, 14 iul. 18.87; S. C. Caeremonial., decr. 30 maii 1902, ad II, 3; Caeremoniale Episcopor., 1. I, c. IV, n. 2, 3.

Cool Archive

¶ 2. Cardinalis Decanus gaudet privilegio ordinandi et consecrandi Pontificem, si hic ordinatione vel episcopali consecratione indiget tunc pallio utitur; quod privilegium, absente Cardinali Decano, competit Subdecano, eoque etiam absente, antiquiori Cardinali Episcopo suburbicario (1).

¶ 3. Demum Cardinalis Proto-diaconus pallia Archiepiscopis et Episcopis privilegio fruentibus eorumve procuratoribus, vice Romani Pontificis imponit; et nomen novi electi Pontificis populo annuntiat (2).

CAN. 240.

¶ 1. Cardinalis ad sedem suburbicariam promotus et in eiusdem possessionem canonice immissus est verus Episcopus suae dioecesis, eaque potestate in eam pollet, quam Episcopi residentiales in propria dioecesi obtinent (3).

¶ 2. Ceteri Cardinales in suis titulis vel diaconiis, postquam eorun dem canonicam possessionem ceperint, omnia possunt quae locorum Ordinarii in suis ecclesiis, exceptis ordine iudiciorum et qualibet iurisdictionem, in fideles, sed salva potestate in iis quae ad disciplinam, morum correctionem servitintium ecclesiae pertinent(4).

¶ 3. Cum throno et baldachino Csrdinalis ordinis presbyteralis potest in suo titulo pontificalis peragere et Cardinalis ordinis diaconalis in sua diaconia pontificaliter assistere, et nemo alius ibidem id potest sine Cardinalis assensu; in aliis vero Urbis ecclesiis Cardinales throno et baldachinouti nequeunt sine licentia Romani Pontificis (5).

CAN. 241.

Sede Apostolica vacante, Sacrum Cardinalium Collegium et Romana Curia non aliam habent potestatem, quam quae definitur in const. Pii X Vacante Sede Apostolica, 25 Dec. 1904 (6)

(1) Clemens XII, const. Pastorale officium, 10 ian. 1731, § 8; Pius X, const. Vacantis Sede Apostolica , 25 dec. 1904, n. 90.
(2) Pius X, const. Vacante Sede Apostolica, 25 dec. 1904, n. 89.
(3) Paulus IV, const. Cum venerabiles, 22 aug. 1555, § 1; Pius X, const. Apostolicae, 15 apr. 1910, n. 1.
(4) C. 11, X, de maioritate et obedientia, I. 33; Leo X (in Conc. Lateranen. V), const. Supernae dispositionis, 5 maii 1514, § 19; Sixtus V, const. Religiosa, 13 apr. 1587 § 12.
(5) S. R. C., Romana, 15 sept. 1668; 4 dec. 1903.
(6) Pius X, const. Sapienti consilio, 29 iun. 1908.

Cool Archive

Liber Secundus - De Personis

CAN. 254.

Ad Congregationem Caeremonialem pertinet moderatio caeremoniarum in Sacello Aulaque Pontificali servandarum et sacrarum functionum quas Patres Cardinales extra pontificale sacellum peragunt; itemque eadem Congregatio cognoscit quaestiones de praecedentia tum Patrum Cardinalium tum Legatorum quos variae Nationes ad Sanctam Sedem mittunt (4).

(4) Pius X, const. Sapienti consilio , 29 iun. 1908, § I, n. 9 ; Ordo servandus in S. Congregationibus, Tribunalibus, Officiis Romanae Curiae, 29 sept. 1908, Pars II, Normae peculiares, cap. VII, art. IV, n. 5 .

Cool Archive

TITULUS X.

De religionum regimine.

CAPUT I.

De Superioribus et de Capitulis.

CAN. 499.

¶ 2. Cardinalis Protector cuiuslibet religionis, nisi aliud expresse cautum fuerit in peculiaribus casibus, iurisdictione in religionem aut in singulos sodales non pollet, nec potest se interiori disciplinae et bonorum administrationi immiscere, sed eius est tantummodo bonum religionis consilio et patrocinio promovere (5).

(5) Innocentins XII, const. Christifidelium, 16 febr. 1694, § 5 sq.; S. C. Ep. et Reg., 9 maii 1715.

Cool Archive

CAN. 600.

Intra monialium elausuram nemo, cuiusvis generis, conditionis, sexus, aetatis admittatur sine Sanctae Sedis licentia, exceptis personis quae sequuntur:

  3. Possunt clausuram ingredi qui supremum actu teneat populorum principatum eorumque uxores cure comitatu; itemque S. R. E. Cardinales;

Cool Archive

CAN. 627.

¶ 1. Religiosus, renuntiatus Cardinalis aut Episcopus sive residentialis sive titularis, manet religiosus, particeps privilegiorum suae religionis, votis ceterisque suae professionis obligationibus adstrictus, exceptis iis quas cum sua dignitate ipse prudenter iudicet componi non posse, salvo praescripto can. 628 (1).

CAN. 629.

' 1. Dimisso cardinalatu vel episcopatu vel expleto munere extra religionem sibi a Sede Apostolica commisso, religiosus ad religionem redire tenetur (3).

¶ 2. Potest tamen Cardinalis et Episcopus religiosus quamlibet suae religionis domum digere in qua degat; sed caret voce activa et passiva (4).

(1) Alexander VII, const. Quia Ecclesia, 26 iul. 1662; Benedictus XIII, const. Custodes, 7 mart. 1726, § 5; S. C. Ep. et Reg., Alexien., 6 maii 1864.
(3) Benedictus XIII, const. Custodes, 7 mart. 1726, § 7.
(4) Paulus IV, const. In sacra, 19 iul. 1559; Benedictus XIII, const. Custodes, 7 mart. 1726, § 8.

Cool Archive
=

Liber Tertius - De Rebus

TITULUS II

De confirmatione.

CAPUT I.

De ministro confirmationis.

CAN. 782.

¶ 1. Ordinarius confirmationis minister est solus Episcopus.

¶ 2. Extraordinarius minister est presbyter, cui vel iure communi peculiari. Sedis Apostolicae indulto ea facultas concessa sit.

¶ 3. Hac facultate ipso iure gaudent, praeter S. R. E. Cardinales ad can. 239, § 1, n. 23, Abbas vel Praeltus nullius, Vicarius et Praefectus Apostolicus, qui tamen ea valide uti nequeunt, nisi intra fines sui territorii et durante munere tantum (1).

(1) S. C. Ep. Et Reg., Nullius Montis Virginis, 30 mart. 1855; S. C. C., Nullius Caven., 11 dec. 1897; S. C. De Prop. Fide (C. P.), 22 mart. 1669, ad 2; decr. 29 iul. 1841.

Cool Archive

CAN. 811.

¶ 2. Abstineat autem a pileolo et annulo, nisi sit S. R. E. Cardinalis, Episcopus vel Abbas benedictus, aut nisi apostolicum indultum eorundem usum in Missa celebranda eidem permittat (4).

(4) C. 57, D. I, de cons.: c. 15, X, de vita et honestate clericorum, III, 1; Benedictus XIV, ep. Aestas, 11 oct. 1757, n. XXII; Pius X, motu propr. Inter multiplices, 21 febr. 1905, n. 4, 9, 27, 28, 31, 47-49; S. C. S. Off. (Tchely Septentrion. etc.), 25 aug. 1880, ad 2; S. C. Consist., 2 maii 1910; S. C. de Prop. Fide, litt. (ad Vic. Ap. Coreae), 30 aug. 1838; lltt. (ad Pro-Vic. Kuytcheou), 6 dec, 1859; instr. (ad Vic. Ap. Sin.), 18 oct. 1883, n. XVI; S. R. C., 20 nov. 1628; Boianen., 22 iunn. 1630; 4 aug. 1657; Aquae Sextiae, 12 apr. 1704, ad 2; Hydruntina, 11 apr. 1840; Bahien. in Brasilia, 23 maii 1846, ad 5; De Nicaragua, 20 aug. 1870; Iacien., 28 iul. 1876, ad 1; Iacen., 30 ian. 1878, ad I; Iacen., 30 iun 1883, ad VII; Piscien., 9 mart. 1894; Ordo servandus in S. Congregationibus, Tribunalibus, Officiis Romanae Curiae, 29 sept. 1908, Pars II, Normae peculiares, cap. VII, art. III, n. 10º f; Missale Rom., tit. De defectibus missarum occurrentibus, c. X, de defectibus in ministerio ipso occurrentibus, n. 1; Pontificale Rom., tit De consecratione electi in episcopum.

Cool Archive

CAN. 873.

¶ 1. Ordinaria iurisdictione ad confessiones excipiendas pro universa Ecelesia, praeter Romanum Pontificem, potiuntur S. R. E. Cardinales; pro suo quisque territorio Ordinarius loci, et parochus aliique qui loco parochi sunt (2).

(2) Conc. Trident., sess. XXIII, de ref., c. 15; Gregorius XV, const. Inscrutabili, 5 febr. 1622, § 1; Clemens X, const. Superna, 21 iun. 1670, § 1; Clemens XII, const. Admonet Nos, 11 aug. 1735, § 1, 3; Benedictus XIV, const. Etsi pastoralis, 26 maii 1742, § V, n. VII; ep. encycl. Apostolicum ministerium, 30 maii 1753, § 7.

Cool Archive

Liber Tertius - De Rebus

PARS SECUNDA

DE LOCIS ET TEMPORIBUS SACRIS

SECTIO I.

De locis sacris.

CAN. 1155.

¶ 1. Consecratio alicuius loci, quanquam ad regulares pertinentis, spectat ad Ordinarium territorii in quo locus ipse reperitur, dummodoOrdinarius charactere episcopali sit insignitus, non tamen ad Vicarium Generalem sine speciali mandato, firmo iure S. R. E. Cardinalium consecrandi ecclesiam et altaria sui tituli (1).

(1) C. 28, C. VII, q.1; c. 10, C. XVI, q. 1; c. 1, 3, C. XVI, q. 5; c. 26, 27, C. XVI, q. 7; c. 9, 14, 25, D. I, de cons.; c. 1, X, de religiosis domibus, ut episcopo sint subiectae, III, 36; c. 2, X, de consecratione ecclesiae vel altaris, III, 40; Conc. Trident., sess. VI, de ref., c. 5; Leo X (in Conc. Lateranen. V), const. Dum intra, 19 dec. 1516, § 12; Benedictus XIV, ep. Ex tuis precibus, 16 nov. 1748, § 1-3, 8, 12; S. R. C., Audomaren. in Flandria, 14 apr. 1674; Urbis, 30 ian. l879; Pontificale Rom., tit. De ecclesiae dedicatione seu consecratione

Cool Archive

TITULUS XII.

De sepultura ecclesiastica.

CAPUT I.

De coemeteriis.

CAN. 1205.

¶ 2. In ecclesiis cadavera ne sepeliantur, nisi agatur de cadaveribus Episcoporum residentialium, Abbatum vel Praelatorum nullius in propria ecclesia sepeliendis, vel Romani Pontificis, regalium personarum aut S. R. E. Cardinalium (5).

(5) C. 15, 18, C. XIII, q. 2; S. R. C., Bellunen., 20 febr. 1627; Rituale Rom., tit. VI, c. 1, de exsequiis, n. 17.

Cool Archive

Liber Tertius - De Rebus

CAN. 1219.

¶ 1. Si S. R. E. Cardinalis in Urbe decesserit, corpus transferendum est, funeris causa, in ecclesiam quam Romanus Pontifex designaverit; si extra Urbem, in ecclesiam insigniorem civitatis seu loci ubi mors accidit, nisi Cardinalis aliam elegerit.

Cool Archive

CAN. 1230

¶ 6. Defuncto S. R. E. Cardinali aut Episcopo extra Urbem in civitate episcopali, servetur praescriptum can. 397, n. 3.

Cool Archive

CAN. 1298.

¶ 1. Defuncti S. R. E. Cardinalis, qui in Urbe domicilium habebat, quamvis Episcopus suburbicarius ant Abbas nullius esset, quaelibet sacra supellex, exceptis annulis et crucibus pectoralibus etiam cum sacris reliquiis, aliaeque res omnes stabiliter divino cultui destinatae, nulla habita ratione qualitatis et naturae redituum quibus comparatae sint, cedunt pontificio sacrario, nisi Cardinalis cas donaverit aut testamento reliquerit alicui ecelesiae vel oratorio publico vel loco pio vel alicui personae ecclesiasticae seu religiosae (1).

(1) Iulius III, motu propr. Cum sicut nobis, 26 iun. 1550, § 2; Urbanus VIII, const. Aequum est , 19 iul.1642; Benedictus XIV, const. Inter arduas, 22 apr. 1749, § 1-9; Pius IX, litt. ap. Quum illud, 1 iun. 1847, n. 1 , 3 .

Cool Archive

CAN. 1301.

¶ 1. S. R. E. Cardinalis, Episcopus residentialis aliique clerici beneficiarii obligatione tenentur curandi testamento vel alio instrumento in forma iuris civilis valido ut canonica praescripta, de quibus in can. 1298-1300, debitum effectam etiam in foro civili sortiantur (3).

(3) S. C. de Prop. Fide, decr. 15 dec. 1840.

Cool Archive

Can. 1401

S. R. E. Cardinales, Episcopi, etiam titulares, aliique Ordinarii, necessaris adhibits cautelis, ecclesiastica librorum prohibitione non adstringuntur.

Cool Archive

CAN. 1432.

¶ 1. Ad collationem beneficiorum vacantium, Cardinalis in proprio titulo vel diaconia et Ordinarius loci in proprio territorio habent intentionem in iure fundatam (7).

(7) C. 37, C. VII, q. 1; c. 3, 4, C. X, q. 1; c. 11, 19, C. XVI, q. 7; c. 4, X, de renunciatione, I, 9; c. 6, X, de exceptionibus, II, 25; c. 3, 6, X, de institutionibus, III, 7; C. 5, X, de concessione praebendae et ecclesiae non vacantis. III, 8; Conc. Trident., sess. XIV, de ref., c. 13; Gregorius XIV, const. Sanctissimus, a. 1591, § 1; Paulus V, const. Sanctissimus, 22 oct. 1609, § 1; S. C. Ep. et Reg., Tarentina, 30 dec. 1587; S. C. de Prop. Fide (C. G.), 18 dec. 1664.

Cool Archive

CAN. 1435.

¶ 1. Praeter omnia beneficia consistorialia et omnes dignitates ecclesiarum cathedralem et collegiatarum ad normam can. 396, ' 1, sunt reservata Sedi Apostolicae, quanquam vacanti, sola beneficia quae infra memorantur:

  1. Omnia beneficia, etiam curata, quae vacaverint per obitum, promotionem, renuntiationem vel translationem S. R. E. Cardinalium, Legaterum Romani Pontiticis, officialium maiorum Sacrarum Congregationum, Tribunalium et Officiorum Romanae Curiae et Familiarium, etiam honoris tantum, Summi Pontificis tempore vacationis beneficii;
  2. Quae, fundata extra Romanam Curiam, vacaverint per beneficiarii obitum in ipsa Urbe;

Cool Archive

SECTIO 1.

De Iudiciis in genere.

TITULUS I.

De foro competenti.

CAN. 1557.

¶ 1. Ipsius Romani Pontificis dumtaxat ius est iudicandi:

1 . Eos qui supremum tenent populorum principatum horumque filios ac filias eosve quibus ius est proxime succedendi in principatum;

2:. Patres Cardinales;

3:. Legatos Sedis Apostolicae, et in criminalibus Episcopos, etiam titulares.

Cool Archive

ART. IV. -- De testium examine.

CAN. 1770.

' 1. Testes sunt examini subiiciendi in ipsa tribunalis sede.

' 2. Ab hac generali regula excipiuntur:

1. S. R. E. Cardinales, Episcopi et personae illustres quae suae civitatis iure eximuntur ab obligatione comparendi coram iudice testificandi causa: ii omnes eligere ipsi possunt locum ubi testificentur, de quo iudicem certiorem facere debent;

Cool Archive

obitum in ipsa Urbe;

TITULUS VI.

De subiecto coactivae potestati obnoxio.

CAN. 2227.

¶ 1. Poena nonnisi a Romano Ponttrice infligi ant declarari potest in eos de quibus in can. 1557, ' 1.

¶ 2. Nisi expresse nominentur, S. R. E. Cardinales sub lege poenali non comprehenduntur, nec Episcopi sub poenis latae sententiae suspensionis et interdicti (5).

(5) C. 37, de electione et electi potestate, I, 6, in VIº; c. 4, de sententia excommunicationis, suspensionis et interdict, V, 11, in VIº.

Cool Archive

Liber Quintus - De Delictis et Poenis

CAN. 2341.

Si quis contra praeseriptum can. 120 ausus iuerit ad iudicem laicum trahere aliquem ex S. R. E. Cardinalibus vel Legatis Sedis Apostolicae, vel Officialibus maioribus Romanae Curiae ob negotia ad eorum munus pertinentia, vel Ordinarium proprium, contrahit ipso facto excommunicationem Sedi Apostolicae speciali modo reservatam; si allure Episcopum etiam mere titularem, aut Abbatem vel Praelatum nullius, vel aliquem ex supremis religionum iuris pontificii Superioribus, excommunicationem latae sententiae. Sedi Apostolicae simpliciter reservatam; demure si, non obtenta ab Ordinario loci licentis, aliam personam privilegio fori fruentem, clericus quidem incurrit ipso facto in suspensionem ab officio reservatam Ordinario, laicus autem congruis poenis pro gravitate culpae a proprio Ordinario puniatur (1).

CAN. 2343.

¶ 1. Qui violentas manus in personam Romani Pontificis iniecerit:

  1. Excommunicationem contrahit latae sententiae Sedi Apostolicae specialissimo modo reservetam; et est ipso facto vitandus;
  2. Est ipso iure infamis;
  3. Clericus est degradandus;

¶ 2. Qui in personam S. R. E. Cardinalis vel Legati Romani Pontificis:

  1. In excommunicationem incurtit latae sententiae Sedi Apostolicae speciali modo reservatam;
  2. Est ipso iure infamis;

(1) C. 2, 10, 42, 43, 46, C. XI, q. 1; c. 2, 12, X, de foro competenti, II, 2; c. 21, X, de iure patronatus, III, 38; c. 15, X, de excessibus praelatorum et subditorum, V, 31; c. 2, de foro competenti, II, 2, in VIº; Martinus V, const. Ad reprimendas, 1 febr. 1428, § 8, 4; Pius X, motu propr. Quantavis diligentia, 9 oct. 1911; S. C. S. Off. (Mission. Archipelagi), 3 aug. 1639, ad 2; instr. (ad Vic. Ap. Myssurien.), 1 febr. 1871, n. 1; litt. encycl. 28 iann. 1886; S. C. de Prop. Fide (C. O.), 17 maii 1886; (C. O.), 6 sept. 1886.

Cool Archive

CAN. 2344.

Qui Romanumn Pontificem, S. R. E. Cardinalem, Legatum Romani Pontificis, Sacras Congregationes Romanas, Tribunalia Sedis Apostolicae eorumque Officiales maiores, proprium Ordinarium publicis ephemeridibus, concionibus, libellis sive directe sive indirecte, iniuriis affecerit, aut simultates vel odia contra eorundem acta, deereta, decisiones, sententias excitaverit, ab Ordinario non solum ad instantiam partis, sed etiam ex officio adigatur, per censuras quoque, ad satisfactionem prae- standam, aliisve congruis poenis vel poenitentiis, pro gravitate culpae et scandali reparatione, puniatur (4).

(4) C. 18, 24, C. XI, q. 1; c. 1, X, de maledicis, V, 26; c.-11, de sententia excommunicationis, suspensionis et interdicti, V, 11, in VIº; c. 1, de privilegiis et excessibus privilegiatorum, V, 7, in Clem.; c. 3, 5, de poenitentiis et remissionibus, V, 9, In Extravag. com.

Digitized and marked up by Salvador Miranda (1999), from Codex Iuris Canonici. Pii X Pontificis Maximi iussu digestus Benedicti Papae XV auctoritate promulgatus. Praefatione, fontium annotatione et indice analytico-alphabetico ab Emo. Petro Card. Gasparri auctus. New York: P.J. Kenedy typographi pontificii, 1918.


Top XX Century Guide Home

©1998-2015 Salvador Miranda.