The Cardinals of the Holy Roman Church

Guide to documents and events (76 A.D.-1999)

Twentieth Century

ACTA IOANNIS PP. XXIII

SACRA CONSISTORIA

I

CONSISTORIUM SECRETUM

Feria secunda, die xv mensis Decembris anno MCMLVIII, in consueta aula Palatii Apostolici Vaticani fuit Consistorium Secretum, cuius acta ex ordine referuntur.

I - ALLOCUTIO SS.MI DOMINI NOSTRI

VENERABILIS FRATRES

Ex quo die arcanae Dei voluntati trepido humilique animo concedentes, gravissimum Summi Pontificatus onus Nostris umeris impositum accepimus, mira quadam suavitate supernoque gaudio idcirco perfusi sumus, quod novimus universae christianae communitatis filios gratulabundos et ominabundos ad Nos respicere, qui ad Beati Petri solium, etsi immerentes, evecti sumus.

Quae sacri Pastores cetorusque clerus, quae populi eum in hac alma Urbe, tum in singulis Dioecesibus, in oppidis, in viculis totius orbis terrarum, Nobis pietatis laetitiaeque panderunt signa, quas vero ad Deum supplices Nostra causa adhibuerunt preces, haec omnia paternum animum tetigerunt Nostrum; nec minore Nos afflecerunt solatio quae summi nationum vel civitatum Moderatores, quae illustres coetuum Praesides, quae publici Oratores vel Legati Nobis per hanc fausti tatem significarunt. Homines etiam ex operariae plebis ordine qui cotidianum sibi comparant suo labore sudoreque panem insontes pueri, quorum supplicationes peculiari modo Divino Redemptori gratae sunt, infirmi, aegroti, itemque ii qui in publicae custodiae locis detenti sunt, quasi suarum aerumnarum suorumque dolorum immemores, ad Nos mentis converterunt oculos, omnium, spei, caritatisque testimonia deferentes Nobis.

Neque eos silentio praeterire volumus fratres ac filios, qui ab Apostolica hac Sede seiuncti sunt, itemque alios non paucos, qui ne christiano quidem nomine censentur, et qui tamen eximiae suae humanitatis sensus Nobis a peruerunt. Hi omnes profecto potius quam huumili personae Nostrae, Catholicae Ecclesiae capiti, Romano nempe Pontifici -- qui, ut historia docet, non modo religionem sanctam. sed populorum etiam concordiam et pacem semper pro viribus tutatur -- suae aestimationi officia testari voluerunt.

Quod quidem -- idque non sine sumtmo gaudio assevera mus -- hoc potissimum dernonstrat: ex immensa videlicet Catholicorum familia. quae una in universa terra populos plurimos, montibus, oceanis. regionum finibus, stirpibus, civilis cultus regiminisque genere diversos, eiusdem fidei eiusdemque caritatis vinculis quasi unicum coagmentat corpus, suavem effundi lucem suavemque amorem. qui fere omnium devincit animos.

Quae intenta considerantes mente, facere non possumus quin summam Dei potentiam, bonitatem, amplitudinemque adoremus, qui Ecclesiam quasi miraculum ante faciem gentium constituit: hoc est quasi arborem frondentem. floribus fructibusque uberem, et civitatem supra montem positam, ad quam omnes gentes dirigunt oculos. (1)

At ex altera parte, quamquam eismodi spei ac solacii causae valde Nos recreant, cum tamen eos consideramus filios. Nobis utique carissimos, qui in non paucis regionibus, ob suam ipsorum erga Divinum Redemptorem fidelelitatem studiosissimam, aerumnis anguntur acerrimis, maestitiae sensibus animus oppletur Noster. Cupimus igitur filiis hisce, quo mod possumus, significare Nos graves eorum angores quasi Nostros participare, ac supplices cotidie ad Deum pro iisdem admovere preces.

Volumus autem peculiari ratione coram vobis, Venerabiles Fratres, aliquid attingere de amplissima ac nobilissima Asiae natione, quae civili culto iam antiquitus enituit. Ut profecto nostis, per diuturnum iam temporis spatium, qui Catholici in Sinarum regionibus habentur in difficillimis rerum adiunctis versantur. Missionales, seu paciferi christiani verbi praecones, in quibus etiam plurimi Archiepiscopi et Episcopi, falsis criminationibus accusati sunt, et in carceres contrusi deinde vero ad exsilium coacti. Sacri ipsi e Sinensium gente Antististes, et ii quidem apostolico studio flagrantes intrepidoque pectore fortes, in publicae sunt custodiae loca coniecti; atque alii non panei locorum Ordinarii extra suae sedis territorium eiceti vel praepediti quominus pastorali suo munere libere fungantur. Qua in eadem rerum condicione ii ecclesiastici viri habentur qui vel eorum vices legitime gerunt vel legitime itidem in eorum munus suffecti sunt ea tantum una de causa, quod praecepta et iussa renuerant, quae ipsorum conscientiae repugnatia.

Quid igitur mirum si, sacris Pastoribus vel deiectis vel vexatis, greges quoque eis crediti qua illecebris omne genus, qua minis, et qua etiam corporis animique cruciatibus eo compelluntur, ut christianam fidem infringant, ut extra Catholicae religionis principia ac fundamenta aedificent, utque potissimum sacrum oboedientiae caritatisque vinculum abrumpant, quo cum hac Beati Petri Sede devinciantur oportet?

Non defuere, pro dolor, non defuere qui, terrenas hominum iussiones magis quam sacrosancta Dei iudicia timentes, insectatorum mandatis concederent, eo usque devenientes ni sacrilegam episcopalem consecrationem acciperent, ex qua nulla profecto oriri potest iurisdictio, cum sine «Apostolico mandato» peracta fuerit. Qua agendi ratione. nullo modo legitima, christiani ovilis moderamen arripientes, oves trepidatione, perturbatione, offensioneque affecerunt.

Illi tristissimi eventus iam Decesoris Nostri imm. mem. Pii XII animum tam acri maerore sollicitarunt ut paucos ante menses, quam ex hac mortali vita ad praemium vocaretur aeternum, Sinensis nationis Episcopis, cetero clero et christifidelibus Encyclica data Epistula (2) cum sanctissimis impertitis monitis, paternum timorem anxitudinemque patefaceret suam.

Obscurum interea silentium, altius cotidie magis, quasi tetrica nubes, Dioeceses illas involvit: ac novimus omnes artes, novimus tentamina omnia eo consilio adhiberi, ut a recto itinere et a Catholicae Ecclesiae unitate clerus Christique fideles ab strahantur.

Lacrimabile sano funestumque spectaculum! Etenin ex una parte insectatorum violentiam cernimus, qui christianorum civium animo, iam tristissimis rerum condicionibus enervato, abuti enituntur; ex altera vero oculis observantur Nostris aerumnae, angores, doloresque confessorum fidei, qui, ob sacrilegos eorum nisus, lacrimas gemitusque edunt.

Utinam probi omnes possent lamentabiles audire voces, quae Nostras feriunt aures! Ex eorum labiis oriuntur, qui, acerrimis angoribus opressi sed non fracti, suum amorem suam que fidelitatem Romano Pontifici significare contendunt. Non suorum corporum, sed suorum animorum causa, preces supplicationesque a Nobis postulant; ac suis gemitibus obtestantur, quidlibet eventurum sit, se tamen vere. sincere, tenaciterque velle studiosam suam erga Iesu Christi Vicarium fidelitatem ad extremum usque halitum servare indemnem !

Filiis hisce singulis universis, qui praeclara priorum martyrum exempla renovare enituntur, elatum illud Apostoli gentium hortamentum iterare cupimus: « Vigilate, state in fide, viriliter agite, et confortamini». (3) Non soli estis: Christus ipse vobis adest; eius igitur viribus, eius auxilio confidite, qui hisce verbis pro vobis quoque precatus est: «Pater sancte, serva eos in nomine tuo, quos dedisti mihi; ut sint unum, sicut et nos». (4) Ac Sanctissima Virgo Maria, Sinarum Regina ac Patrona potentissima, suaviter vobis arridens, caelestia a divino Filio suo et necessaria vobis imploret adiumenta: martyres ceterique sancti caelites, quorum effuso cruore quorumque virtutibus vestrae christianorum communitates tantopere floruere, vobis procul dubio auxiliabuntur.

Optamus praeterea ut vox Nostra Nostraque monita et invitamenta eos quoque attingant, qui, pro dolor, debiles, labantes, aestuantesque se praebuere: atque eos nominatim, qui cum sacrorum Pastorum locum et sedem non legitimo modo occupaverint, funesto schismati misere straverunt viam. Quod quidem verbum «schisma», dum e labiis editur Nostris, quasi ea urere videtur, Nostrumque exulcerat animum! Dum Summi Pontificatus onus umeris Nostris impositum subimus, dum paternum immensumque caritatis munus auspicamur, quo universam hominum familiam studiose amantissimeque amplectimur, facere non possumus quin Omnipotentem Deum rogemus ut eiusmodi incumbentem calamilatem e Sinesium catholicorum communitae benigne arcere velit.

Verumtamen quomodo potest Christianorum omnium Pastor iners, ac nihil dicens, nihil agens, creditum sibi gregem incertum, dispersum, ac vel dilaceratum cernere? Quomodo potest acerrimo non affici dolore, cum eos videat, qui ob su sceptum olim sacerdotium oves ad pascua ducere et in unum cogere ovile debent, illas potius e recto itinere abducere et ab uno regimine, a Summi nempe Pontificis auctoritate abstrahere, quem ipse Divinus Redemptor inconcussam petram constituit totiusque Ecclesiae fundamentum?

Quodsi hi miseri filii Nostri aerumnas, lacrimas, ingruentes denique cruciatus reformident, quotiescumque suam erga Christum fidelitatem palam asseverant atque confirmant, meminerint tamen ac secum intento considerent animo tale esse invictae christianae Fidei pretium, sempiternae nempe gloriae praemium, quod divinus ipse Redemptor sectatoribus suis pollicitus est, haec admonens «Non est servus maior Dominuo suo. Si me persecuti sunt, et vos persequentur.» (5)

Nos interea suplicibus rogare precibus non cessamus ut Deus benigne velit et aberrantium sua luce collustrare mentes et omnium confirmare voluntates; idque faciant optamus omnes, quotquot habemus in Episcopatu Fratres, publicas etiam indicendo hac eadem de causa supplicaliones ac sanctae paenitentiae actus.

Apostolico autem illi obtemperantes mandato, quod Christus Dominus Beato Petro dedit, omnium fratum confirmandi fidem, (6) et gravissimo illi, quo tenemur, officio obsequentes sacrum depositum custodiendi Nobis demandatum, amantissimi Patris voce eos filios Nobis sane carissimos obtestamur, ut alacres suum animum augeant, utque, semper sint membra coniunctissima Mystici Iesu Christi Corporis, ac vivi palmites divinae illius vitis, cui olim inserti sunt, et ex qua una pssunt immortalem haurire vitam.

II - CREATIO ET PUBLICATIO PATRUM CARDINALIUM

Iam nihil aliud restat, Venerabiles Fratres, nisi ut ad illud gradum faciamus, cuius praesertim causa vos hunc in amplissimum consessum convocavimus. Mens Nobis est, ut nostis, in Sacrum Collegium vestrum lectissimos Praesules cooptare. qui vel in Pontificiis I,egationibus, vel in sibi creditis Dioecesibus, vel denique in Romana Curia sollertem, prudentem actuosam que navarunt operare, multumque ad christianae religionis contulerunt incrementum. Alii plurimi menti animoque Nostro prraesentes sunt, quos hoc eodem honore dignissimos putamus, et quos fore confidimus ut in posterum hac excelsa dignitate decoremus. Quodsi Nobis, ut vehementer optamus, id faciendi facultas non dabitur, Deus ipse debitum eis praebebit praemium, quod, hac etiam in mortali vita, ex recte factis, ex comparatisque promeritis oritur.

Cum autem Sacrum Collegium vestrum numero auximus, id etiam in animo habuimus, ut nempe nonnullis ex vobis munera gravissima, diuturna atque interdum multiplicia hac in alma Urbe aliqua ratione leviora reddi possent; ita quidem ut non modo ex iisdem muneribus eorum vires ac provecta alicuius aetas detrimentum ne patiantur, neve aliorum Con legarum adiuncta opera in levamen ipsis desit, sed etiam -- quod praecipuum est -- ut Romana Curia demandata sibi negotia facilius expedire queat, maiore profecto cum universae Ecclesiae utilitate.

Iis igitur derogantes -- quatenus opus est -- quae Decessor Noster Xystus V constituit, (7) et quae Codex Iuris Cannonici sanxit, (can. 231), iam deveniamus ad Sacrum supplendum Collegium vestrum, tres et viginti lectissimos Praesules in illud adlegendo, quos ob suas cuiusque virtutum laudes hoc amplissimo honore gravissimoque munere dignamus.

(1) Cfr. Matth. 13, 32; 5, 15.
(2) Ep. Enc. Ad « Apostolorum Principis », d. d. 29 Iunii 1958; A. A. S. 1958, vol L, pag. 601 et seq.
(3) 1 Cor. 16, 13.
(4) Io. 17, 11.
(5) Io. 15, 20.
(6) Cfr. Luc. 22, 32.
(7) Cfr. Apostolicas Litteras « Postquam verus », d. d. 3 Decembris 1586.

Digitized and marked up by Salvador Miranda (1999), from Acta Apostolicæ Sedis, L (1958), 981-987.


Top XX Century Guide Home

©1998-2015 Salvador Miranda.