The Cardinals of the Holy Roman Church

Guide to documents and events

Twentieth Century

Motu Proprio

Quo Cardinalibus Ordinis presbyteralis atque diaconalis charactere episcopali non insignitis conceditur usus Crucis pectoralis. (1)

Crux pectoralis, quamvis sit particulare signum episcopalis dignitatis, tamen Episcoporum ita propria non est, ut nemo Praelatus ea legitime usus sit et utatur; constat enim inter omnnes, eam nonnullis cleri saecularis et regularis dignitatibus, diversis temporibus, oppotunis cum cautelis ac cum plus minusve amplis restrctinibus, S. Sedem concessive. Quod admittitur et confirmatur a Nostro Motu proprio 21 Februarii vertentis anni, quo concessimus Protonotarii Apostolici de numero participantium, necnon Supranumerariis et iis qui ad instar participantium noncupari solent, ad ecclesiam accedentes, pontificalia celebraturi ab eaque recedentes, Crucem pectoralem ferre eo modo, quao illic aperte exponitur. - Modo, Nobis perpendentibus Cardinales Sanctae Romanae Ecclesiae, iuxta Summorum Pontificum, Nostrorum Praedecessorum, sententias " esse praecipua Pontificis membra; repraesentare Apostolos Christi ministros; Dei Vicarium tamquam consiliarios et adiutores in regimine catholici orbis adsistere; ad Collegium Apostolicum vocatos, coniudices totius mundi fieri; similes regibus esse, et iure veros cardines vocari, quibus vertenda sit Ecclesiae ianua, et firma et stabilis manere "; Nobis maxime et omnino conveniens visum est illos, in sacris insignibus aut signis utendis, nemini inferiori Praelato, esse vel videri ququo modo secundos. - Hinc igitur, cum ius publice ac private ferendi Crucem pectoralem in omnibus Episcopis admittitur atque, praesertim pro sacris functionibus solemnibus, in nonnullis aliis Praelatis saecularibus et regularibus: ut publice ac private sublimis dignitatis Cardinaltia magis magisque honorata appareat, etiam in membris S. Collegii episcopali dignitate non insignitis; Nos omnibus Cardinalibus praesentibus et futuris Ordinis presbyteralis et diaconalis, qui Episcopi non sint, in perpetuum et abse que ulla restrictione concedimus, ut in hoc nihil intersit Cardinales charactere episcopali insignitos inter illos eodem non insignitos; ita ut omnibus concedatur et omnes ferre debeant dictam Crucem pectoralem, etiam coram Romano Pontifice; et ab hac die ius ferendi Crucem proprium sit non minus Cardinalium non Episcoporum, quam aliorum, et Episcoporum totius orbis. - Nullam atque irritam declaramus quamvis contrariam exceptionem vel restrictionem, et stabile et firmum, quod in hoc Nostro Motu Proprio continetur, tenendum esse decernimus.

Datum Romae ex Aedibus Vaticanis, hac die 24 Maii 1905, in festo B.M.V. Auxilium Christianorum, Pontificatus Nostri anno secundo (N.R.)


(1) Art. 7, 26, 47. - Cfr. Acta Sanctæ. Sedis, vol. 37, pag. 491.

Digitized and marked up by Salvador Miranda (1999), from Acta Sanctae Sedis, XXXVII (1905), 681-682.


Top XX Century Guide Home

©1998-2014 Salvador Miranda.