The Cardinals of the Holy Roman Church

Guide to documents and events

Twentieth Century

ACTA PAULI PP. VI

CONSTITUTIONES APOSTOLICAE

XIV

URBIS

Templum S. Gregorii Barbadici ad Aquas Salvias Titulo Cardinalicio ornatur.

PAULUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

     Cum ob proxime Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalium numerum amplificandum, templorum etiam tituli essent augendi, quos iisdem de more tribueremus, visum est Nobis nonnulla alia in Urbe exstantia eademque prae aliis insignia ad debitam dignitatem attolli posse. In quibus, quoniam curiale illud templum S. Gregorii Barbadici merito est, quod, tam excellenti arte exstructum, frequentissimis fidelium coetibus recipiendis ad Aquas Salvias magnificum patet, eo ipsum honore decorare placet. Apostolica ideo Nostra potestate, sacram quam diximus aedem in cardinalicium presbyteralem titulum evehimus, factis scilicet iuribus privilegiisque congruis. Mandamus praeterea ut hae Litterae Nostrae, eius cura qui huic templo praeest, clero ac populo perlegantur, die festo de praecepto, utque perfecti negotii documentum, rite signatum sigilloque impressum, ad Sacram Congregationem pro Episcopis mittatur.

     Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

     Datum Romae, apud S. Petrum, die undecimo mensis Februarii, anno Domini millesimo nongentesimo septuagesimo tertio, Pontificatus Nostri decimo.

Pro S. R. E. Cancellario
+ ALOISIUS Card. TRAGLIA

CAROLUS Card. CONFALONIERI
S. Congr. Consist. Pro-Praefectus

Franciscus Tinnello
Apostolicam Cancellariam Regens

Iosephus Del Ton, Proton. Apost.
Eugenius Sevi,
Proton. Apost.

Loco + Plumbi
In Ap. Canc. tab., vol CXLIII, n. .

Digitized and marked up by Salvador Miranda (2014), from Acta Apostolicæ Sedis, LXV (1973), 137-138.


Top 20th Century Guide Home