The Cardinals of the Holy Roman Church

Guide to documents and events

Twentieth Century

Motu Proprio

DE PRAESCRIPTIONIBUS CONSTITUTIONIS PÏANAE « VACANTE SEDE APOSTOLICA » ALIQUA EX PARTE INNOVANDIS

PIUS PP XI

Cum proxime ex occasione Conclavis, in quo, arcano Dei providentis consilio, ad catholicae Ecclesiae principatum, nullis Nostris meritis, evecti sumus, omnia, quae ad Apostolicam Sedem vacantem et ad Romani Pontificis electionem pertinent, ad praescripta dirigenterur Constitutionis Apostolicae, quam s. m. decessor Noster Pius X die XXV mensis decembris an. MCMIV ediderat, ipsi VV. FF. NN. S. R. E. Cardinales in coetibus cotidie habitis, qui Congregationes generales praeparatoriae vocantur, optare se significarunt, ut posthac aliquod ejus Constitutionis caput sic mutarentur, quemadmodum rerum temporumque ratio postularet. Itaque, re attente perpensa, de Apostolicae Nostrae potestatis plenitudine, Motu proprio ac certa scientia, haec, quae sequuntur, decernimus atque edicimus:

I. Derogantes iis, quae in Constitutione Pii X Vacante Sede Apostolica tit. II, cap. I, n. 33 praescribuntur, ut Cardinalibus, qui longius absunt, fiat Urbem tempore adeundi facultas decem dierum moram, quae, post diem obitus Summi Pontificis, ad Conclave ineundum dabatur, ad quindecim solidos dies prorogamus; praetereacque Sacro Cadinalium Collegio potestatem facimus ingressus in Conclave etiam per alios duos tresve dies proferendi, ea tamen lege, ut decm et octo ad summum diebus elapsis, Cardinales, quotquot praesentes aderunt, statim Conclave ingrediantur et ad electionis negotium procedant. Quod vero attinet ad novendialia, servatis iis quae in memoratae Constitutionis tit. I, cap. v, n. 26 leguntur de exsequiis, tribus postremis diebus, sollemniore ritu persolvendis, Cardinales, in primo eorum cenventu, praefinient dies, quibus sex priora habenda sint.

II. Quod in eadem Constitutione decernitur tit. II, cap. II, n. 38, ita volumus observari, ut cuilibet Cardinali, quamvis liberum sit duobus servientibus, clericis, vel laicis, vel uno clerico et uno laico uti, liceat tamen unum solum eumque laicum in Conclave secum adducere. Quod vero additur de servientibus Cardinali infirmo concedendis, id omnino immutatum esto.

III. Legem, quae de Communione a Cardinalibus facienda habetur in Piana illa Constitutione tit. II, cap. v, n. 54, sic novamus, ut liceat cuilibet Cardinali sacrum facere; qui vero, quavis de causa, se a sacro peragendo abstinuerit, is in designatio sacello et consueta Missa ad sacram Synaxim accedat.

Iubemus autem Nostras has Litteras Motu proprio datas legi coram omnibus S. R. E. Cardinalibus praesentibus, in prima Congregatione generali, quae post obitum Summi Pntificis habebotur. Contrariis non obstantibus quibuslibet.

Datum Romae apud Sanctum Petrum die I mensis Martii, an. MCMXXII, Pontificatus Nostri primo.

PIUS PP. XI

Digitized and marked up by Salvador Miranda (1999), from Acta Apostolicæ Sedis, XIV (1922), 145-146.


Top XX Century Guide Home

©1998-2015 Salvador Miranda.