The Cardinals of the Holy Roman Church

Guide to documents and events

Ninth Century

John VIII (872-882)

Constitutio De Jure Cardinalium.

Itemque ex nostra praesenti consitutione bis in mente rei eo amplius, vel apud illum vel illum titulum, sive apud illam vel illam diaconiam, sive apud alias quaslibet ecclesias vos convenire mandamus. Et ob vestram & inferiorum clericorum vitam, & mores, & qualitates, & habitus vellium persecrutandum, & qualiter quilibet praepositi se erga subditos habeant, vel quod subditi suis praepositis non obediant, & ad quaeque illicita amputanda, clericorum quoque & laicorum querimonia, quae ad nostrorum judicium pertinent, quantum fieri potest, definiendas. Quippe cum sicut nostram mansuetudinem Moysi, ita & vestram fraternitatem septuaginta seniorum, qui sub eodem causarum negotia dijudicabant, vicisitudinem gerere, certum habeamus. Item monateria abbatibus viduata & abbatum, nostra præcedente conscientia, substitutionem bis qui sunt inter nos, vel fuerint monasticæ profesionis, disponenda committimus.

Propter solicitudinem autem ecclesiarum & clericorum earumdem disciplinam, sive laicorum querimonias definiendas, bis in hebdomada an sacrosantum palatium, juxta decreta praedecessoris nostri Leonis quarti, vos convenire mandamus.

Item sancimus de parochiis nostris, quantumque pontifici competit, pontificali beneficio vos in perpetuum possidere, & in principalibus ecclesiis juxta primatum vesirae consecrationis vicissim officis divino peragere, & earum oblationibus, salva semper cardinalium diaconorum prisca consuetudine, aequaliter participare tam propter usum vestrum, quam in ecclesiarum vestiarum luminarium concinnatlones.

Digitized and marked up by Salvador Miranda (2010), from Sacrorum conciliorum nova, et amplissima collectio : in qua praeter ea quae Phil. Labbeus, et Gabr. Cossartius S.J. et novissime Nicolaus Coleti in lucem edidere ea omnia insuper suis in locis optime disposita exhibentur, quae Joannes Dominicus Mansi lucensis, congregationis matris dei evulgavit. Editio novissima ab eodem Patre Mansi .... Paris : H. Welter, 1901-1927. 54 v. in 57, XVII, 247-248.

Guide Home

©1998-2014 Salvador Miranda.