The Cardinals of the Holy Roman Church

Guide to documents and events

Twentieth Century

VII

URBIS

Templum ab Immaculato Corde Beatae Mariae Virginis Romae exstans diaconiae dignitate augetur.

PAULUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

De magnitudine munerum suorum coriscii, Romani Pontifices, quibus id oneris datum est ut universam christianam Rem publicam sapienti administratione gubernarent, iam inde a primaeva Ecclesiae aetate prudentissimorum virorum consilio uti consueverunt, quibus sane ut commode fuerentur, templa Romae exstantia Sanctorumque memoria nitentia in titulum dabant : ita factum est ut hi viri in Ecclesia principes sua virtute, pietate, fide castissima iisdem sacris aedibus ornamento essent. Cum autem hodie, auctis fere in immensum christianae religionis negotiis, et numerus Patrum Cardinalium sit aeque augendus, nec tamen tituli iisdem attribuendis sint satis, visum est etiam, idque per has Litteras facimus, augustum templum Immaculato Cordi B. M. V. sacrum ad diaconiae dignitatem et gradum evehere, datis nempe iuribus et privilegiis quae his templis iure et consuetudine fieri solent. Id enim templum cura et studio summorum Pontificum Benedicti XV, Pii XI, Pii XII excitatum, ac benevolentia Ioannis XXIII in Basilicis Minoribus annumeratum, assiduo Missionariorum labore Filiorum Immaculati Cordis B. M..V. laetissime floret. Dilectus autem flius sacrae aedis Pastor curet has Litteras Nostras ad exitum adducat, inque populi atque cleri notitiam ferat, cum dieta festum de praecepto in eodem celebrent. Re vero acta, documenta exaret, quorum sincera exempla ad Sacram Consistorialem Congregationem cito mittat.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus, omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere licat; quin immo huius Constituonis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die quinto mensis februarii, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo quinto, Pontificatus Nostri secundo.

IACOBUS A. Card. COPELLO
S. R. E. Cancellarius

CAROLUS Card. CONFALONIERI
S. Congr. Consistorialis a Secretis

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Franciscus H. Ferretti, Proton. Apost. Decanus
Ioannes Calleri, Proton. Apost.

Loco + Plumbi
In Ap. Canc. tab., vol CXVII, n. 40.

Digitized and marked up by Salvador Miranda (2000), from Acta Apostolicæ Sedis, LVII (1965), 490-491.


Top XX Century Guide Home

©1998-2014 Salvador Miranda.