The Cardinals of the Holy Roman Church

Guide to documents and events

Twentieth Century

CONSTITUTIO
DE SEDE APOSTOLICA VACANTE
ET DE ROMANI PONTIFICIS ELECTIONE

a Pio PP. XII exarata
et a Ioanne PP. XXIII reformata

Vacantis Apostolicae Sedis disciplinam Romanique Pontifcis dectionem quae respicere viderentur disponere ac praescribere, iugiter, saeculorum decursu, Praedecessores Nostri sollemne habuerunt, ac proinde vigilanti cura incumbere et salubribus normis consulere sategerunt pergravi negotio Ecclesiae divinitus commisso, eligendi videlicet beati Petri Apostolorum Principis Successorem, qui hisce in terris Iesu Christi Domini Nostri et Salvatoris vices gerat universumque dominicum gregem supremus Pastor et Caput pascat et regat.

Cum autem hac de Romano Pontifice eligendo leges, procedentibus temporibus numero auctae, iam in unum collectae desiderarentur cumque nonnullae, ob rerum vicissitudines, peculiaribus adiunctis minus accommodatae evasissent, Pius X v. m. Decessor Noster, quadraginta abhinc annis, sapienti consilio eas, opportune selectas, in summam redigere decrevit, celeberrima edita Constitutione Vacante Sede Apostolica, die vigesima quinta Decembris anni millesimi nongentesimi quarti.

Interea vero Pius XI rec. mem. nonnulla huiusmodi Constitutionis capita jam immutanda esse censuit quemadmodum rerum temporumque ratio postulate videbatur; itemque Nos Ipsi animo reputavimus alia quoque, eadem de causa, esse reformanda.

Quapropter, re mature perpensa, certa scientia et de Apostolicae Nostrae potestatis plenitudine, hanc Constitutionem, quae eadem est ac ilia a Pio X s. m. data, sed passim reformata, edere et promulgare sta-tuimus, « qua -- ut verbis utamur eiusdem Praedecessoris Nostri -- Sacrum Cardinalium Collegium, Romana Petri Sede vacante, ac in Romano Pontifice eligendo unice utatur », abrogata idcirco Constitutione Vacante Sede Apostolica, prout a Pio X Decessore Nostro fuerat lata.

Praesentis veto Nostrae Constitutionis capita haec quae sequuntur habeantur:

TITULUS I

DE SEDE APOSTOLICA VACANTE

CAPUT I

De potestate S. Collegii Cardinalium, Sede Apostolica vacante

1. Sedis Apostolicae vacatione durante, Sacrum Collegium Cardinalium in iis, quae ad Pontificem Maximum dum viveret pertinebant, nullam omnino potestatem aut iurisdictionem habeat, neque gratiam, neque iustitiam faciendi, aut factam per Pontificem mortuum executioni demandandi; sed ea omnia futuro Pontifici reservare teneatur. (1) Itaque irritum et inane esse decernimus quidquid potestatis aut iurisdictionis ad Romanum, dum vivit, Pontificem pertinentis (nisi quatenus in hac Nostra Constitutione expresse permittatur) coetus ipse Cardinalium duxerit (eadem vacante Ecclesia) exercendum. (2)

2. Item praecipimus, ne S. Cardinalium Collegium de iuribus Sedis Apostolicae Romanaeque Ecclesiae quomodolibet disponere valeat, neque in quopiam iuribus eiusdem sive directe detrahere attentet, sive indirecte per conniventiae speciem, seu per dissimulationem facinorum adversus eadem jura, etiam post obitum Pontificis seu vacationis tempore, perpetratorum, attentare videatur; immo volumus ut omnium virium contentione eadem custodire et defendere debeat. (3)

3. Leges a Romanis Pontificibus latae, per coetum Cardinalium Romanae Ecclesiae, ipsa vacante, corrigi, vel immutari nullo modo possunt, nec quicquam eis detrahi sive addi, vel dispensari quomodolibet circa ipsas seu aliquam earum partem. Quod potissimum valet de Constitutionibus pontificiis, ad ordinandum negotium electionis Romani Pontificis latis. (4) Immo si quid contra hoc praescriptum fieri vel attentari forte contigerit, ipsum Suprema Nostra auctoritate nullum et irritum declaramus.

4. Si quae tamen dubia exoriantur circa sensum praescriptionum, quae hac Nostra Constitutione continentur, vel etiam circa rationem, iuxta quam ad usum ea traduci debeat, sive super quovis alio Nostrae huius Constitutionis capite, edicimus ac decernimus unice penes Sacrum Cardinalium Collegium potestatem esse super his ferendi sententiam; quam in rem eidem S. Cardinalium Collegio plenam tribuimus facultatem, qua hanc Nostram Constitutionem interpretari ac dubia declarare valeant. Qua quidera in re, quemadmodum in reliquis, de quibus ad Nostrae huius Constitutionis tramites, excepto ipso electionis actu, deliberari contingat, satis omnino erit si major congregatorum Cardinalium pars in eamdem sententiam consentiat. (5)

5. Pariter in casu urgentis negotii, quod, ex voto maioris congregatorum Cardinallure partis, in aliud tempus differri non valeat, S. Collegium, item iuxta maioris partis sententiam, de opportuno remedio disponere potest et debet. (6)

CAPUT II

De Cardinalium Congregationibus

6. Tempore Sedis vacantis duplex habeatur Cardinalium Congregatio, altera generalis, sive totius Collegii, altera particularis, constans tribus Cardinalibus antiquioribus, uno ex quoque Ordine, cum S. R. E. Camerario, quorum officium tertia die post Conclavis ingressum omnino exspirat, in eorumque locum tres alii sequentes in Ordine quolibet tertio die una cum eodem Camerario succedunt. (7)

7. Volumus ut in dictis Congregationibus particularibus, quae sive ante, sive post coeptum Conclave haberi poterunt, levioris dumtaxat momenti, ac in dies seu passira occurrentia negotia expediantur. Si quid veto gravioris momenti atque indaginis fuerit, id omne ad Congregationem generalem, seu ad Sacrum Collegium Cardinalium deferatur. Ac ulterius, quae in una Congregatione particulari decreta, resoluta, vel denegata fuerint, in alia revocari, mutari, aut concedi nequeant, sed id faciendi ius habeat ipsa tantum Congregatio generalis per pluralitatem suffragiorum. (8)

8. Cardinalium Congregationes generales in Aedibus Apostolicis Vaticanis habeantur, vel, si rerum adiuncta id postulent, in alio opportuniori loco, iudicio ipsorum Cardinalium, eisque praesit Cardinalis S. Collegii Decanus, vel, ipso impedito, Subdecanus.

9. Suffragia in Cardinalium Congregationibus, cum de rebus gravioris momenti agatur, non ore, sed secretis calculis dentur.

10. Inter generales Congregationes singulari mentione dignae sunt quae ante ingressum in Conclave habentur, eaedemque Congregationes praeparatoriae appellari possunt.

11. Congregationes generales praeparatoriae quotidie omnino locum habere debent a die post obitum Pontificis prudenti trium Cardinalium in unoquoque Ordine priorum et S. R. E. Camerarii iudicio statuendo, usque ad diem quo Conclave Cardinales ingrediuntur, etiam diebus, qui bus exsequia defuncti Pontificis persolvuntur, idque eo consilio fiat ut liberum sit tum Cardinali Camerario sententiam S. Collegii exquirere atque cum ipso quae necessaria vel opportuna iudicaverit, communicate, tum singulls Cardinalibus sententiam suam circa occurrentia negotia aperire, in rebus dubiis explicationes sciscitari, et opportuna proponere.

12. In memoratis Congregationibus generalibus haec praecipue negotia expedienda sunt, (9) rerum agendarum ordine prius cum Cardinalibus communicato:

a) In primis Congregationibus integre legenda erit praesens haec Constitutio, eaque perlecta, iusiurandum ab omnibus Cardinalibus praesentibus iuxta praescriptam formulam praestandum. Quod iusiurandum pariter emittere tenentur omnes alii Cardinales, qui serius ad locum electionis pervenerint, sive nondum sive iam inceptis Comitiis.

Quam formulam Cardinalis Decanus coram omnibus Cardinalibus iubebit a Praettecto Apostolicarum Caeremoniarum elata voce legi:

« Nos Episcopi, Presbyteri et Diaconi S. R. E. Cardinales promittimus, vovemus et iuramus, inviolate et ad unguem Nos omnes et singulos esse observaturos omnia quae continentur in Constitutione Summi Pontificis Pii Decimi Secundi, quae incipit verbis Vacantis Apostolicae Sedis, data die octavo decembris anno millesimo nongentesimo quadragesimo quinto, atque in Motu Proprio Summi Pontificis Ioannis Vigesimi Tertii, cuius initium est Summi Pontificis Electio. Item promittimus, vovemus, et iuramus, quicumque nostrum Romanus Pontifex, Deo sic dis, ponente, erit electus, eum jura spiritualia et temporalia -- praesertim quae ad civilem Romani Pontificis principatum spectant -- libertatemque Sanctae Sedis integre ac strenue adserere atque tueri et, si opus fuerit, vindicate numquam esse destituturum.

Praecipue autem promittimus et iuramus, Nos religiosissime et quoad omnes, etiam familiares seu Conclavistas nostros, secretum esse servaturos de iis omnibus, quae ad electionem Romani Pontificis quomodolibet pertinent, et de iis quae in Cardinalium Congregationibus, ante Conclave vel inter ipsum habitis, de hac re acta vel decreta sint, itemque de iis quae in Conclavi seu in loco electionis aguntur, scrutinium directe vel indirecte respicientibus, neque idem secreturn quoquo modo violaturos, sive inter Conclave, sive etiam post novi Pontificis electionem, nisi peculiaris facultas aut certa venia ab eodem futuro Pontifice Nobis tributa fuerit; itemque nullo modo a quavis civili potestate, quovis nomine, munus proponendi Veto sive Exdusivam, etiam sub forma simplicis optationis, esse recepturos, neque ipsum hoc Veto, qualibet ratlone Nobis cognitum, patefacturos, sive universo Cardinalium Collegio simul congregato, sive singulis purpuratis Patribus, sive scripto, sive ore, sive directe ac proxime, sive oblique ac per alios, sive ante Conclave sive inter ipsum; nullique interventui intercessioni, aliive cuilibet modo, quo laicae potestate cuiuslibet gradus et ordinis voluerint sese Pontilfcis electioni immiscere, auxilium vel favorem praestituros ».

Deinde singull Cardinales dicent:

« Et Ego N. Cardinalis N. spondeo, voveo, ac iuro ».

Et imponentes utramque manum super Evangelium, adiungent:

« Sic me Deus adiuvet et haec Sancta Dei Evangelia ».

b) Cardinales quam cito ea omnia decernere ac disponere debent, quae ad Conclave inchoandum urgentiora sunt.

c) Constituendus est dies, hora ac modus, quo corpus defuncti Pontificis in Basilicam S. Petri transferatur, illic de more publicae fidelium venerationi exponendum.

d) Item Cardinales omnia opportune paranda curabunt, ut Pontificiae exsequiae per novem continuos dies persolvantur, et praefinient dies quibus sex priores habendae erunt. (10)

e) Deputentur duo viri ecclesiastici, qui orationes De Pontifice defuncto et De eligendo Pontifice recitare debeant.

f) Constituatur dies, quo, si ab ipsis petatur, tum Legatis civilium Regiminum tum Equitibus Ordinis Hierosolymitani S. Collegium conveniendi aditus detur. Praedicti autem Legati nonnisi simul congregati admittantur, neque singulis facultas concedatur S. Collegium adeundi.

g) Nominentur singulares duorum vel trium Cardinalium coetus, vulgo Commissiones: a) pro inquisitione de qualitatibus Conclavistarum eorumque approbatione, (11) itemque pro eorum designatione, qui Conclavi qualibet ratione inservire debeant nec non pro ipsis servitiis ordinandis et moderandis; b) pro constructlone et clausura Condavis, ac pro cellarum dispositione. (12)

h) Proponantur atque approbentur expensae Conclavis.

I) Epistolae Imperatorum, Regum aliorumque civitatum Moderatorum, item Nuntiorum relationes, omniaque alia, quae S. Collegii interesse possint, cum ipso communicentur.

k) Perlegantur, si quae sint, documenta a defuncto Pontifice Sacro Cardinalium Collegio relicta.

l) Frangantur Annulus Piscatoris et Plumbum Cancellariae Apostolicae.

m) Cellae Condavis Cardinalibus sorte distribuantur, (13) nisi alicuius Cardinalis aetas vel infirma valetudo aliter suadere videantur.

n) Constituantur dies et hora ingressus in Conclave.

CAPUT III

De nonnullis peculiaribus ofiiciis, Sede Apostolica vacante

13. S. R. E. Camerarii et Poenitentiarii Maioris officia non cessant per obitum Pontificis. (14)

14. Si autem contigerit alterius vel etiam utriusque oficicii vacatio quo tempore Romanus Pontifex supremum diem obiit, vel contingat ante novi Pontificis electionem, tunc in prima Congregatione generali, in priori casu, vel in alia quae habebitur triduo post secutam vacationera alterutrius ex praefatis officiis, vota seu suffragia Cardinallure simul congregatorum pro deputatione illius, qui S. R. E. Camerarii vel Poenitentiarii Maioris vices suppleat usque ad electionem novi Pontificis, exquirantur, denturque per schedulas secretas, a Magistris Caeremoniarum etiam ab infirmis Cardinalibus colligendas, ac coram tribus Cardinalibus eo tempore in ordine Prioribus, praesentibus S. Collegii Secretario atque eisdem Caeremoniarum Magistris, aperiendas; isque deputatus habeatur, in quem major pars votorum seu suffragiorum praefatorum convenetit, ac sic deputato facultates omnes, quas ipse S. R. E. Camerarius vel Poenitentiarius Major exercere poterat, quamdiu Sedes vacaverit, attribuimus. (15) Quod si forsan vota paria fuerint, ille deputatus habeatur, qui ruetit Ordine dignior, vel, si eiusdem Ordinis, senior, optlone videlicet ad Ordinem episcopalem, inter Cardinales istius Ordinis, elevatione autem ad sacram purpuram inter Cardinales aliorum Ordinum.

15. Cardinali S. R. E. Camerario, vacante Sede Apostolica, incumbit cura et administratio bonorum ac iurium temporalium ipsius S. Sedis, adsistentibus ei in suo officio Cardinalibus eo tempore in ordine Prioribus seu Capitibus Ordinum, et praehabitis semel pro levioribus, ac semper pro gravioribus negotiis suffragiis S. Collegii. Hinc Cardinalis S. R. E. Cameraflus, statim ac a Praefecto Palatii Apostolici (16) nuncium de Pontificis obitu acceperit, ad Apostolicum Vaticanum Palatium perget, ut ipsius possessionem, sicut, sive per se, sive per delegatum, utriusque quoque Palatii ad Lateranum et ad Castrum Gandulphi, capiat ac eorum regimen exerceat. Eiusdem Camerarii erit Pontificis mortem lure recognoscere, adstantibus Praelatis Clericis Reverendae Camerae Apostolicae, cum Secretario-Cancellario, cuius est authenticum mortis actum conficere; (17) statuere, auditis Cardinalibus Capitibus Ordinum, modum ad conservationem corporis defuncti Pontificis pro temporum conditionibus magis convenientem et aptum (nisi forte Pontifex ipse vivens suam hac de re voluntatem manifestaverit); privatis eiusdem Pontificis aedibus sigilla apponere; ipsius obitum cum Cardinali in Urbe Vicario communicate, qui de re Populum Romanum singulari Edicto edocebit; eaque omnia, nomine et consensu S. Collegii, curare, quae ad iura Apostolicae Sedis tuenda et ad ipsius administrationem recte gerendam rerum temporumque adiuncta suadebunt.

16. Cardinalis autem S. Collegii Decani erit, vix dum ab eodem Praefecto Palatii Apostolici de Pontificis morte fuerit edoctus, ceteris Cardinalibus vacationem Sedis Apostolicae significare, eosque ad Palatium Apostolicum advocate, itemque Pontificis mortem communicate cum exterarum Nationum Oratoribus, nec non cum iis qui ipsarum supremo potiuntur imperio.

17. Poenitentiarius Maior eiusque officiales, Sede vacante, ea facere et expedire valeant, quae a fel. rec. Pio XI constituta ac definita sunt. (18)

18. Cancellarii S. R. E. officium per obitum Romani Pontificis non exspirat: Apostolicarum tamen sub plumbo Litterarum per eum expeditio, vacante Apostolica Sede, suspenditur. Datarii veto ministerium per eiusdem Pontificis obitum omnino exspirat. (19)

19. Item per obitum Pontificis cessat munus Cardinalis Secretarii Status, eoque munere, Sede vacante, fungitur Praelatus S. Collegii Secretarius. Quod si hoc oflcicium jam vacaverit, vel ipsa Sede Apostolica vacante, vacate contingat, eiusdem S. Collegii erit, aliquem ad illud, quamdiu scilicet Sedes Apostolica vacaverit, per pluralitatem suffragiorum deputare.

20. E contra Cardinalis in Urbe Vicarii oflicium et iurisdictio non exspirant morte Romani Pontificis. Quod si ipsum Vicarium Urbis, Sede vacante, e vivis decedere contigerit, ne Christifideles Urbis eiusque Districtus aliquod inde accipiant in spiritualibus detrimentum, tunc exsistens Vicesgerens, quamdiu Sedes vacaverit, omnes et singulas habebit facultates, auctoritatem et potestatem, quae eidem Vicario pro exercitio oflicii Vicariatus quomodolibet competebant, quasque Pontifex ipse, occurrente vacatione Vicariatus Sede plena, Vicesgerenti praedicto quandoque per aliquod tempus, donec scilicet successorem Vicarium deputaverit, attribuere solet. (20)

21. Item Legatorum, Nuntiorum ac Delegatorum Apostolicorum officium et potestas non cessant Sede vacante.

22. Probe autem scientes eo maximo tempore, cum de creando Pontifice agitur, divinam opem per assiduas preces, aliaque christianae pietatis et caritatis opera impensius expetendam, ac promereri satagendum esse; ideo sicuti magnopere commendamus, ira quoque retineri volumus laudabilem morem huc usque observatum, ut defuncti Pontificis Eleemosynarius secretus id muneris exercere pergat cum debita S. Collegio Cardinalium subiectione et ab eo dependentia, donec novus Pontifex eligatur, utque eadem pecuniae vis in subventionem eorumdem pauperum et egenorum Sede vacante per ipsum Eleemosynarium dispensetur ac erogetur, quae vivente Pontifice distribui solet, ad quem effectum consueta mandata a tribus Cardinalibus eo tempore in Ordine Prioribus, seu deputatis expediantur. (21)

23. Sede Apostolica vacante, universa civilis potestas Romani Pontificis circa regimen et gubernium Status Civitatis Vaticanae spectat ad S. Cardinalium Collegium, quod tamen leges condere non poterit, nisi urgente necessitate et pro tempore vacationis Sedis, in posterum tantum valituras si novus Pontifex eas confirmare statuerit. (22)

CAPUT IV

De Sacris Romanis Congregationibus et Tribunalibus eorumque facultatibus Sede Apostolica vacante

24. Circa facultates Sacrarum Romanarum Congregationum, Sede vacante, hac, quae sequuntur, normae ab omnibus servandae sunt, non obstantibus privilegiis quibusvis

.

25. Sacrae Congregationes, eadem Sede vacante, nullam potestatem habent in iis, quae Sede plena facere et expedite non possum nisi facto verbo cum Ss.mo, vel ex audientia Ss.mi, vel vigore specialium et extraordinariarum facultatum, quae a Romano Pontifice earumdem Congregationum Praefectis vel Secretariis concedi solent.

26. Facultates veto quae ipsis per Litteras apostolicas attributae sunt, et proinde tamquam ordinariae atque ipsarum Congregationum propriae censentur, eae morte Romani Pontificis non extinguuntur.

27. Volumus tamen ut his facultatibus ordinariis Sacrae Congregationes solummodo in iis gratiis concedendis, quae minoris momenti sunt, libere, pro rei opportunitate, utantur. In iis veto expediendis definiendisque negotiis quae graviora vel controversa esse videntur, illud statuimus ut, sires talis sit, quae in aliud tempus differri valeat, futuro Pontifici reservetur omnino: sin autem nullam admittat moram, tunc S. Collegio concedimus ut committere possit negotium Praefecto et aliquot aliis Cardinalibus eius Congregationis, ad quam Pontifex illud examinandum verisimiliter commisisset, qui, negotio accurate discusso, ea desuper decernere possint, per modum tamen provisionis, donec eligatur Pontifex, quae, iuxta datam sibi a Domino prudentjam, iuribus et rationibus ecclesiasticis custodiendis ac tuendis apta et consentanea censuerint. (23)

28. Tribunal S. R. Rotae et Supremum Tribunal Signaturae Apostolicae Sede vacante ins dicere pergunt iuxta leges sibi proprias, servatis tamen quae cann. C. I. C., 244 pr. 1 et 1603 pr. 2 praescripta sunt.

CAPUT V

De exsequiis Romani Pontificis

29. Romano Pontifice vita functo, Cardinales exsequias pro eius anima de more per novera continuos dies persolvent, nisi forte in illis novem diebus aliquod festum ex praecipuis et magnis incidat, propter cuius observantiam exsequiae intermittendae videantur, vel etiam causa quaedam vere gravis et urgens occurrat quae prudenti Cardinalium iudicio exsequiarum ordinem suspendere cogat: exsequiae autem forte intermissae erunt resumendae, si tempus sufficiat. Tribus veto postremis diebus solemniori ritu exsequiae ipsae celebrabuntur; et ultimo earumdem exsequiarum die a viro ecclesiastico ad hoc deputato habebitur oratio De Pontifice defuncto.

30. Tumulationis authenticum instrumenturn, si ipsa fiat in Basilica Vaticana, Notarius conficiet Capituli eiusdem Basilicae. Postea vero Clericus unus Rev. Camerae Apostolicae nec non delegatus aliquis a Praefecto Palatii Apostolici separatim documenta conficiant quae fidem faciant peractae tumulationis, primus coram Reverenda Camera Apostolica, alter coram Praefecto Palatii Apostolici. (24)

31. Si contingat Romanum Pontificem extra Urbem supremum diem obire, S. Cardinalium Collegii erit omnia opportune disponere pro digna ac decora translatione cadaveris ad Vaticanam Basilicam S. Petri.

32. Sive Augusto Pontifice decumbente, sive eodem vita functo, nemini liceat in eius diaetis neque imagines obiectu lucis pingere, neque voces postea reddendas in magnetophonii taeniola imprimere. Si quis vero, Summo Pontifice defuncto, hoc genus imagines, probationis vel testimonii causa, imprimere cupiat, id petere a Cardinali Camerario S. R. E. poterit, qui tamen Summum Pontificem lucis obiectu referri nequaquam sinet, nisi pontificalibus vestibus indutum.

33. Translaticiis funeris caeremoniis persolutis, cunctaque fidelium multitudine a Petriano templo dimissa, exuviae Summi Pontificis per ianuam, quam a S. Martha appellant, in Cryptas Vaticanas inferantur, prosequentibus dumtaxat Cardinalibus Ordinum Capitibus, Cardinali Basilicae Petrianae Archipresbytero, Cardinali qui fuit extremus a publids Ecclesiae negotiis, et aliquot Canonicis Vaticanis. In Cryptis vero dum capularis capsa igne ferruminatur, praeter plumbarios, ii tantummodo adesse praesentes poterunt, quos modo diximus, et defuncti Summi Pontificis consanguinei.

Adesse autem insuper debent: Cardinalis S. R. E. Camerarius, Praefectus Palatii Apostolici et Praefectus Apostolicarum Caeremoniarum.

34. Si quo tempore Summus Pontifex e vita discedit, Cardinalis Camerarii munus vacet, eum sacrum Cardinallure Collegium statutis servatis praescriptionibus, quam primum eligat. Sed antequam hoc fiat, Sacri Collegii Decanus eius interim agat partes, in commemorata Decessoris Nostfi Constitutione Apostolica explanatas; ac nulla interposita mora consilla capiat, quae res praesens suadeat.

35. Placet Nobis ne inter habendum Conclave, quod vocant, diaetarum Summi Pontificis privatarum ulla pars habitetur.

36. Aperte constare volumus, Praelatos Clericos Reverendae Camerae Apostolicae, Sancta Sede vacante, sub dicione esse Cardinalis Camerarii.

37. Si defunctus Summus Pontifex de rebus suis deque litteris et tabulis privatis testamentum fecerit, suique testamenti curatorem designaverit, huius est, pro potestatibus sibi a testatore factis, ea statuere et exsequi, quae ad privata defuncti Pontificis bona et scripta pertinent. Qui curator de negotii a se gesti dispensatione decto dumtaxat Summo Pontifici rationera reddet.

TITULUS II

DE ELECTIONE ROMANI PONTIFICIS

CAPUT I

De electoribus Romani Pontificis

38. Ius eligendi Romanum Pontificem ad S. R. E. Cardinales unice et privative pertinet, excluso prorsus atque remoto quolibet cuiuspiam alterius Ecclesiasticae dignitatis, aut laicae potestatis cuiuslibet gradus et ordinis interventu. (25)

39. Si quando contingat ut Romanus Pontifex alecedar, perdurante celebratione alicuius Concilii generalis, sive Romae illud habeatur, sive in alio quovis orbis tetrarum loco, electio novi Pontificis ab uno S. R. E. Cardinalium Collegio semper et exclusive fieri debet, minime vero ab ipso Concilio, cuius acta quae quomodocumque privativum ius Sacri Cardinalium Collegii auso temerario labefactare viderentur, ipso iure irrita dedaramus, atque etiam omnino exclusis ab eadem electione peragenda quibuslibet aliis personis cuiusvis, licet ipsius Concilii, auctotitate forte deputandis, praeter Cardinales praedictos. Quin imo, ut in eiusmodi electlone memorati Cardinales, omni prorsus impedimento submoto et quavis perturbationum et dissidiorum occasione sublata, liberius et expeditius procedere queant, ipsum Concilium in quibuslibet statu et terminis exsistat, statim ab accepto certo nuncio demortui Pontificis, suspensum ipso lure intelligi debet, adeo ut, nulla prorsus interiecta mora, cessare statim debeat a quibuslibet conventibus, congregationibus et sessionibus, eta quibusvis decretis seu canonibus conficiendis, sub poena nullitatis eorumdem, nec ob quamlibet causam, etiamsi gravissima et speciali mentione digna videatur, ulterius progredi, donec novus Pontifex canonice electus illud reassumi et continuari iusserit. (26)

40. Nullus Cardinalium, cuiuslibet excommunicationis, suspensionis, interdicti aut alius ecclesiastici impedimenti praetextu vel causa a Summi Pontificis electlone activa et passiva excludi ullo modo potest; quas quidem censuras ad effectum huiusmodi electionis tantum, illis alias in suo robore permansuris, suspendimus. (27)

41. Postquam aliquis S. R. E. Cardinalis in Consistorio creatus et publicatus fuit, is statim vocem et ius eligendi Pontificem habet, et consequenter etiamsi cardinalitius galerus nondum illi traditus sit, neque os clausum, vel si clausum ruetit, nondum tamen apertum sit. Etenim huiusmodi claudendi otis titus ad praecipuam Cardinalium facultatem, quae circa Summi Pontificis electionem versatur, non pertinet, sed caeremonia quaedam est, ea de causa introducta, ut Cardinales, antequam in Consistoriis et Congregationibus suffragium ferant, de modestia, quae ab ipsis in his et aliis actibus adhiberi debet, quodammodo admoneantur. (28)

42. Cardinales canonice depositi, vel qui dignitati cardinalitiae, consentiente Romano Pontifice, renuntiaverunt, nullum ius ad electionem habent. Immo, Sede vacante, nec potest S. Collegium restituere et habilitare Cardinales per Papam privatos seu depositos, nead vocem quidem. (29)

43. Statuimus etiam, ut cum Pontificem de hac vita migrate contigerit, praesentes Cardinales exspectare debeant absentes per quindecim tantummodo solidos dies, facta tamen potestate S. Cardinalium Collegio ingressus in Conclave etiam per alios duos tresve dies proferendi, ea tamen lege ut decem et octo ad summum diebus elapsis, (30) quibus exsequiae defuncti Pontificis celebrantur, Cardinales, quotquot praesentes aderunt, statim Conclave ingredi et ad electionis negotium procedere teneantur. (31)

44. Si tamen Cardinales absentes supervenerint, re integra, id est antequam Ecclesiae sit de Pastore provisum, in eodem negotio, in illo statu, in quo ipsum invenerint, admittantur. (32)

45. Omnibus autem Cardinalibus in virtute sanctae obedientiae praecipimus et mandamus, ut, postquam per Cardinalem Decanum, vel, ipso impedito, per alium Cardinalem, de vacatione Sedis Apostolicae certiores facti, atque ad novi Pontificis electionem advocati ruetint, nisi legitimo impedimento, a Sacro Cardinalium Collegio recognoscendo, detineantur, indictionis litteris obtemperare, et ad locum eisdem designatum pro perficienda Pontificis electione statim se conferre debeant. (33)

46. Si quis vero forte Conclave intrare noluerit, vel ingressus, absque manifesta infirmitatis causa iuramento medicorum eta maiori parte Cardinalium approbata, exiverit; tunc, ipso minime requisito, nec in eiusdem electionis negotio ulterius admittendo, per alios ad eligendum Summum Pontificem libere procedatur. Si vero, infirmitate superveniente, aliquem eorum e Conclavi exire contingat, ipsa etiam infirmitate durante, poterit, eius suffragio non requisito, ad electionem procedi; sed si ad Conclave, post sanitatem sibi redditam, seu ante, redire voluerit, rursus admittatur. (34)

47. Cardinales omnes et singuli, valetudine non impediti, cum tertio pulsata per loca solita conclavis campanula fuerit, ad scrutinium convenire debent. (35)

48. Tandem ut normae jam traditae (36) de ratlone vestimentorum quibus S. R. E. Cardinales, Sede vacante, uti debent, hic opportune recolantur, haec quae sequuntur sunt animadvertenda. Habitus quem vocant cardinalitium, eadem Sede vacante, violaceus erit et laneus, sicuti et cappa; eiusdemque coloris fascia serica cum floccis aureis, coilare, et caligae; rochetum adhibebitur simplex, opere pinnato ornatum, tum in ore, turn in extremis manicis, quod tamen trium centimetrorum altitudinem non excedat; mozzeta sine mantelleto supra rochetum induatur; pileolum et biretum erunt rubri coloris, sed ex lana; galems usualis rubeus; calcei nigri. Cardinales ex Ordinibus monasticis et mendicantibus assumpti, habitum sibi proprium de more adhibebunt.

In Congregationibus generalibus quae ante Conclave celebrantur, Cardinales uti debebunt rocheto et mozzeta; itemque rocheto et mozzeta durantibus scrutiniis in Conclavi: in sacris functionibus quae Cappellae vocantur, cappare induent.

CAPUT II

De Conclavistis ac de aliis in Conclavi partem habentibus

49. Cuilibet Cardinali in Conclavi liberum si unum vel, si id petat a Cardinali S. R. E. Camerario, duos servientes in Conclave secum adducere, (37) infirmis autem et graviter affectis, a Cardinali S. R. E. Camerario una cum Cardinalibus Capitibus Ordinum, tertius indulgeri potest. (38)

50. De qualitatibus Conclavistarum, quos integritate toorum, singulari prudentia et sincera erga S. Sedem religione oportet esse conspicuos, Cardinales ad id delegati ante ingressum in Conclave diligenter inquisitionem habere, et eos approbare, ac post ingressum, iisdem invigilare debent. (39)

51. Conclavistae religiose iusiurandum dent, iuxta statutam formulare. Quam ob rein S. R. E. Camerarii erit cavere, ut ab ipsis iusiurandum, quod supra commemoratum est, saltera una vel altera die ante ingressum in Conclave iuretur, postquam unusquisque eorum eiusdem iurisiurandi momentum ac formulae sententiam probe intellexerit.

Itaque una vel altera die ante ingressum in Conclave, coram S. Collegii Secretario, astante Apostolicarum Caeremoniarum Praefecto, ad rem delegatis, Magistri Caeremoniarum omnesque Conclavistae ecclesiastici iuxta hanc formulam iusiurandum dabunt:

Ego.............................................................................................................................. constitutus coram te ............................................................................................... tactis sanctis Dei Evangeliis, promitto et iuro me inviolate servaturum esse secreturn in omnibus et singulls, quae de novi Pontificis dectione in Cardinalium Congregationibus acta vel decreta sint e.t in Conclavi seu in loco electionis agantur, scrutinium directe vel indirecte respicientia, quaeque omnia quovis modo cognoverim, adeo ut nee directe, nec indirecte, neque nutu, neque verbo, neque scriptis, vel alias quomodolibet, ipsum mihi violare liceat; itemque promitto et iuro me nullo modo in Conclavi usurum esse instrumentis quibuslibet ad vocem transmittendam vel recipiendam, vel ad imagines luce exprimendas quovis modo aptis, et hoc sub poena excommunicationis latae sententiae, Sedi Apostolicae reservata, si ab hoc praecepto discessum erit. Quod secretum accuratissime ac religiose servabo etiam post peractam novi Pontilficis electionem, nisi ab eodem Pontifice peculiaris facultas aut certa venia mihi concessa fuerit.

Pariter promitto et iuro nullo modo a quayis civili potestate, quovis nomine, munus proponendi Veto seu Exclusivam, etiam sub forma simplicis optationis, esse recepturum, neque ipsum hoc Veto, qualibet ratione mihi cognitum, patefacturum, sive universo Cardinalium Collegio simul congregato, sive singulls Cardinalibus, sive scripto, sive ore, sive directe ac proxime, sive oblique ac per alios, sive ante ingressurn in Conclave, sive inter ipsum; nullique interventui, intercessioni, aliive cuilibet modo, quo laicae potestates cuiuslibet gradus et ordinis voluerint sese Ponti/icis electioni immiscere, auxilium vel favorera praestiturum.

Sic me Deus adiuvet et haec sancta Dei Evangelia, quae propriis manibus tango.

Alii vero Conclavistae et inservientes e laicorum ordine iuxta hanc formulam iurabunt, in uniuscuisque sermonem convertendam:

Io.................................................................................................................................. stando dinanzi a .............................................................................................. toccando con le mie proprie mani i Santi Evangeli, prometto e giuro che osserverò rigoroso e inviolabile segreto su tutte e singole quelle cose, le quali in qualunque modo venissi a conoscere, circa l'elezione del nuovo Pontefice, trattate e definite nelle Congregazioni dei Cardinali, come pure nel Conclave o nel luogo dell'elezione, riguardanti direttamente o indirettamente gli scrutini, e che non violerò in alcun modo questo segreto, nè direttamente nè indirettamente, nè con parole nè con scritti, nè con segni, od in altra qualsiasi guisa; inoltre prometto e giuro di non usare nel Conclave di apparecchi radio, di telefono, microfono o di qualsivoglia altro strumento trasmittente o ricevente, e di non usare neppure di macchine fotografiche e cinematografiche, e ciò non solo sotto pena di scomunica, riservata alla Sede Apostolica, e da incorrersi senz'altra dichiarazione col solo fatto della violazione del giurato segreto, ma pure sotto altre pene anche gravissime che la stessa Santità Sua potrà infliggermi in caso di trasgressione. II qual segreto io prometto e giuro che manterrò coscienziosamente anche dopo avvenuta l'elezione del nuovo Pontefice, a meno che non mi venga su ciò concessa dal medesimo Pontefice una espressa e speciale facoltà di parlare.

Parimenti prometto e giuro che non riceverò in nessuna maniera e da nessuna potestà civile, sotto qualsiasi pretesto, l'incarico di proporre il Veto o Esclusiva, anche sotto forma di semplice desiderio, e che non manifesterò questo Veto, in qualunque modo da me conosciuto, nè dinanzi a tutto il S. Collegio dei Cardinali riunito, nè ai singoli Cardinali, nè per iscritto, nè a voce, nè direttamente e prossimamente, nè indirettamente o per mezzo d'altri, nè prima dell'ingresso nel Conclave, nè esso durante, e che non presterò mai aiuto o favore a qualsiasi intervento, intercessione o altro modo qualsiasi col quale le autorita civili di qualunque grado ed ordine volessero immischiarsi nell'elezione del Romano Pontefice.

Così Dio mi aiuti e questi Santi Vangeli, che tocco con le mie mani.

52. Conclavistae vero, et quicumque alii servientes, e Conclavi, ex causa infirmitatis manifestae et notabilis a medicis iureiurando probatae, et de consensu deputatorum, quorum etiam conscientiam oneramus, et non aliter exituri, nullo modo reverti possunt; sed eorum loco, si necessitas ferat, alii eodem prorsus tempore, quo infirmi exibunt, legitime adprobati et admissi, ac iurisiurandi religione iam adstricti, ingrediantur. (40)

53. Item si quem Cardinalem in Conclavi vita fungi accidat, ipsius Condavistae statim e Conclavi exire debent neque ad alterius Cardinalis famulatum in eodem Conclavi assumi poterunt. (41)

54. S. Collegii quoque Secretarius, itemque Sacri Palatii Apostolici Sacrista cure uno vel pluribus, ad S. Collegii arbitrium, Clericis coadiutoribus in officio Sacristiae, nec non Praefectus Apostolicarum Caeremoniarum et Magistri Caeremoniarum non plures quam sex Conclave 'ingredianmr, muneribus quae ad ipsos pertinent vacaturi.

55. Adsint praeterea unus Religiosus pro confessionibus excipiendis, duo Medici, unus Chirurgus, unus Aromatarius cum uno aut duobus servientibus, qui omnes a maiori parte Cardinalium vel a Cardinali S. R. E. Camerario una simul cum Cardinalibus Capitibus Ordinum, de consensu maioris partis Cardinalium, erunt eligendi; aliique Condavis utilitati atque commoditati servientes, qui tamen plums esse non debent quam quod necessitas postulaverit, (42) quique a Cardinalium Commisslone eligentur (cfr. n. 12 g).

CAPUT III

De ingressu in Conclave (43)

56. Exsequiis defuncti Pontificis, ut supra, persolutis, et interim Conclavi opportune praeparato, Cardinales, die statuta, in Basilicam Sancti Petri, vel alio pro temporis et loci opportunitate, conveniunt, ubi per Decanum S. Collegii, vel eo impedito per alium ex antiquioribus Cardinalibus, Missa de Spiritu Sancto celebratur, et in fine per aliquem Praelatum aut alium virum ecclesiasticum doctum habeatur oratio, qua moneantur, ut, sepositis omnibus privatis affectibus, solum Deum prae oculis habentes, Sanctae Romanae et universali Ecclesiae de Pastore sufficienti et idoneo providere, omni qua possunt brevitate et diligentia curent.

57. Re divina peracta, statim, vel, si Pattibus potius libuerit, vespere, fit ingressus in Conclave, Magister Caeremoniarum Crucem Papalem ferens, procedit: quem Cardinales sequuntur, Episcopi primum, deinde Presbyteri, postremo Diaconi, omnes vestibus et mozzeta violaceis laneis cum fascia serica eiusdem coloris et rocheto simplici induti: Crucem praecedunt Familiares Cardinalium, et immediate Cantores Hymnum Veni, Creator Spiritus cantantes post Cardinales sequuntur Praelati, atque ita ordine procedentes, Conclave ingrediuntur, et cum ad Cappellam pervenerint, Cardinalium Decanus apud Altare dicit orationem Deus qui corda fIdelium; qua finita et ab Apostolicarum Caeremoniarum Praefecto intimato extra omnes a Sacello, praesens Constitutio (praetermissis iis, quae nonnisi res iam peractas respiciunt) iterum legitur; ac iusiurandum, iuxta superius praescriptam formam, ab omnibus Cardinalibus rursus emittitur. Deinde Cardinalis Decanus Cardinales omnes brevi sermone convenientibusque verbis ad electionis negotium rite et recte peragendum hortatur.

58. His omnibus absolutis, Praefectus Palatii Apostolici qui est Gubernator Condavis, et Mareschallus perpetuus S. R. E., qui Conclavis est Custos, iusiurandum emittere habent iuxta statutas formulas [1] coram Cardinali Decano, praesentibus omnibus Cardinalibus, idemque praestant Praelati, quibus Rotarum Conclavis custodia concreditur, videlicet, Archiepiscopi et Episcopi Pontificio Solio Assistentes, Protonotarii Apostolici de numero Participantium, Auditores S. R. Rotae et Praelati Clerici Reverendae Camerae Apostolicae. (44)

59. His expletis, Cardinales ad cellas, sorte inter eos distributas, divertunt, exceptis Cardinalibus in unoquoque Ordine prioribus et Cardinali S. R. E. Camerario, qui in Sacello remanent ut ad clausuram Conclavis procedant.

Interim vero Officiales Condavis et alii in Conclavi servientes, nisi iusiurandum supra imperatum iam dederint, quam primum illud iurare debent coram S. Collegii Secretario, adstante Apostolicarum Caeremoniarum Praefecto, ad rem delegatis a Cardinali S. R. E. Camerario, coram quo antea et ab ipsis iusiurandum dandum est. [2]

[1] Formula iurisiurandi a Praelato Gubernatore Conclavis et a Praelatis quibus custodia Rotarum Conclavis committitur:

«Ego...................................................................................................................................... spondeo, voveo el iuro officio meo diligenter ac religiose me esse functururn, secundum praescripta apostolica et norm as traditas a Sacro Cardinalium Collegio. «Sic me Deus adiuvet et haec sancta Dei Evangelia.»

Formula del giuramento per il Mareschallo-Custode:

«Io................................................................................................................................ Prometto e giuro di compiere con religiosa fedelt` e diligenza il mio ufficio, secondo le norme stabilite dai Sommi Pontefici e le disposizioni date dal Sacro Collegio dei Cardinali. «Cosl Dio mi aiuti e questi Santi Evangeli

[2] Formula iurisiurandi a Secretario S. Collegii et ab Apostolicarum Caeremoniarum Praefecto praestandi eadem est ac formula iurisiurandi ab aliis Conclavistis ecclesiasticis emittendi (n. 45, not. 4), praeter initium quod ita habebitur: «Ego .......................................................................................................................................... tactis SS. Dei Evangeliis coram me positis, promitto et iuro fidelem in omnibus et singulls me futururn Sacro Cardinalium Collegio et diligenter ac religiose officio meo esse functururn.»
« Item promitto et iuro rne inviolabile, etc.»
.

60. Tandem postquam ter, iussu Cardinalis Decani, campanula personata fuerit, exclusis omnibus, qui in Conclavi remanere non debent, facibus accensis, tres Cardinales Capita Ordinum et S. R. E. Camerarius, una cum Secretario Conclavis, Apostolicarum Caeremoniarum Praefecto et Magistris, nec non Architecto Condavis, latebras et angulos omnes Conclavis diligenter perquirant, ne quis ex iis, qui esse in Conclavi prohibentur, intus remanserit; post haec autem Conclave intus claudatur et claves Cardinali S. R. E. Camerario et Apostolicarum Caeremoniarum Praefecto concredantur. In Conclavi autem esse possunt Familiares Cardinalium et alii Officiales et Ministri Conclavis, quos superius recensuimus; omnium autem istorum Conclavistarum recognitio fieri debet, ne quis inter illos forte sit ex iis, qui in Conclavi esse non possunt: quae recognitio, ut certius fiat, iubentur Conclavistae omnes intrare Cappellam, et postea singillatim recensentur.

61. Eodem tempore quo intus, Conclave et extra claudatur a Gubernatore et a Mareschallo Conclavis, cum suo uniuscuiusque comitatu, necnon a Decano Praelatorum Clericorum Reverendae Camerae Apostolicae cum Secretario-Cancellario, a Cardinali S. R. E. Camerario deputato, cure Magistris Caeremoniarum et Architectis, debitis antea adhibitis diligentiis et explorationibus: claves autem Mareschallo-Custodi adsignentur.

62. Utriusque peractae clausurae instrumenturn respective conficiatur, unum a Praefecto Apostolicarum Caeremoniarum, a Secretario Conclavis et ab ipso Caeremoniarum Praefecto, Notarii munere fungenre, subsignandum, testibus adhibitis duobus Caeremoniarum Magistris; aliud ab aliquo e Praelatis Clericis Rev. Camerae Apostolicae simui cum Secretario-Cancellario a Cardinali S. R. E. Camerario deputatis, et quidem in aedibus Mareschalli Conclavis, adstantibus et subscribentibus ipso Mareschallo, Praelato Gubernatore Conclavis, Commissario Generali eiusdem Conclavis, qui debet esse unus e Collegio Advocatorum Aulae Consistorialis, (45) et Gubernatore Civitatis Vaticanae. (46)

CAPUT IV

De clausura Conclavis ac de secreto servando in iis omnibus quae in Conclavi aguntur

63. Electio Summi Pontificis fieri debet in Conclavi, et eo clauso, (47) sublata tamen nullitate electionis a Gregorio XV (vel alio quovis decreto pontificio) hac de re statuta.

64. Tenentur quoque Cardinales pro tempore deputati, per se vel per alios, cellas Cardinalium et alia Conclavis loca saepius visitare et diligenter perquirere, ne Conclavis clausura ullo modo violetur. Et si quid tale deprehensum fuerit, auctores e Conclavi expellantur et gravibus poenis futuri Pontificis arbitrio plectantur. (48)

65. Clauso Conclavi, nulli ad colloquium cum Cardinalibus vel aliis in Conclavi partem habentibus admittantur, nisi praesentibus Praelatis, quibus Conclavis custodia concreditur, et nisi voce et idiomate intelligibili loquantur. Et si quis forte (quod absit) clam ipsum Conclave ingrediatur, omni honore, gradu, atque officio et beneficio ipso facto privatus existat. (49)

66. Volumus item ut epistulae, et cuiusvis generis scripta, etiam typis edita, tum ad eos qui in Conclavi sunt, S. R. E. Cardinalibus exceptis, tum praesertim e Conclavi ad eos, qui foris sunt, mitti nullatenus possint, nisi prius omnia et singula Secretarii S. Collegii, ac simul Praelatorum, qui ad custodiam Condavis delegati sunt, examini et inspectioni subiiciantur. Ab hac regula tamen excipitur litterarum commercium, quod liberum erit atque expeditum, inter Officium Sacrae Poenitentiariae et Cardinalem Poenitentiarium Maiorem in Conclavi degentem; eaeque litterae, sigillo Officii munitae, nulli examini et inspectioni erunt obnoxiae. (50) Absolute autem omnibus interdicimus, ne ephemerides quotidianae vel periodicae extra Conclave et in Conclave mittantur. Qui veto contra omnia superius enunciata fecerint, poenae excommunicationis latae sententiae subiaceant. (51)

67. Praeterea omnibus Conclavistis severe praecipimus et mandamus ut secretum religiosissime servent quoad omnia, quae ad electionem Romani Pontificis pertineant, et quoad ea quae in Conclavi, seu in loco electionis agantur. Quapropter quaecumque directe vel indirecte secretum violate quomodolibet poterunt, sive verba, sive scripta, sive signa, sive alia quaevis, (52) omnia vitare et cavere omnino tenentur; ita ut hanc legem violantes in excommunicationem latae sententiae incurrant, Sedi Apostolicae reservatam. (53)

68. Specialiter autem Cardinalem prohibemus, ne suis familiaribus seu Conclavistis vel aliis quibusvis ea pandant, quae scrutinium directe vel indirecte respiciant, itemque quae in Cardinalium Congregationibus sive ante Conclave, sive inter ipsum habitis, de Pontificis electione acta vel decreta sint.

69. Insuper praecipimus, graviter onerata ipsorum conscientiae, S. R. E. Cardinalibus ut secreturn huiusmodi servetur etiam post peractam novi Pontificis electionem, neque ullo modo ipsum violari liceat, nisi ab eodem Pontifice peculiaris ad hoc facultas aut expressa dispensatio concessa fuerit. Quod praeceptum extendi volumus ad alios omnes, qui in Conclavi partem habuerunt, si quid forte, bona vel mala fide, de iis, quae in Conclavi gesta sint, cognoverint.

70. Tandem, ut secreto servando strictius consulatur, omnino prohibemus ne in Conclave introducantur, sub quocumque praetextu, instrumenta quae dicunt telegraphica, telephonica, microphonica, radiophonica, photographica, cinematographica et alia huiusmodi.

CAPUT V

De forma electionis (54)

71. Mane sequenti, post clausum praecedenti nocte Conclave, ac post solitum campanulae sonum, conveniunt Cardinales in eo praesentes, qui infirmitate non sunt impediti, ad designatum Sacellum, et ibi celebrata consueta Missa, et facta Cardinalium Communione, qui sea Sacro peragendo quavis de causa sponte abstinuerint (55) ac postea a Sacrista recitato Hymno Veni, Creator Spiritus cum oratione de Spiritu Sancto, necnon a Praefecto Apostolicarum Caeremoniarum instrumentis perlectis utriusque Conclavis clausurae, statim ad negotium electionis procedere debent, quod quidem uno tantum ex tribus, qui infra exponuntur, modis sive formis peragendum est, alioquin electio nullitatis vitio subiacet.

72. Primus modus est, qui quasi per inspirationem vocatur, quando scilicet omnes Cardinales, quasi afflati Spiritu Sancto, aliquem unanimiter et viva voce, libere ac sponte Summum Pontificem proclamant; circa quem modum infrascripta notanda sunt.

Primum, haec forma electionis adhiberi potest solum in Conclavi, et eo clauso. Secundo, debet fieri electio secundum hanc formam ab omnibus et singulis Cardinalibus in Conclavi praesentibus, etiam iis, qui ob infirmitatem in cellis detinentur. Tertio, communiter, et nemine eorum dissentiente. Quarto, nullo praecedente de persona speciali tractam, per vetbum « eligo » intelligibili voce prolatum, aut scripto expressum, si voce non possit proferri. Exemplum autem huius, potest esse huiusmodi. Si quis e Pattibus clauso Conclavi, nullo, ut praefertur, praecedente speciali tractatu, diceret: « Reverendissimi Domini, perspecta singulari virtute et probitate Reverendissimi Domini N. iudicarem illum eligendum esse in Summum Pontificem, et ex nunc ego ipsum eligo in Papam ». Deinde hoc audito, si ceteri Patres, nemine excepto, sequentes primi sententiam eodem verbo « eligo» intelligibili voce prolato, aut, si non potest, in scriptis expresso, eumdem N., de quo nullus specialis tractatus praecessit, communiter eligerent, ipse N. esset canonice electus et verus Papa secundum hanc electionis formam, quae dicitur per inspirationem.

73. Secundus modus est per compromissum, quando scilicet in quibusdam peculiaribus rerum adiunctis, Cardinales ad electionem per hanc formam seu viam procedere volentes, committerent aliquibus ex Patribus eligendi potestatem, ut vice omnium Ecclesiae Catholicae provideant de Pastore, cuius formae praxis debet esse huiusmodi. Primo omnes et singuli Cardinales in Conclavi clauso praesentes, nemine eorum dissentiente, in aliquos ex Patribus (i. e. in tres vel quinque vel septem, non in minorem vel maiorem numerum) compromissum faciunt, exempli gratia in hanc formam: « In nomine Domini, Amen. Anno etc. mense etc. die etc. Nos Episcopi, Presbyteri et Diaconi S. R. E. Cardinales omnes et singuli in Conclavi existentes, videlicet N. N. (et singillatim omnes nominentur Cardinales) elegimus, et eligimus per viam procedere compromissi, et unanimiter et concorditer nemine discrepante, eligimus compromissarios N., N. et N. Cardinales, etc., quibus damus plenariam facultatem et potestatem providendi S. R. E. de Pastore sub hac forma videlicet » (Hic necesse erit ut Cardinales Compromittentes exprimant modum et formam secundum quam Compromissarii debent eligere, et secundum quam electus debet censeri verus et legitimus Papa, ut puta si electi sint tres Compromissarii, declarandum est an ad hoc ut electio sit valida, prius proponere debeant S. Collegio personam ab ipsis nominandam ad Pontificatum, an vero absolute debeant electionem peragere; an omnes tres debeant convenire in unam personam; an vero sufficiat, quod duo in unam concordent, et an debeant nominate aliquem de Collegio, vel etiam aliquem extra Collegium, et alia his similia). His autem, vel aliis similibus expressis, addi compromisso debet tempus, ad quod usque volunt Cardinales potestatem Compromissarios habere eligendi, et postea subiunguntur haec verba: « Et promittimus nos illum pro Romano Pontifice habituros, quem DD. Compromissarii secundum formam praedictam duxerint eligendum », vel alia ad formam Compromissariis praescriptam accommodata.

Secundo, completo huiusmodi mandato, Compromissarii ad partem in aliquo loco separato et dauso se conferunt, et de electlone facienda tractant, et debet inter eos praemitti protestatio, quod per quamcumque prolationem verborum suum dare consensum non intelligunt, nisi in scriptis ilium expresse ponant. Et haec protestatio necessaria est inter Compromissarios, ut verbis humanis et reverentialibus inter se, sine praeiudicio, uti possint.

Tertio, facta per Compromissarios electione secundum formam eis praescriptam, et in Conclavi promulgata, electus per huiusmodi viam compromissi, est canonicus et verus Papa.

74. Tertius et ordinarius modus, seu forma electionis Romani Pontificis est, quae vocatur per scrutinium. Qua in re plenissime confirmamus legem iam latam ac plura deinde saecula semper religiosissime servatam, qua nempe statuitur, ut ad validam Romani Pontificis electionem requirantur duae saltem ex tribus partibus suffragiorum? (56) Quodsi numerus Cardinalium praesentium in tres partes aequales dividi non possit, ad validitatem electionis Summi Pontificis alterum suffragium requiritur. Ut perspicuum est, si electus Pontifex in Conclavi est, et ipse debet in numero Cardinalium computari. (57)

75. Scrutinii autem titus continet tres actiones: alteram, quae antescrutinium, alteram, quae scrutinium, et tertiam, quae post-scrutinium appellari potest.

76. Antescrutinii actus sunt quattuor, videlicet: praeparatio schedularum; extractio Scrutatorum, Deputatorum pro votis infirmorum et Recognitorum, per sortera; scriprio schedularum; earum complicatio.

77. Schedularum praeparatio et distributio ad Magistros Caeremoniarum pertinet, qui eas singulis Cardinalibus saltem duas vel tres distribuent.

78. Forma autem schedulae, quoad eius figuram attinet, erit altera parte latior hoc est plus lata, quam longa. In medio autem anterioris eius partis, confinere debet haec verba, typis impressa, ubi fieri potest, alioquin unius manu scripta:

Eligo in Summum Pontificem Reverendissimum Dominum meum D. Cardinalem.......................................................................................................................

Exemplar ergo huius schedulae scrutinii hoc erit:

____________________________________________ Eligo in Summum Pontificem Rev.mum D. meum D. Card. _____________________________________________

79. Secundus actus antescrutinii est extractio Scrutatorum, Deputatorum pro votis infirmorum, et Recognitorum: quae extractio, antequam ad scrutinium procedatur, sorte facienda est, hoc modo. In uno sacculo, aut vase, publice ponantur tot schedulae, vel si magis placer, spherulae ligneae palam numeratae, quot sunt Cardinales praesentes in Conclavi cum eorum nominibus: deinde per ultimum Diaconum extrahanfur primo Scrutatores tres, postea Ires Deputati pro votis infirmorum, qui brevitatis gratia Infirmarii appellari possunt, ac tandem Recognitores, de quorum omnium officio inferius suo loco scribetur. Quod si in extractlone Scrutatorum, Infirmariorum et 1Recognitorum, extracti fuerint Cardinales, qui ob infirmitatem aliudve impedimenturn muneribus praedictis satisfacere non possint, alii non impediti, loco illorum, extrahantur. Peracta vero extractione, schedulae, seu spherulae eorum, qui extracti fuerunt, in sacculum, seu in vas irerum coniiciantur.

80. Tertius actus antescrutinii est schedularum scriptio. Hic, antequam, videlicet, Cardinales nomen eligendi in schedulis scribere coeperint, Secretarius S. Collegii et Magistri Caeremoniarum debent ab aula discedere, ita ut tempore scrutinii Cardinales soli in Cappella remaneant.

Porro, post eorum egressum ex aula, ultimi Cardinalis ordinis Diaconorum erit ostium Cappelae claudere: ac generatim ipsum, quotiescumque opus fuerit, apefire et claudere, exempli gratia, quum Cardinales Infirmarii ad vota infirmorum colligenda pergunt ac postea quum ad Cappellam redeunt, vel ob quamcumque aliam necessitatem.

81. Schedularum scriprio ab unoquoque Cardinali secreto fiet, in media parte schedulae scribendo nomen illius, quem eligit,. charactere tamen, quantum fieri potest, alterato, ne manus scribentis facile cognosci possit; et caveat ne plura nomina in schedula scribat, quia suffragium esset nullum.

Exemplar schedulae scriptae esto:

_________________________________________ Eligo in Summum Pontificem Rev.mum ----------------------------------------------------- D. meum D. Card. Baronium _________________________________________

82. Quartus actus antescrutinii est schedularum complicatio, quae fiet in medio uniuscuiusque schedulae, ita ut schedula ipsa fete ad latitudinem pollici redigamr, prout ex figura, quae hic exempli gratia ponitur, conspici potest.

__________________________________________ Eligo in Summum Pontificem Rev.mum (locus plicaturae) --------------------------------------------------------- D. meum D. Card. Baronium ___________________________________________

Haec de antescrutinio sufficiant; ceterum, quod attinet ad Cardina les infirmos, aut aliter impeditos, inferius suo loco dicetur.

83. Sequitur secunda actio, quae nomine scrutinii appellata fuit. Octo sunt huius actionis actus, videlicet: delatio schedulae, iurisiurandi praestatio, positio schedulae in calicem, schedularum mixtio, earum numeratio, scrutinii publicatio, schedularum in ilium insertio, earum depositio seorsum.

84. Delatio schedulae, et duo sequentes actus, qui melius simul describuntur ob eorum connexionem, hoc modo fient. Quilibet Cardinalis, ordine praecedentiae servato, propriam schedulam, postquam illam scripserit et complicaverit, duobus primis digitis dexterae manus sumet, ac elevata manu palam deferet ad Altare, penes quod stant Scrutatores, et in quo est calix magnus ad recipiendas schedulas paratus et patena coopertus; ibique genuflectens, aliquantulum orabit; deinde surgens, alta et intelligibili voce, iurabit in hanc formam, quae in tabella super Altari posita descripta habetur:

Testor Christum Dominum, qui me iudicaturus est, me eligere, quem secundum Deum iudico eligi debere.

Post haec schedulam in patenam ponet, et per patenam mittet in calicem; quo facto inclinabit se ad Altare, et ad suum locum revertetur.

85. Haec servanda erunt, si Cardinalis ad altare pergere possit: nam siob infirmam valetudinem non possit, et praesens in Cappella sit, ultimus Scrutator ad eum accedet; et Cardinalis infirmus, postquam schedulam in loco suo, secreto, ut supra dictum est, confecerit, praevio iureiurando praedicto, ipsam complicatam eidem Scrutatori tradet, qui earn palam deferet ad Altare, et sine oratione et iureiurando in patenam ponet, et per eam in calicem mittet.

86. Si veto aliqui Cardinales infirmi sint in suis cellis, tres Cardinales Infirmarii, ut supra extracti, ad eos accedent cum capsula altitudine unius palmi, in cuius superiori parte sit rima, seu foramen, eius magnitudinis, ut per illud schedula complicata possit per suam latitudinera intus capsulam transmitti; quam capsulam antequam Scrutatores Infirmariis tradant, palam aperient, ut ceteri Cardinales possint earn inanem et vacuam conspicere, deinde claudent, et clavem ponent super Altare; deinde Infirmarii cum capsula dausa, et cum parvo disco sufticientes schedulas continente, ad unumquemque eorum accedent; et infirmi acceptas ex disco schedulas secreto scribent et complicabunt, et praevio iam dicto iureiurando in capsulam per rimam mittent; quod si infirmi seribere non possint, sive aliquis ex tribus Cardinalibus Infirmariis, sive alius ex ordine tamen clericali, cuiuslibet Cardinalis infirmi vel Infirmariorum arbitrio deligendus, praestito de secreto servando in manibus ipsorum Infirmariorum iureiurando, (58) praedicta faciet: atque hi advertere debent quod non solurn iurisiurandi vinculo tenentur servare secreturn, sed etiam in excommunicationera latae sententiae, si contrafecerint, incurrent. His peractis, Infirmarii ad Cappellam revertentur cure capsula, quam Scrutatores aperient, et schedulas in ea contentas palam numerabunt: et tot repertas, quot sunt infirmi, ponent singillatim in patenam, et per patenam simul omnes in calicem.

Ne autem nimis in Iongum protrahatur scrutinii actio, Infirmarii poterunt proprias schedulas post Decanum conficere et in calicem ponere, deinde dum ceteri Cardinales scrutinium agunt, ad infirmos tlergere ad accipienda eorum suffragia eo modo, quo proxime ante dictum est.

87. Quartus actus scrutinii est schedularum permixtio, quae fiet per primurn Scrutatorem, calice in quo ipsae schedulae positae fuerunt, patena cooperto, pluries agitato.

88. Quintus actus est numeratio schedularum, quae palam fiet per ultimum Scrutatorem, capiendo singillatim unamquamque schedulam ex calice, eamque ponendo in alium, qui ad hoc paratus sit, calicem vacuum. Quod si numerus schedularum non respondeat numero Cardinalinto, omnes comburendae sunt, et iterum, idest secunda vice, ad suffragia statim est deveniendum. Si vero numerus schedularum numero Cardinalium respondeat, prosequendi sunt alii actus scrutinii.

89. Sextus actus est publicatio scrutinii, quae per Scrutatores, qui sedent ad mensam ante Altare positam, fiet hoc modo. Primus Scrutator accipiet unarn schedulam, eamque explicabit, et viso in ea schedula electi riomine, eam trader secundo Scrutatori, qui pariter, eodem electi riomine perspecto, eamdem trader tertio, qui illam alta et intelligibili voce perleget, ut omnes Cardinales praesentes notare possint suffragium in folio impresso, quod penes se habebunt cum nominibus omnium Cardinalium: notabit autem iuxta nomen Cardinalis ex schedula recitati. Idem faciendum erit de ceteris schedulis in calice positis, usque ad ultimam. Quod si in scrutinii publicatione inveniant Scrutatores duas schedulas ira complicatas utab uno tantum datas fuisse appareat, si quidem unus et idem in utraque electus fuerit, schedulae praedictae habebuntur et notabuntur pro uno suffragio, si veto diversi fuerint nominati, neutrum suffragium validum erit; scrutinium tamen neutro casu vitiatur. Ceterum suffragia praedicta, finita scrutinii publicatione, a Scrutatoribus iuxta nomina Cardinalium, qui ea obtinuerunt, in unam summare redigentur, vel in separato folio notabuntur, hoc modo: Reverendissimus D. Cardinalis A habet suffragia 20, et Reverendissirnus D. Cardinalis B habet suffragia 15, et sic de aliis; quod fit ne Cardinales, cum opus est, cogantur semper numerare suffragia, quae iuxta nomina Cardinalium notarunt.

90. Septirons actus scrutinii est schedularum in filum insertio, quae ut sched,dlae ipsae cautius conservari possint excogitata fuit. Haec autem inscrtio fiet per ultimum Scrutatorem, inserendo schedulam unamquamque, pcstquarn earn perlegerit, acu cum filo ad hunc effectum parato, in loco, ubi est verburn ELIGO.

91. Octavus et postremus scrutinii actus est depositio schedularum seorsum, quae similiter fiet per ultimum Scrutatorem, qui, finita insertione omnium schedularum in filum, capita fili nodo iunget, et schedulas omnes ita colligatas in alium calicem vacuum, vel in mensa seorsum ponet.

92. Sequitur tertia et postrema actio, quae postscrutinium appellata fuit, cuius actus tres sunt, videlicet: numeratio suffragiorum, eorum recognitio, et schedularum combustio.

Primus itaque actus est numeratio suffragiorum, quae fiet per Scrutatores semper, sire secuta sit electio, sive non: et si quidera secuta non sit electio, ut sciatur, quod in eo scrutinio non habetur Papa; si vero secuta sit, ut constet de canonica Pontificis electlone. Fiet autem haec numeratio suffragiorum hoc modo. Scrutatores in unam summare redigent suffragia, quae quilibet nominatus in Pontificem obtinuit, et si invenerint nullum ex nominatis ad duas tertias partes suffragiorum, uno insuper addito suffragio, pervenisse, non habetur Papa in illo scrutinio; si vero invenerint aliquem ex nominatis duas saltem tertias partes suffragiorum, uno insuper addito suiffragio, obtinuisse, electio Papae habetur, et quidera canonice valida.

Secundus actus postscrutinii est recognitio, quae per Recognitores, sive secuta sit electio, sire non, fit inspiciendo tam schedulas scrutinil, quam suffragiorum annotationes factas per Scrutatores, ut per huiusmodi recognitionera constare possit an Scrutatores sincere et fideliter muneri suo satisfecerint.

Tertius, et postremus actus postscrutinii est combustio omnium schedularum, quae semper et palam per Scrutatores tier, statim post recognitionem, sive electio sit secuta, sive non, antequam Cardinales discedant ab aula, arcessitis interim ab ultimo Cardinali Diacono, et adiuvantibus, Secretario Condavis et Praefecto cum Magistris Caeremoniarurn. Si tamen secundum scrutinium, iuxta ea quae inferius praescriloentur, peragendum sit, tunc combustio schedularum primi scrutinii nonnisi in fine una cure schedulis secundi scrutinii facienda erit.

93. Omnibus et singulis Cardinalibus pro sancta oboedientia praecipimus, ut, ad secreturn tutissime servandum, omne genus scripturas, quas de exitu uniuscuiusque scrutinii apud se habeant, vel Cardinali Camerario vel uni ex tribus Cardinalibus Ordinum Capitibus tradant; qui scripturas easdem in involucra inserent, sigillis obsignanda sire Cardinalis Camerarii sive trium Cardinallure Capitum Ordinum. lidera autem involucra in tabularium referent, in eoque diligentissime servari curabunt; omnia potestati permittentes electi Summi Pontificis, cuius iniussu neque resignari neque legi poterunt.

Decernimus ut, expleto Conclavi, Cardinalis S. R. E. Camerarius relationera exaret, a Cardinalibus trium Ordinum Capitibus approbandam, quae suffragiorum exitum declaret in singulis sessionibus habitorum. Quae relatio, in tabulario asservanda, involucro daudetur consignato, quod a nullo resignari poterit, nisi Summus Pontifex id definite permiserit.

94. In Praedecessorum Nostrorum, ac praecipue Gregorii XV, Constitutionibus, ad expeditiorem electionem habendam statutum fuerat ut, scrutinio publicato, si electio per consensum tunc duarum tanturn pattiurn in eo facta non fuerit, statim antequam ad alios actus deveniretur, Cardinales possent, semel in quolibet scrutinio, accedere, alicui ex illis, qui in eodem scrutinio saltera unum suffragium validum obtinuissent, dummodo is non esset, qui ab ipsomet Cardinali fuerat in scrutinio nominatus. Cum tamen huiusmodi forma accessus non parum esset ad exequendum difficilis, praesertim quoad ea, quae schedularum inspectionera, aperitionem et collationera spectabant, immo cum in praesens, attenta nova schedularum forma per Nos inducta, fere impossibilis evaderet, Nos, Praedecessoris Nostri Pii X ordinationem confirmantes, quiet huic incommodo occurrere et nihilominus optatae electionis accelerationi nullimode officere cupiit, iterum statuimus ac praescribimus ut loco ipsius accessus, semel tam mane quam vespere, post completum iuxta buc usque exposita scrutinium, si quidem in eo secuta non sit electio, Cardinales statim ad novum scrutinium peragendum procedere debeant, in quo rursus suffragia sua ferant, iis, quae in primo scrutinio lata sunt, minime computatis. Volumus autem ut in hoc secundo scrutinio iidem ac in primo fitus serventur, ita tamen ut Cardinales non teneantur novum emittere iusiurandum, neque novos digere Scrutatores, Infirmarios et Recognitores, sed quae in primo scrutinio quoad haec praestita sunt, sine renovatione valeant, etiam pro secundo.

95. Et haec omnia, quae de scrutinii ritibus sunt exposita, servanda erunt diligenter a Cardinalibus in omnibus scrutiniis, quae singulis diebus peragi debent mane post solitam Missam, et Hymnum Veni, Creator Spiritus cum oratione de Spiritu Sancto, et post meridiem, hora opportuna, pariter post Hymnum Veni, Creator Spiritus et orationem de Spiritu Sancto. (59)

96. Quod si electio aliter celebrata fuerit, quam in scrutinio per secreta schedularum suffragia duarum ex tribus partibus Cardinalium in Conclavi praesentium, uno insuper addito suffragio; vel per viam compromissi ab omnibus Cardinalibus similiter in Conclavi praesentibus, nemine dissentiente, initi et ira ut nemo seipsum elegerit; vel quasi per inspirationem, nullo praecedente de persona speciali tractatu, omnium pariter Cardinalium praesentium in Conclavi, communiter, nemine itidem dissentiente, per verbum « eligo » intelligibili voce prolatum aut scripto, si voce non potuerit, expressum; nulla sit et invalida eo ipso absque ulla declaratione, et ita electo nullum ius tribuat. (60)

97. Quae de praecedentibus electionem et de ipsa electione Romani Pontificis hactenus dicta sunt, haec omnia servanda esse declaramus etiam si contingat vacationem Sedis Apostolicae occurfete per renuntiationem Summi Pontificis.

CAPUT VI

De iis, quae servanda vel vitanda sunt in electione Romani Pontificis

98. Simoniae crimen, tam divino quam humano iure detestabile, in electione Romani Pontificis omnino sicut reprobatum esse constat, ira et Nos reprobamus atque damnamus, (61) huiusque criminis reos poena excommunicationis latae sententiae innodamus; sublata tamen irritatione electionis simoniacae, quam Deus avertat, a Iulio II (vel alio qualicumque decreto pontificio) statuta, ut praetextus amputetur impugnandi valorem electionis Romani Pontificis.

99. Item prohibemus, ne quis, etsi Cardinalatus honore fulgeat, vivente Romano Pontifice et eo inconsulto, deliberare de ipsius Successoris electione, aut aliquod suffragium polliceri, vel hac de causa privatis conventiculis factis aliquid decernere audeat. (62)

100. Quae autem a Praedecessoribus Nostris et praesertim a Pio X (63) de civili Veto seu Exclusiva, uti vocant, in electione Summi Pontificis edicta et sancita ruerunt, ut omni externo interventu remoto, plenae libertati in Summo Pastore eligendo consulatur, ea omnia, hic omni ex parte atque integre renovantes, confirmata esse volumus. Quamobrem iterum in virtute sanctae oboedientiae, sub interminatione divini iudicii et poena excommunicationis latae sententiae, omnes et singulos S. R. E. Cardinales, tam praesentes quam futuros, pariterque Secretarium S. Collegii Cardinalium aliosque omnes in Conclavi partem habentes, prohibemus ne, quovis praetextu, a quavis civili potestate munus recipiant Veto sive Exclusivam, etiam sub forma simplicis desiderii, proponendi, ipsumve hoc Veto, qualibet ratione sibi cognitum, patefaciant sive universo Cardinalium Collegio simul congregato, sire singulis purpuratis Patribus, sive scripto, sive ore, sive directe ac proxime, sive oblique ac per alios, sive ante Conclave sive ipso perdurante. Quam prohibitionem extendi volumus ad omnes interventus, intercessiones aliosque modos quoslibet, quibus laicae potestates cuiuslibet gradus et ordinis voluerint sese in Pontificis electione immiscere.

101. Cardinales praeterea abstineant ab omnibus pactionibus, conventionibus, promissionibus aliisque quibuscumque obligationibus; quibus adstringi possint ad suffragium alicui vel aliquibus dandum vel non dandum; quae omnia et singula, si de facto intervenerint, etiam iureiurando adiecto, nulla et irrita, neque ad eorum observantiam quemquam teneri decernimus, et contra facientes ex nunc latae sententiae excommunicationis poena innodamus. Tractatus tamen pro electione habendos, Sede vacante, vetare non intelligimus. (64)

102. Pariter interdicimus ne Cardinales, antequam ad electionem deveniant, capitula conficiant, seu quaedam communi consensu statuant, ad quorum observantiam sese adstringant, si ad Pontificatum assumantur; quae item, si de facto intervenetint, etiam iureiurando adiecto, nulla et irrita dedaramus. (65)

103. Iisdem denique, quibus Decessores Nostri, vocibus, S. R. E. Cardinales vehementer hortamur ut in eligendo Pontifice, nulla propensione animi vel aversione ducti, nullius inclinati gratia aut obsequio, non intercessione in saeculo potentium, non vi vel metu vel aura populari moti, sed unice Dei gloriam et Ecclesiae bonum prae oculis habentes, in eum sua vota conferant, quem universali Ecclesiae fructuose utiliterque gubernandae prae ceteris idoneum in Domino iudicaverint. (66)

104. Cum vero fideles non tam humanae industriae subsidiis, etsi sollicitae, inniti debeant, quam in humilis devotaeque orationis instantia sperare, huic adiicimus sanctioni, ut in omnibus civitatibus, ceterisque locis saltem insignioribus, ubi primum de Pontificis obitu nuncium pervenerit, a Clero et populo, solemnibus pro eo exsequiis celebratis, singulis diebus (donec Romanae Ecclesiae de suo Pastore fuerit provisum) humiles assiduaeque preces fundantur ad Dominum, ut Ipse, qui concordiam facit in sublimibus suis, sic efficiat eorumdem Cardinalium corda in eligendo concordia, ut provisio celeris, unanimis et utilis (prout animarum salus exigit, et totius orbis requirit utilitas) ex ipsorum unanimitate sequatur. Et ne tam salubre praesentis sanctionis edictum, ignorantiae negligi praetextu contingat, praecipimus ut Patriarchae, Archiepiscopi, Episcopi et alii Ecclesiarum Praelati, ceterique, quibus oflicium est enuntiare verbum Dei, Clerum et populum, propter hoc specialiter frequentius congregandos, in suis sermonibus ad supplicum precum suffragia pro celeri et felici exitu tanti negotii frequentanda solerter excitent, et ipsis eadem auctoritate non solum orationum frequentiam, sed observantiam (prout circumstantiae pensandae suaserint) ieiuniorum hortentur. (67)

105. Electum vero haeredem et Successorem Nostrum rogamus, ne muneris arduitate deterritus ab eodem subeundo se retrahat, at potius divinae voluntatis consilio humiliter se subiiciat: nam Dens qui imponit onus, manum etiam Ipse supponet, ne ei ferendo sit irapar; is enim qui oneris est auctor, Ipse est administrationis adiutor; et ne sub magnitudine gratiae succumbat infirmus, dabit virtutem qui contulit dignitatem. (68)

CAPUT VII

De acceptatione et proclamatione electionis nec non de consecratione et coronatione novi Pontificis

106. Post electionem canonice factam, ab ultimo Cardinali Diacono accitis in aulam Conclavis S. Collegii Secretario, Praefecto Apostolicarum Caeremoniarum atque duobus Caeremoniarum Magistris, consensus electi per Cardinalem Decanum nomine totins S. Collegii his verbis: Acceptasne electionera de te canonice factam in Summum Pontificem? requiratur. (69)

107. Hoc consensu praestito intra terminum, quatenus opus sit, prudenti arbitrio Cardinalium per maiorem votorum numerum determinandum, illico electus est verus Papa, atque actu plenam absolutamque iurisdictionem supra toturn orbera acquirit et exercere potest. (70) Hinc, si quis litteras super negotiis quibuscumque confectas, quae a Romano Pontifice ante coronationem suam emanaverint, andeat impugnare, excommunicationis sententia, ipso facto incurrendae, eum innodamus. (71)

108. De acceptatione novi Pontificis et de nomine ab Eo assumpto, Cardinali Decano interrogante: Quo nomine vis vocari? instrumentum conficitur, praefecto Apostolicarum Caeremoniarum Notarii munere fungente, testibus adhibitis Secretario S. Collegii et duobus Caeremoniarum Magistris.

109. Deinde, actis de more agendis, iuxta Caeremoniale Romanum, Cardinales primam « adorationem » Summo Pontifici Electo de more exhibent: qua expleta et hymno Te Deum decantato, populo expectanti novus Romanus Pontifex a Priore Cardinalium Diaconorum publicatur, (72) pauloque post ipse Pontifex Apostolicam Benedictionera Urbi et Orbi impertit. Sequitur deinde secunda « adoratio », quam, cappis violaceis induti, Cardinales peragunt.

110. Si Electus extra Conclave degit, normae sunt observandae quae habentur in Caeremoniali Romano lib. I, tit. 1, De Conclavi et Electione Papae, pr. 37.

111. Praecipimus ut, postquam novus Summus Pontifex electus est, suamque is electionera assensu suo comprobavit, Conclave, quod ad canonicos effectus attinet (cf. praescriptum 58) finem habeat. Quam ob rem decernimus, ut nihil tunc impediat, quominus electum Summum Pontificem adire possint Antistites praepositi Consilio publicis Ecclesiae negotiis procurandis, Pontificalis domus Praefectus, Praelatus ab epistulis Pont. Max. ad Principes, et quicumque cum electo Sumtoo Pontifice agere de rebus debent, quae in praesentia opus erunt.

112. Ad tertiam adorationem peragendam Cardinales ab Apostolicarum Caeremoniarum Praefecto erunt intimandi cum Summus Pontifex statuetit.

113. Quod si electus nondum sit Presbyter vel Episcopus, a Decano S. Collegii Cardinalium, qui tunc pallio utitur, ordinabitur et consecrabitur: (73) quod privilegium, absente Cardinali Decano, competit Subdecano, eoque eliare absente, antiquiori Cardinali Episcopo suburbicario. (74)

114. Tandem per Cardinalem Protodiaconum Pontifex coronatur, (75) et cum Sibi placuerit Patriarchalis Archibasilicae Lateranensis, possessionem, ritu praescripto, capit.

Haec igitur, tota rei causa graviter considerata, atque etiam Decessorum Nostrorum exemplis permoti, statuimus et praescribimus, decernentes praesentes has Litteras et in eis contenta quaecumque, etiam ex eo quod quilibet in praemissis ius vel interesse habentes, vel habere praetendentes quomodolibet illis non consenserint, nec ad ea vocati sive auditi ruetint, aut ex quibuslibet aliis causis, impugnaft minime posse, sed easdem semper ac perpetuo firmas, validas et efficaces exsistere et fore, suosque plenarios et integros effectus sortiri et obtinere, ac iis ad quos spectat et pro tempore spectabit suffragari, et ab eis respective et inviolabiliter observari debere, ac irritum et inane, si secus super his a quocumque, quavis auctoritate, scienter vel ignoranter, contigerit attentari.

Volumus etiam Nostras has Litteras legi coram omnibus in primis Congregationibus post obitum Pontifcis haberi solitis, ut supra (n. 12 a) ; rursus post ingressum in Conclave, ut supra (n. 51); item cum quis ad purpurae honorem fuerit evectus, interposito sacramento de religiose retinendis iis, quae in praesenti Constitutione decreta sunt.

Non obstantibus, quatenus opus sit, per Romanos Pontifices Praedecessores Nostros editis Constitutionibus et Ordinationibus Apostolicis, quas omnes et singulas abrogatas, ut supra, declaramus, ceterisque etiam individua ac specialissima mentione et derogatione dignis, contrariis quibuslibet.

Nulli ergo hominum liceat hanc paginam Nostrae constitutionis, ordinationis, abrogationis, mandati, innodationis, admonitionis, inhibitionis, praecepti, voluntatis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei, et beatorum Petri et Pauli Apostolorum eius se noverit incursurum.

Quaecumque vero a Nobis hisce Litteris motu proprio datis statuta sunt, ea omnia firma ac rata esse iubemus, contrariis quibuslibet non obstantibus, etiam peculiari mentione dignis.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die v mensis Septembris, anno MDCCCCLXII, Pontificatus Nostri quarto.

IOANNES PP. XXIII

(1) Pii IV Const. In eligendis, VII Idus Oct. 1562, § 6; Clem. XII Const. Apostolatus officium, IV Non. Oct. 1732, ' 6.
(2) Clem. V in Conc. Viennensi, cap. 2, Ne Romani in pr. de elect., I, 3 in Clem.
(3) Leonis XIII Const. Praedecessores Nostri, 24 Maii 1882.
(4) Clem. V cap. 2, Ne Romani in pr. de elect., I, 3 in Clem.; Greg. XV Const. Aeterni Patris, XVII kal. Dec. 1621, § 20.
(5) Leonis XIII Const. Praedecessores Nostri.
(6) Greg. X in gener. Conc. Lugdun., cap. 3, Ubi periculum, pr. 1 de elect., I, 6 in Sext.; Pii IV Const. In eligendis, pr. 6.
(7) Clem. XII Const. Apostolatus officium, § 7; Pii IV Const. In eligendis, §§ 7 et 8.
(8) Clem. XII Const. Apostolatus officium, § 7.
(9) Clem. XII, Chirografo Avendo Noi, 24 Dic. 1732, n. 17.
(10) Pii XI, Motu proprio Cum proxime, 1 Mart. 1922, n. 1.
(11) Pii IV Const.In eligendis, § 17.
(12) Pii IV Const. In eligendis, § 15; Clem. XII Const. Apostolatus officium, § 10.
(13) Pii IV Const. In eligendis, § 13.
(14) Clem. V, cap. 2, Ne Romani, pr. 1, de elect., I, 3 in Clem.; Pii IV Const. In eligendis, § 9; Clem. XII Const. Apostolatus officium, § 15.
(15) Clem. V, cap. 2, Ne Romani, pr. 1, de elect., I, 3 in Clem.; Clem. XII Const. Apostolatus officium, § 15; Bened. XIV Const. In Apostolicae, Idibus Apr. 1744, § 4.
(16) Haec verba restituta sunt iuxta Constitutionem Pii X Vacante Sede Apostolica loco verborum: « secreti Cubiculi Praefecto », quae exstant in Constitutione Pii XII Vacantis Apostolicae Sedis, quia anno 1945 idem Praefectus vices gerebat Praelati Pontificiae Domui praepositi.
(17) Pii XI Const. Ad incrementum, 15 Aug. 1934, n. XCVIII.
(18) Const. Quae divinitus, 25 Mart. 1935, n. 12; cfr. Benedicti XIV Const. Pastor bonus, Idibus Apr. 1744, §§ 51-55.
(19) Pii V Const. In eligendis, § 11. (20) Clem. XII Const. Apostolatus officium, § 17.
(21) Clem. XII Const. Apostolatus officium, § 25.
(22) Legge fondamentale dello Stato della Citta del Vaticano, 7 Giugno 1929, n. 1.
(23) Clem. XII Const. Apostolatus officium, § 18.
(24) Pii XI Const. Ad incrementum, n. C.
(25) Pii IX Const. In hac sublimi, X KaI. Septem. 1871 et Consulturi, 10 Oct. 1877; Leonis XIII Const. Praedecessores Nostri.
(26) Pii IX Const. Cum Romanis Pontificibus, pridie Nonas Dec. 1869; Cod. I. C. can. 229.
(27) CIem. V, cap. 2, Ne Romani, pr. 4, de elect., I, 3 in Clem.; Pii IV Const. In eligendis, § 29; Greg. XV Const. Aeterni Patris, § 22.
(28) Pii V decr. 26 Ian. 1571; Caeremoniale Greg. XV, § Porro; Cod. I. C. can. 233, § 1.
(29) Bonif. VIII, cap. un., De schismatic., V, 3 in Sext.; Pii IX Litt. Quamquam, 29 Septembris 1867.
(30) Pii XI Motu proprio Cum proxime, n. 1.
(31) Greg. X, cap. 3, Ubi periculum, pr. 1, de elect., I, 6 in Sext.; Pii IV Const. In eligendis, §§ 2, 3, 5.
(32) Greg. X, cap. 3, Ubi periculum, pr. 1, de elect., I, 6 in Sext.
(33) Leonis XIII Const. Praedecessores Nostri.
(34) Greg. X, cap. 3, Ubi periculum, pr. 1, de elect., I, 6 in Sext.; Pii IV Const. In eligendis, § 4.
(35) Greg. XV Const. Aeterni Patris, § 17.
(36) S. Congr. Caeremonialis, Norme ceremoniali per gli E.mi Signori Cardinali, 6 Gennaio 1943, n. 33.
(37) Pii XI Motu proprio Cum proxime, n. II.
(38) Pii IV Const. In eligendis, § 16.
(39) Pii IV Const. In eligendis, §17.
(40) Pii IV Const. In eligendis, § 24.
(41) Clem. XII Chirogr. Avendo Noi, n. 16.
(42) Pii IV Const. In eligendis, § 18; Clem. XII Const. Apostolatus officium, § 13.
(43) Cfr. Caeremoniale Greg. XV.
(45) Bened. XIV Const. lnter conspicuos, IV Kal. Septem. 1744, § 31.
(46) Pii XI Const. Ad incrementum, n. CII.
(47) Greg. X cap. 3, Ubi pericuIum, pr. 1, de elect., I 6 in Sext.; Greg. XV Const. Aeterni Patris, § 1.
(48) Pii IV Const. In eligendis, § 15.
(49) Greg. cap. 3, Ubi periculum, § 1, de elect., I, 6 in Sext.; Pii IV Const. In eligendis, § 19.
(50) Pii XI Const. Quae divinitus, n. 12.
(51) Greg. X cap. 3, Ubi periculum, pr. 1, de elect., I, 6 in Sext.; Pii IV Const. In eligendis, § 20; Clem. XII Const. Apostolatus officium, § 11.
(52) Greg. XV Const. Aeterni Patris, § 20.
(53) Greg. XV Const. Aeterni Patris, § 19.
(54) Cfr. Caeremoniale Greg. XV.
(55) Pii XI Motu proprio Cum proxime, n. III.
(56) Alex. III in Concil. Later. cap. 6, Licet de vitanda, de elect., I, 6; Greg. XV Const. Aeterni Patris, § 1.
(57) Greg. XV Const. Aeterni Patris, § 2.
(58) Formula huiusmodi iurisiurandi haec erit.
« Ego N. spondeo, voveo ac iuro rne fideliter irnpleturum munus ab E.mo Cardinali N. mihi cornrnissurn schedularn eius nornine et vice conscribendi, et inviolabile secreturn semper servatururn de iis quae in ea continentur, sub poenis in Constitutione Pii XII Vacantis Apostolicae Sedis, diei octavi Decernbris anni millesimi nongentesimi quadragesimi quinti statutis. « Sic me Deus adiuvet et haec Sancta Dei Evangelia ».
(60) Greg. XV Const. Aeterni Patris, § 19.
(61) Iulii II Const. Cum tam divino, XIX Kal. Febr. 1505. (62) Symmachus Papa in Synod. Rom., c. 2, D. 79; Pauli IV Const. Cum secundum Apostolum, XVII kal. Ian. 1558.
(63) Const. Commissum Nobis, 20 Ian. 1904.
(64) Greg. XV, cap. Ubi periculum, § 4, de elect., I, 6 in Sext.; Pii IV Const. In eligendis, § 26; Greg. XV Const. Aeterni Patris, § 18.
(65) Pii IV Const. In eligendis, § 3; Greg. XV Const. Aeterni Patris, § 18.
(66) Greg. X, cap. 3, Ubi periculum, pr. 4, de elect., I, 6 in Sext.; Pii IV Const. In eligendis, § 26; Greg. XV Const. Aeterni Patris, § 23; Clem. XII Const. Apostolatus officium, § 5; Pii IX Const. Licet per Apostolicas, vi Idus Sept. 1874; Leonis XIII Const. Praedecessores Nostri; Pii X Const. Commissum Nobis.
(67) Greg. X, cap. 3, Ubi periculum, § 5, de elect., I, 6 in Sext.
(68) Leonis XIII Const. Praedecessores Nostri.
(69) Caeremoniale Rom., lib. I, tit. I, De Conclavi et Electione Papae, § 34.
(70) Cod. I. C., can. 219.
(71) Clem. V, cap. 4, De sent. excomm., V, 10 in Extravag. comm.
(72) Caerem. Rom., lib. I, tit. I, De Condavi et Electione Papae, § 35; Cod. I. C., can. 239, § 3.
(73) Caerem. Rom., lib. I, tit. II, De ordin. et consecrat. novi Pontificis, § 13.
(74) Cod. I. C., can. 239, § 2.
(75) Caerem. Rom., lib. I, tit. II, De ordin. et consecrat. novi Pontificis, § 18.

Digitized and marked up by Salvador Miranda (1999), from Constitutio De Sede Apostolica Vacante et de Romani Pontificis electione a Pio PP. XII exarata et a Ioanne PP. XXIII reformata. Civitatis Vaticanae: Typis Polyglottis Vaticanis, 1963.


Top XX Century Guide Home

©1998-2014 Salvador Miranda.