The Cardinals of the Holy Roman Church

Guide to documents and events

Twentieth Century

ACTA PAULI PP. VI

CONSTITUTIONES APOSTOLICAE

IX

URBIS

Templum S. Philippi Nerii in Eurosia in numerum Diaconiarum refertur.

PAULUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Ea sollicitudine affecti, qua beatus Paulus afficiebatur (cf. 2 Cor. 11, 18), atque eodem acti amore, quo mdem Christi apostolus se uri profitebatur (cf. ib. 29), Patrum Cardinalium numerum auximus, quos et socios in laboribus haberemus, et in negotiis explicandis conficiendis, quae maxime tument, consiliarios adhiberemus. Cumque, hanc ob eandem rem, et Tituli essent numero augendi, qui antiqua maiorum Nostrorum consuetudine eisdem Purpuratis Patribus attribui solerent visum est bene fieri, si horum Titulorum ordini etiam templum S. Philippo Nerio in Eurosia dicatum accenseretur. Templum hoc, sane, gratia, magnitudine, marmore, arte egregium, praeterito saeculo structum est, haud profecto longe a sacra aede, parva quidem, at pietate plena, quae Via Septem Ecclesiarum, exstabat Sanctae Eurosiae sacra, ob commorationem perillustrium virorum, celebris, Congregationis Oratoriii S. Philippi Nerii Sodalium, ob cetera. Cum autem sacram illam aedem Congregatio Romana Instituti S. Philippi Nerii cokmisset, coacta undique pecunia, praesertim a coniugibus Bradley data., est templum amplissimum conditum, quod conspicitur. Id profecto est addendum unum : non solum fuisse in eo sedem paroecialem constitutam, anno MCMLIII, sed etiam fuisse ibi, ad sacri templi aedes, a. nobis ipsis olim, cum videlicet adhuc Secretariae Status Substitutum ageremus, Institutum conditum a Caesare Baronio nuncupatum, ad pueros eius regionis pietate, disciplina, bonis moribus educandos, Sodalibus eiusdem religiosae Congregationis sapientissime moderantibus. Platcet ergo templum S. Philippi Nerii in Eurosia Cardinaliciis Diaconiis adscribi, cui et jura damus omnia, quae sunt sacrarum aedium aequalis ordinis propria, et privilegia quibus eaedem instrui solent, contrariis nihil obstantibus. Rectori vero eius oneri damus has Litteras in cleri populique notitiam perferendi. Re vero acta, documenta exarentur, quorum sincera exempla ad Sacram Congregationem Consistorialem quam primum mittantur, de more signata sigilloque impressa.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus, omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere licat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die septimo mensis iunii, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo septimo, Pontificatus Nostri quarto.

Pro S. R. E. Cancellario
+ HAMLETUS I. Card. CICOGNANI

CAROLUS Card. CONFALONIERI
S. Congr. Consist. Pro-Praefectus

Franciscus Tinnello
Apostolicam Cancellariam Regens

Ioannes Calleri, Proton. Apost.
Eugenius Sevi, Proton. Apost.

Loco + Plumbi
In Ap. Canc. tab., vol CXVII, n. 40.

Digitized and marked up by Salvador Miranda (2000), from Acta Apostolicæ Sedis, LVII (1965), 490-491.


Top 20th Century Guide Home

©1998-2014 Salvador Miranda.