The Cardinals of the Holy Roman Church

Guide to documents and events

Twentieth Century

ACTA PAULI PP. VI

CONSTITUTIONES APOSTOLICAE

XIII

URBIS

Templum SS. Fabiani et Venanti in Urbe ad dignitatem Tituli Presbyteralis Cardinalicii evehitur.

PAULUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

     Ecclesiae Sanctae Principibus, seu Patris Cardinalibus, Titulos deferri, quibus vinculis Romanae Sedi, quasi matri Ecclesiarum, arctius coniungerentur, iam pridem in usu esse coepit in Ecclesia; quod institutum Romani Pontifices, optimarum consuetudinum tenaces, usque servaverunt. Quando autem Tituli, dari sueti, iam ob auctum Purpuratorum Patrum numerum ad hoc non sufficeret, ut unicuique eorum proprius attribueretur, visum est Nobis eos augere, de Romanis templis clariora eligentibus. Cum autem in his et illud annumeraretur, quod est SS. Fabiano et Venantio ad Villam « Fiorelli», in Urbe, dicatum, bene fieri existimavimus, si idem ad Tituli dignitatem eveheremus, novo honore illustre. Placet ergo templum SS. Fabiani et Venantii ad Villam «Fiorelli», in Urbe, apostolica Nostra potestate, ad gradum Tituli Presbyteralis Cardinalicii in perpetuum tolli, cum iuribus et privilegiis, quae talibus fieri solent. Id autem curabit eiusdem sacrae aedis praeses, ut hae Litterae Nostrae clero populoque suae dicionis perlegantur, diem festum de praecepto celebrantibus; cuius rei documentum exarari faciat, sincerisque exemplis ad Sacram Congregationem pro Episcopis cito mittat.

     Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

     Datum Romae, apud S. Petrum, die undecimo mensis Februarii, anno Domini millesimo nongentesimo septuagesimo tertio, Pontificatus Nostri decimo.

Pro S. R. E. Cancellario
+ ALOISIUS Card. TRAGLIA

CAROLUS Card. CONFALONIERI
S. Congr. Consist. Pro-Praefectus

Franciscus Tinnello
Apostolicam Cancellariam Regens

Iosephus Del Ton, Proton. Apost.
Eugenius Sevi,
Proton. Apost.

Loco + Plumbi
In Ap. Canc. tab., vol CXLIII, n. .

Digitized and marked up by Salvador Miranda (2014), from Acta Apostolicæ Sedis, LXV (1973), 136-137.


Top 20th Century Guide Home