The Cardinals of the Holy Roman Church

Guide to documents and events

Twentieth Century

Motu Proprio

De Dioecesibus Suburbicariis

Pius PP. X

Edita a Nobis die xv aprilis anni MCMX Constitutio Apostolicae Romanorum Pontificum ut ad effectum adducatur, S. R. E. Cardinalibus, qui in Curia resident, consultis, iisque magna consensione suffragantibus, haec Nos de apostolicae potestatis plenitudine, Motu Proprio, statuimus:

Omnia, quaecumque sex Ecclesiae Suburbicariae habent in bonis, posthac in unum cumulum collecta, Officio rei oeconomicae, quod est apud S. Consilium Fidei propagandae, appellato de Spoliis, administrentur: cuius administrationis ei quem Cardinales Episcopi suum procuratorem dixerint, quotannis erit reddenda ratio.

Horum annui reditus bonorum ita in Cardinales Episcopos distribuentur, ut sena millia libellarum italicarum singuli accipiant, proprio quidem Suffraganeo praebenda; quod vero, ea summa detracta, superfuerit, in septem dividetur partes, quarum Cardinalis Decanus habeat binas, ceteri singulas: ita, quae Curiis Episcopalibus opus fuerint, suppeditare poterunt.

Iam, ut incommodis ac detrimentis occurratur quae frequens mutatio sedium gignere consuevit, hoc ratum fixumque est, quod decrevimus, ut, quam quisque Cardinalis Episcopus nactus est initio Sedere, in ea permaneat etiam cum Decani gradum attigerit; tum enim dioecesim suam Ostiensi cumulabit. Quare, perpetua coniunctione dirempta Veliternae dioecesis et Ostiensis, cui quidem accidet ut cum alla atque alia dioecesi in persona Cardinalis Decani coniungatur, hae Suburbicariae erunt sedes: Portuensis et Sanctae Rufinae, Albanensis, Praenestina, Sabinensis, Tusculana, Veliterna.

Cardinales Episcopi suo quisque Suffraganeo cum annua sex millium libellarum praebere, tum partem domus episcopalis ad habitandum assignare debent. Suffraganei vero in dioecesi Suburbicaria, quam vice sacra gubernandam susceperint, continenter perpetuoque residebunt.

Itaque omnia quae his litteris decreta sancitaque sunt, valida et firma in omnes partes esse ac fore edicimus, inviolateque ab omnibus, ad quos pertinet, servari iubemus, contrariis quibuslibet non obstantibus, etiam specialissima mentione dignis.

Datum Romae apud S. Petrum, die v mensis maii anno MCMXIV, Pontificatus Nostri undecimo.

Digitized and marked up by Salvador Miranda (1999), from Acta Apostolicæ Sedis, VI (1914), 219-220.


Top Guide XX Century Home

©1998-2015 Salvador Miranda.