The Cardinals of the Holy Roman Church

Guide to documents and events

Twentieth Century

VII

URBIS

TEMPLUM S. MARIAE AD MONTES, IN URBE, AD GRADUM ET DIGNITATEM PRESBYTERAI.IS CARDINALICII TITULI EVEHITUR.

IOANNES EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

E sacris almae huius Urbis aedibus, antiquitate ornatusque splendore praestantibus, eas, ad Decessorum Nostrorum morem, congruis privilegiis ditare honorisbusque decorare placet, quae praeclarum locum consecuta sunt vel ob Sanctorum memoriam, vel fidelium frequentiam, vel Religiosorum viorum pro christiano populo labore. Quas inter, templum quidem est recensendum Sanctae Mariae ad Montes, quod in regione Montium, anno Domini millesimo quingentesimo octogesimo secundo affabre a Iacobo Della Porta, insigni structoriae artis magistro, aedificatum est, in qua sacra illa Beatae Mariae Virginis imago digno honore asservaretur atque pubIice coleretur, quae mirum in modum duobus annis ante ibidem manifeste se conspiciendam dederat. Accedit quod eodem in templo, a Decessore Nostro Leone XII, anno Domini millesimo octingentesimo vicesimo quarto, curis concredito sacerdotum e clero Romano. S. Iosephus Calasanctius supernum traditur habuisse indicium de condendo nempe Ordine Clericorum Regularium Pauperum Matris Dei Scholarum Piarum; atque ibidem corpus Sancti Iosephi Benedicti Labre religiosissime asservatur. Quibus de causis, suprema et apostolica Nostra auctoritate, templum S. Mariae ad Montes ad gradum et dignitatem evehimus Cardinalicii Presbyteralis tituli, omniaque simul iura et privilegia damus, quae eiusdem decoris templa in Urbe habent. Decernimus autem ut hae Nostrae sub plumbo Litterae, cum primum acceptae fuerint, eius cura qui modo S. Mariae ad Montes sacrae aedi est praepositus, clero ac populo perlegantur, dies festus de praecepto cum sollemniter ibidem celebrabitur. Onus praeterea eidem erit peractae exsecutionis exemplum ad S. Consistoriale Consilium quam primum mittendi.

Has vero Litteras nunc et in posterum efficaces esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eas decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Quarum Litterarum efficacitati nulla, cuiusvis geeneris, contraria praescripta officere poterunt, cum per has Litteras iisdem derogemus omnibus. Quapropter si quis, quavis praeditus auctoritate, sive sciens sive insciens contra egerit ac Nos ediximus, id prorsus irritum atque inane haberi iubemus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo harum Litterarum exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigilium viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituri simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae hisce haberetur, si ostenderentur. Quae Nostra decreta in universum si quis vel spreverit vel quoquo modo detrectaverit, sciat se poenas esse subiturum iis iure statutas, qui Summorum Pontificum iussa non fecerint.

Datum Roma, apud S. Petrum, die decimo secundo mensis Martii, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo Pontificatus Nostri secundo.

IACOBUS A. Card. COPELLO
S. R. E. Cancellarius

+ MARCELLUS Card. MIMMI
S. Congr. Consistorialis a Secretis

Hamletus Tondini
Apostolicam Cancellariam Regens

Bernardus De Felicis, Proton.Apost.
Caesar Federici, Proton. Apost.

Loco + Plumbi
In Ap. Canc. tab., vol. CII, n. 77.

Digitized and marked up by Salvador Miranda (2000), from Acta Apostolicæ Sedis, LII (1960), 513-514.


Top XX Century Guide Home

©1998-2015 Salvador Miranda.