The Cardinals of the Holy Roman Church

Guide to documents and events

Twentieth Century

III

URBIS

TEMPLUM S. SABAE IN URBE AD DIACONIAE DIGNITATEM EVEHITUR.

IOANNES EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Est in more huius Apostolicae Sedis positum ut iis christianae rei publicae Principibus, quos Summi Romani Antistites in Ecclesiae Sanctae Senatum cooptaverint purpureoque amictu honestaverint, unum ex antiquorum templorum in Urbe exsistentium titulus seu Diaconias conferrent, eo profecto consilio ut non modo iidem praeclara Sanctorum facta, quorum, honori aedes dicatae essent, imitarentur, verum etiam ut templorum ipsorum speciem ac dignitatem servarent, immo pro sua quisque facultate etiam augerent. Quam ob rem, cum oporteat ob augendum Patrum Cardinalium numerum ad constitutas Diaconias alias addere nonnullas, idcirco templum S. Sabae in hac Urbe, quod sane inter Romana templa haud minimam obtinet dignitatem, ad Diaconiae honorem tollimus, factis scilicet iuribus et privilegiis quae ceteris Diaconiis iure et consuetudine fieri solent, id etiam censentes ud contraria decreta vel praescriptiones minime obstent. Volumus autem ut hae Litterae Nostrae, cum primum acceptae fuerint, eius cura qui ad praesens templo S. Sabae moderatur, clero et populo perlegantur, diem festum de praecepto in sacra aede celebrantibus. Onus autem eidem erit, ut peracta harum Litterarum exsecutione, id in S. Congregationis Consistorialis notitiam perferat quam primum poterit.

Has vero Litteras nunc et in posterum efficaces esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eas decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Quarum Litterarum efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per has Litteras iisdem derogemus omnibus. Quapropter si quis, quavis praeditus auctoritate, sive sciens sive insciens contra egerit ac Nos ediximus, is prorsus irritum atque inane haberi iubemus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scintiere vel corrumpere liceat; quin immo harum Litterarum exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituri simulque, ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae hisce haberetur, si ostenderentur. Quae Nostra decreta in universum si quis vel spreverit vel quoquo modo detrectaverit, sciat se poenas esse subiturum iis iure statutas, qui Summorum Pontificum iussa non fecerint.

Datum Roma, apud S. Petrum, die altero mensis Decembris, anno Domini millesimo nongentesimo quinquagesimo nono, Pontificatus Nostri secondo.

IACOBUS A. Card. COPELLO
S. R. E. Cancellarius

+ MARCELLUS Card. MIMMI
S. Congr. Consistorialis a Secretis

Hamletus Tondini
Apostolicam Cancellariam Regens

Bernardus De Felicis, Proton.Apost.
Caesar Federici, Proton. Apost.

Loco + Plumbi
In Ap. Canc. tab., vol. CI, n. 69.

Digitized and marked up by Salvador Miranda (2000), from Acta Apostolicæ Sedis, LII (1960), 379-380.


Top XX Century Guide Home

©1998-2015 Salvador Miranda.