The Cardinals of the Holy Roman Church

Guide to documents and events

Sixteenth Century
Pope Clement VII (1523-1534)

DE OFFICIO VICE-CANCELLARIATUS PAPAE, CUM ANNEXIONE CURAE ET TITULI S. LAURENTII IN DAMASO DE URBE.

CLEMENS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI,
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Etsi ad singula Romanae Ecclesiae officia et administrationes, pro illorum et eiusdem Ecclesiae ac Romanae Curiae illiusque curialium et officialium felici, tranquillo et prospero successu ac decore, intendere, ex commisso nobis pastorali officio, teneamur, ad vice-cancellariatus tamen officium oculum nostrum et pro tempore existentis Romani Pontificis dexterum nostrae circumspectionis intuiturn propensiori cura et studio nos providere debere, convertire arbitramur, ut illius regimini minister idoneus, per cuius solertiam, felicibus,dante Domino, proficiat incrementis, deputetur, et pro tempore deputatus, ecclesiae titulo et honore condigno decoretur; ipsumque officium cum decentia et tranquillitate ac curialium et officialium eorumdem commoditate et utilitate exerceatur, et quae illius perturbationem quoquomodo adducere possent, de medio submoveantur.

   § 1. Sane ecclesia S. Laurentii in Damaso de Urbe, quae titulus presbyteri cardinalis existit et cui praesidebat, ac officio vice-cancellariatus praedicto, quod obtinebat bonae memoriae Pompeius, tituli S. Laurentii in Damaso presbyter cardinalis, eiusdem Romanae Ecclesiae vice-cancellarius dum viveret, per obitum eiusdem Pompei cardinalis et vice-cancellarii, qui extra Romanam Curiam debitum naturae persolvit, vacantibus, nos considerantes ipsius officii dignitatem, excellentiam et auctoritatem; et quod illud a memoria hominum citra per vice-cancellarium temporalem rectum et gubernatum non extitit, sed semper vice-cancellarium perpetuum habuit; ac quod, pro tanti officii regimine et exercitio, et ne incommoda, quae ex rerum a suo solito et destinato cursu mutatione evenire solent, proveniant, decens et plurimum commodum fore dignoscitur ut dicta ecclesia S. Laurentii, cum illius palatio seu domo et membris, in eiusdem Romanae Ecclesiae vice-cancellarium pro tempore assumpto, pro eius proprio titulo seu propria denominatione, concedatur et assignetur, habita super his cume venerabilibus fratribus nostris dictae Romanae Ecclesiae cardinalibus deliberatione matura, cum maxime expediat nobis talem in vice-cancellarium nostrum et Apostolicae Sedis assumere, de quo confidere quam maxime possimus, et nullam alium cardinalem de quo magis confidere possimus quam dilectum filium Hippolytum S. Praxedis diaconum cardinalem, de Medicis nuncupatum, secundum carnem nepotem nostrum, habeamus; ac spem in Domino geramus quod idem Hippolytus cardinalis, cuius personam ingenii claritate, singulari providentia, eximia probitate, aliisque multiplicum virtutum donis, ac gratiarum muneribus, iliarum largitor decoravit Altissimus, gratia sibi assistente divina, per eius circumspectionem, industriam et studium fructuosum ac innatam benignitatem, tam ecclesiam S. Laurentii quam officium huiusmodi summa cum providentia et fidelitate ac exacta diligentia salubriter regere et fideliter gubernare studebit, de ipsorum fratrum consilio, ad honorem et gloriam dictae Romanae Ecclesiae, nencnon ecclesiae Sancti Laurentii et officii huismodi prosperum regimen et salubrem directionem, ecclesiam S. Laurentii, cum illius palatio, dominibus, membris, iurisdtictionibus, collationibus ac aliis dispositionibus beneficiorum ecclesiasticorum ac iuribus et pertinentiis suis universis, necnon vice-cancellariatus officium huiusmodi, sive ut praemittitur sive alias quovis modo, quem praesentibus haberi volumus pro expresso, aut ex alterius cuiuscumque persona vacaret, similiter cum onmibus et singulis ipsius officii honoribus, oneribus, privilegiis, facultatibus, praerogativis, immunitatibus, exemptionibus, libertatibus, iuribus, obventionibus et emolumentis debitis et consuetis, eidem Hippolyto cardinali, auctoritate apostolica, tenore praesentium concedimus et assignamus; ipsumque Hippolytum cardinalem eidem ecclesiae Sancti Laurentii in diaconum cardinalem praeficimus, ac in dictae Romanae Ecclesiae vice-cancellarium assumimons, creamus, constituimus et deputamus. Sibique curam, regimen et administrationem ecclesiae Sancti Laurentii in spiritualibus et temporalibus, necnon officii huiusmodi, cuius ratione ab ipso Hippolyto cardinali fidelitatis debitae solitum recipiemus iuramentum; et quod etiam per regentem et alios ministros, prout alii praefatae Romanae Ecclesiae vice-cancellarii, qui pro tempore fuerunt, facere consueverunt, etiam facere et exercere posse volumus, liberum exercitium plenarie committimus; ac eisdem auctoritate ac tenore statuimus et ordinamus quod de cetero, perpetuis futuris temporibus, ecclesia ipsa S. Laurentii dictae Romanae Ecclesiae episcopo aut presbytero seu diacono cardinali, cui officium ipsum vacans concedi congerit, pro ecclesiae titulo seu pro eius denominatione, eo ipso, absque alio iuris vel hominis ministerio, dicta auctoritate concessa et assignata, et ipse eidem ecclesiae S. Laurentii praefectus sit et esse censeatur; ita quod liceat eidem Hippolyto et pro tempore ad dictum vice-cancellariatus officium asumpto, per se vel alium seu alios, ecclesiae Sancti Laurentii ac palatii seu domus, membrorum, iurisdictionum, iurium et pertinentiarum praedictionum corporalem possessionem propria auctoritate libere apprehendere et retinere, illamque regere et gubernare, et alia facere et exercere, quae presbyteri seu diaconi cardinales, qui illi pro tempore praefuerunt, facere potuerunt et debuerunt.

   § 2. Ipsique Hippolyto cardinali et vice-cancellario, ut omnibus et singulis privilegiis, praerogativis, facultatibus, immunitatibus, exemptionibus, libertatibus, indultis, concessionibus et gratiis, nobis, dum in minoribus constituti illud obtineremus, et cuicumque alteri dictae Romanae Ecclesiae vice-cancellario, ratione ofiicii vice-cancellariatus huiusmodi, aut nostrae vel illius personae intuitu, et alias quomodolibet, tam in genere quam in specie, concessis, quorum omnium tenores praesentibus pro sufficienter ac de verbo ad verbum insertos habemus, et quicumque alius eiusdem Romanae Ecclesiae vice-cancellarius utebatur, potiebatur et gaudebat, ac uti, potiri et gaudere poterat, uti, potiri et gaudere libere et licite valeat, indulgentus.

   § 3. Quocirca eidem Hippolyto cardinali per apostolica scripta mandamus quatenus impositum sibi onus regiminis et administrationis ecclesiae Sancti Laurentii ac officii vice-cancellariatus huiusmodi prompta devotione suscipiens, curam, regimen et administrationem ecclesiae S. Laurentii ac officium huiusmodi, iuxta datam sibi a Domino providentiam, sic exercere studeat solicite, fideliter et prudenter, qoud ecclesia et officium praedicta gubernatori provido et fructuoso administratori gaudeant se commissa, et optati fructus, quos speramus, sucedant; ipseque Hippolyus cardinalis, praeter aeternae retributionis praemium, nostram et dictae Sedis benedictionem et gratiam exindc exinde uberius consequi mereatur.

   § 4. Necnon dilectis filiis capitulo et clericis ipsius ecclesiae Santii Laurentii, ut eidem Hippolyto cardinali et vice-cancellario in omnibus et per omnia pareant et obediant, alioquin sententiam sive poenam, quam rite tulerit in rebelles, ratam habebimus, et faciemus, auctore Domino, usque ad satisfactionem condignam, inviolabiter observari.

   § 5. Ac omnibus et singulis ipsius Cancellariae officialibus et aliis, ad quos pertinet, ut ipsum cardinalem Hlippliytum ad dictum vice-canccllariatus officium recipiant et admittant, eique, tamquam vero dictae Romanae Ecclesiae vice-cancellario, in omnibus ad officium ipsum spectantibus similiter pareant et obediant, ac de iuribus, obventionibus et emolumentis consuetis integre respondeant. Non obstantibus constitutionibus etc.

   Nulli ergo etc. Si quis etc.

   Datum Romae apud Sanctum Petrum, anno Incarnationis dominicae millesimo quingentesimo trigesimo secundo, die V iulii, pontificatus nostri anno IX.

   Dat. die 5 iulii 1532, pontif. anno IX.

Digitized and marked up by Salvador Miranda (2002), from Bullarum, diplomatum et privilegiorum sanctorum Romanorum pontificum taurinensis editio: locupletior facta collectione novissima plurium brevium, epistolarum, decretorum actorumque S. Sedis a S. Leone Magno usque ad praesens cura et studio R.P.D. Aloysii Tomassetti ...auspicante ... S.R.E. cardinali Francisco Gaude. Augustae Taurinorum: Seb. Franco, H. Fory et Henrico Dalmazzo editoribus, 1857-1872. 25 v., VI, 153-155.

Top XVI Century Guide Home

©1998-2014 Salvador Miranda.