The Cardinals of the Holy Roman Church

Guide to documents and events

Twentieth Century

Benedictus XV, constitutio Ex actis tempore, 1 Februarii 1915.

Ex actis tempore quidem postremis, sed pondere atque utilitate praecipuis Pii X sanctissimae memoriae Summi Pontificis unum illud est, quod Motu Proprio Edita a Nobis diei v maii MCMXIV de Dioecesibus Suburbicariis continetur. Iamdiu communis erat ea, sane gravis, querimonia, gubernationem harum dioecesium, praeterquam Veliternae et Ostiensis, omnino instabilem et quasi precariam esse; nam S. R. E. Cardinales, ex iure optionis aliquam ex iis obtinentes, cum semper possent, illa dimissa, aliam sibi optare, saepe contingebat, ut plures iam sedes mutavissent, antequam ad Decani locum pervenirent. Quanta incommoda et detrimenta curationi animarum haec frequens mutatio sedium afferret, probe animadvertit pro sua vigilantia Pontifex, reique directo occurrere constituit. Eo igitur, quem memoravimus, Motu Proprio sancitur: + ut, quam quisque Cardinalis Episcopus nacms est initio Sedem, in es permaneat etiam cum Decani gradum attigerit; tum enim dioecesim suam Ostiensi cumulabit. Quare, perpetua coniunctione dirempta Veliternae dioecesis et Ostiensis, cui quidem accidet ut cum alia atque alia dioecesi in persona Cardinalis Decani coniungatur, hae Suburbicariae erunt sedes: Portuensis et Sanctae Rufinae, Albanensis, Praenestina, Sabinensis, Tusculana, Veliterna ;. Haec sapientissime Decessor Noster.

Iam vero, posita stabilitate Cardinalium Episcoporum in sua cuiusque sede, et condita lege ut qui Decanus evaserit, is dioecesim, quam obtinet, non dimittat, Ostiensem assumens, recte dixeris earum dioecesium regimini satis consultum esse, amotaque incommodae rerum conditionis causa, necessitatem iam non ita urgere assignandi singulis dioecesibus suffraganeos Episcopos qui, Cardinalium nomine, easdem regant: de quibus suffraganeis idem Pius X quatuor ante annis edixerat in Constitutione Apostolicae Romanorum Pontificum d. xv aprilis MCMX. Accedit quod Suburbicariarum Dioecesium ea est et exiguitas territorii et propinquitas Urbi et nunc maxime facilitas commeatus, ut Cardinalium quisque in Urbe residens, quamvis occupatus sit, quamcumque earum in perpetuum gubernandam susceperit, gubernare per se recte posse videatur. Quod si alicui contigerit ex valetudine, aut ex aetate, aut alia ex causa ut ad episcopi rite obeundum munus adiutore indigeat, facile ei semper erit hunc adiutorem seu suffraganeum ab Apostolica Sede petere et impetrare.

Itaque, cum Decessor Noster Motu Proprio Edita a Nobis, qua parte huius praescriptiones attulimus, Constitutioni Apostolicae tamquam fundamentum subtraxerit, cumque aliae etiam haud levis momenti rationes ad id accesserint, Nos, adhibitis in consilium aliquot S. R. E. Cardinalibus, eam Constitutionem abrogatam declarantes, Cardinales Episcopos suburbicarios officio et onere adsciscendi suffraganeos, quo ex eiusdem Constitutionis praescriptis tenebantur, solvimus. Item, quaecumque memorato Motu Proprio statuta sunt de annuis quae singulis suffraganeis praebenda essent, et de omnibus bonis ecclesiarum suburbicarium apud sacrum consilium Fidei Propagandae coniunctim administrandis ab Officio Spoliorum, es quoque ut aboleri consentaneum est, ita abolita declaramus. Illud vero sanctum et inviolatum esto, quod eo ipso Motu Proprio diximus a Pio X singulari cum sapientia constitutum, ut quam quisque Cardinalis Episcopus initio sedem acceperit, eam ne mutet unquam; Decanus autem, praeter illam, etiam Ostiensem assumat. Denique redditus bonaque onmia singularum earumdem ecclesiarum singularum earumdem ecclesiarum singuli Cardinales Episcopi, ut antea, administrabunt. Volumus tamen, ut quotannis Officio oeconomico Spoliorum, quod supra dictum est, administrationis suae rationem referendam curent.

Quae igitur his litteris statura, declarata, sancita sunt, omnia rata, valida, firma in omnes partes esse ac fore decernimus, atque ab omnibus, ad quos pertinet, sancte servari iubemus; contrariis quibuslibet non obstantibus, etiam specialissima mentione dignis.

Datum Romae apud S. Petrum, anno Incarnationis Dominicæ millesimo nonagentesimo decimo quinto, die I februarii Pontificatus Nostri anno primo.

Digitized and marked up by Salvador Miranda (1999), from Acta Apostolicae Sedis, VII, 229-231.


Top XX Century Guide Home

©1998-2015 Salvador Miranda.