The Cardinals of the Holy Roman Church

Guide to documents and events

Twentieth Century

ACTA PAULI PP. VI

CONSTITUTIONES APOSTOLICAE

XVII

URBIS

Templum S. Mariae Matris Providentiae, in Monte Viridi in Urbe, ad dignitatem Titulus Presbyteralis Cardinalicii evehitur.

PAULUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

     Gliscentibus fere cotidie hac nostra aetate Ecclesiae sanctae negotiis et coeptis, Decessori Nostro atque Nobis visum est bene fieri, si numerus Patrum Cardinalium, qui christianae religionis administrandae ac procurandae labores Nobiscum participant, adaugeretur. Cum autem antiqui Tituli ex consuetudine sacris iisdem Patribus assignandi non satis essent ut unusquisque eorum suum haberet, per quem Romanae Sedi tamquam columnae et firmamento veritatis, artius adhaeresceret, oporteretque pro rerum necessitate eos augere, iure templum S. Mariae Matris Providentiae, in Monte Viridi, in Urbe, Cardinaliciis Titulis annumerari posse iudicavimus, pietate insigne, religione venerabile. Quod per has Litteras facimus. Placet ergo templum B. Mariae Matris Providentiae, quod est in Monte Viridi, Romae, apostolica Nostra potestate in perpetuum Cardinaliciis Presbyteralibus Titulis accenseri, factis iuribus cum privilegiis, quae lege Canonica huiusmodi aedes spectant. Eius autem qui eidem templo praeest, munus proprium erit has litteras tum clero tum populo perlegendas curare, die festo de praecepto; cuius rei documentum exarabit sincerisque exemplis ad Sacram Congregationem pro Episcopis mittet.

     Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

     Datum Romae, apud S. Petrum, die undecimo mensis Februarii, anno Domini millesimo nongentesimo septuagesimo tertio, Pontificatus Nostri decimo.

Pro S. R. E. Cancellario
+ ALOISIUS Card. TRAGLIA

CAROLUS Card. CONFALONIERI
S. Congr. Consist. Pro-Praefectus

Franciscus Tinnello
Apostolicam Cancellariam Regens

Iosephus Del Ton, Proton. Apost.
Eugenius Sevi,
Proton. Apost.

Loco + Plumbi
In Ap. Canc. tab., vol CXLIII, n.

Digitized and marked up by Salvador Miranda (2014), from Acta Apostolicæ Sedis, LXV (1973), 141-142.


Top 20th Century Guide Home

©1998-2015 Salvador Miranda.