The Cardinals of the Holy Roman Church

Guide to documents and events

Twentieth Century

ACTA PAULI PP. VI

CONSTITUTIONES APOSTOLICAE

VI

URBIS

Templum B. Mariae Virg. de Mercede et S. Hadriani Martyris ad Villam + Albani ; ad Diaconiae honorem atque dignithtem evehitur.

PAULUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Hac nostra aetate auctis fere in immensum negotiis quae huic Apostolicae Sedi gerenda sunt, iisque cotidie mole gliscentibus, cum visum sit numerum etiam Patrum Cardinalium augere, quibus incecrtis in rebus, in ambiguis, in obscuris Romani Pontifices aut utantur amicis et consiliariis, aut, si dioecesium gubernationem illi susceperunt, voluntatum, laborum, sollicitudinum suarum socios coniunctissimos habeant, hanc ob causara etiam Tituli numero augeantur oportet, qui Purpuratis Patribus attribui solent. Sunt autem hi teinpla opere nobilissima, religione sanctissima in Urbe exstantia. Quibus profecto, in hac refuto necessitate, egregium S. Mariae de Mercede templum accensere visum est et S. Hadriani Martyris ad Villamo + Albani ;. Fuit hoc quidem die primo mensis martii, anno millesimo nonagentesimo quinquagesimo octavo consecratum, in eoque eius paroeciae ilico sedes posita est, quam anno millesimo nongentesimo tricesimo secundo per constitutionem + In Salaria ; Pius XI P. M. in sacra aede B. M. V. Perdolentis constituerat atque Argentinae Nationi attribuerat. Idem autem templum curis concreditum est Sodalium Ordinis B. M. V. de Mercede Redemptionis Captivorum, quorum diligentia et floruit et floret. Neque praetereundum est sacrae huic aedi additum esse nomen S. Hadriani Martyris, idque eo profecto consilio ut posteritatis memoriae basilica traderetur ipsius S. Hadriani, ab Honario I in Curia Senatus exstructa et ab Hadriano I Papa Diaconiae titulo ac dignitate ornata. Quae cuin ita sint, re bene reputata, templum B. M. V., de Mercede atque S. Hadriani Martyris ad Villam + Albani ; in Diaconiarum ordinem redigimus, datis iuribus, delatis honoribus, quae sunt propria harum sacrarum aedium. Rectorem autem templi docemus sum esse non solum in cleri populique notitiam has Litteras Nostras perferre, proximo die festo de praecepto, statim ac acceperit, sed etiam documentum actae exsecutionis harum Litterarum exarare atque sincero exemplo ad Sacram Congregationem Consistorialem quam cito mittere.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus, omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere licat; quin immo huius Constituonis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die septimo mensis iunii, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo septimo, Pontificatus Nostri quarto.

Pro S. R. E. Cancellario
+ HAMLETUS I. Card. CICOGNANI

CAROLUS Card. CONFALONIERI
S. Congr. Consist. Pro-Praefectus

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

+ Iosephus Rossi, Ep. tit. Palmyrenus, Proton. Apost.
Iosephus Del Ton, Proton. Apost.

Loco + Plumbi
In Ap. Canc. tab., vol CXXIV, n. 16.

Digitized and marked up by Salvador Miranda (2000), from Acta Apostolicæ Sedis, LIX (1967), 937-938.


Top XX Century Guide Home

©1998-2015 Salvador Miranda.