The Cardinals of the Holy Roman Church

Guide to documents and events

Twentieth Century

ACTA PAULI PP. VI

CONSTITUTIONES APOSTOLICAE

XVIII

URBIS

Titulus Cardinalibus S. Mariae Reginae Pacis ad litus Ostiense constituitur.

PAULUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

     Hac nostra aetate auctis huius Apostolicae Sedis negotiis, cum visum sit numerum etiam Patrum Cardinalium augere, quibus Romani Pontifices sollicitudinum suarum sociis utantur, hanc ob causam etiam alios Titulos constituere oportet, qui Purpuratis Patribus attribuantur, inter templa quae sive artis pulchritudine sive cleri et populi pietate, industria et labore praestare perhibentur. Quas inter illustriores sacras aedes cum annumerandum etiam sit templum S. Mariae Reginae Pacis ad litus Ostiense, suprema et apostolica Nostra potestate illud presbyterali titulo cardinalicio honestamus, datis iuribus et privilegiis, quibus huiusmodi Romanae sacrae aedes fruuntur. Mandamus autem ut hae Nostrae sub plumbo Litterae, eius cura qui eidem templo S. Mariae Reginae Pacis ad litus Ostiense praeest, publice clero atque populo legantur, die recurrente festo de praecepto, peractaeque rei congruum documentum ad Sacram Congregationem pro Episcopis mittatur, de more signatum sigilloque impressum.

     Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

     Datum Romae, apud S. Petrum, die undecimo mensis Februarii, anno Domini millesimo nongentesimo septuagesimo tertio, Pontificatus Nostri decimo.

Pro S. R. E. Cancellario
+ ALOISIUS Card. TRAGLIA

CAROLUS Card. CONFALONIERI
S. Congr. Consist. Pro-Praefectus

Franciscus Tinnello
Apostolicam Cancellariam Regens

Iosephus Del Ton, Proton. Apost.
Eugenius Sevi,
Proton. Apost.

Loco + Plumbi
In Ap. Canc. tab., vol CXLIII, n.

Digitized and marked up by Salvador Miranda (2014), from Acta Apostolicæ Sedis, LXV (1973), 142-143.


Top 20th Century Guide Home