The Cardinals of the Holy Roman Church

Guide to documents and events


Sixteenth Century

Sixtus V, Constitutio Immensa, 11 februarii 1588.

CXVII.

Institutio quindecim congregationum sanctae Romanae Ecclesiae cardinalium, cum iurisdictionum et facultatum partita concessione, ad faciliorem universae reipublicae christianae statusque ecclesiastici et Romanae Curiae negociorum et causarum expeditionem (1).

(1) Ad haec videnda sunt quae sigillatim ad unamquamque rubricam congregationis adnotabo.

Sixtus episcopus, servus servorum Dei, ad perpetuam rei memoriam.

Immensa aeterni Dei omnium opifex sapientia a fine usque ad finem fortiter attingens, sic cuncta inter se admirabili concordiae nexu copulavit suaviterque disposuit, ut vicissim ad suorum se munerum functiones exercendas mutuis auxiliis sublevarent; ipsa in coelesti Ierusalem varios beatorum spirituum ordines distinxit, quorum superiores de divinae providentiae rebus inferiores illuminarent. Ipsa militantis Ecclesiae, quae triumphantis illius imago est, corpus variis membris discrevit quae, capiti suo glutino caritatis compacta et connexa, mutuo se adiuvarent, ex quo totius corporis salus et conservatio existeret.

§ 1. Quare iure optimo Romanus Pontifex, quem Christus Dominus corporis sui, quod est Ecclesia, visibile caput constituit, omniumque ecclesiarum sollicitudinem gerere voluit, multos sibi tam immensi oneris adiutores advocat atque adsciscit, cum venerabiles episcopos fratres suos, quos toto terrarum orbe ad singulos greges pascendos mittit, tum amplissimum ordinem S. R. E. cardinalium, qui tamquam nobilissima membra capiti propius cohaerentia, eidem summo Pontifici, sicut Christo Domino apostoli, semper assistunt, quique primi laborum et consiliorum socii sunt et participes, ut partita inter eos aliosque Romanae Curiae magistratus ingenti curarum negociorumque mole, ipse tantae potestatis clavum tenens, divina gratia adiutrice, non succumbat.

§ 2. Nos igitur, magni illius Moysi exemplo adducti, qui cum Deo loquens soceri sui Iethro consilium de variis iudicibus constituendis non repudiavit, quique Dei iussu insignem senatum septuaginta seniorum conscripsit, qui cum eo onus populi sustinerent, ne solus ipse gravaretur, pontificium hoc unus, angelicis piane humeris formidandum, inter senatores orbis terrae fratres nostros cardinales, apra quadam distributione, pro temporum conditione, negociorum multitudine et varietate, ipsaque utilitatis ratione salubriter partiri decrevimus. Ea in primis cogitatione permoti, ut qui ex omnibus nationibus ad hanc matrem, magistram perfugiumque fidelium Apostolicam Sedem, devotionis salutisque studio, iuris persequendi, gratiae impetrandae, aliasve multiplices ob causas frequentissimi confugiunt, ii quidem et tuto et commode (quantum in provinciis nostris praestare possumus) Romam perveniant: et ut facilius celeriusque expediantur, distinctos cardinalium conventus et congregationes ad certas rerum negociorumque tractationes paratas habeant, cardinalesque ipsi distributi muneris partem levius ferant, diligentius administrent, commodius nos consulant, et denique viri primarii publicis in rebus exercitati nullo umquam tempore desint. Itaque motu proprio et ex certa scientia, ac de eorumdem fratrum nostrorum S. R. E. cardinalium consilio et assensu, ex eodem sacro collegio, quod per Dei gratiam viris pietate, doctrina rerumque usu praestantibus ex omni natione abundat, congregationes quindecim constituimus, singulisque certa negocia assignavimus, ira ut graviores difflcilioresque consultationes ad nos referant; ac unicuique earum suas facultates et auctoritatem in eum modum, qui infra descriptus est, dedimus atque attribuimus.

Congregatio prima pro sancta Inquisitione (1).

(1) Ista congregatio iamdiu istituta fuit, eique amplam auctoritatem dedit Paulus III, ut in eius const. XLIII, Licet ab, tom. VI, pag. 344; ac Puius IV const. XCVII, Cum nos per, tom. VII, pag. 298; ac Pius V, const. I, Sanctissimus, ibid, pag. 422, et constitut. XXXIII, Inter, pag. 499, et const. Cum... felicis, pag. 464.

§ 1. In primis igitur, quoniam fides, sine qua impossibile est placere Deo, totius spiritualis aedificationis fundamentum est, cupientes hoc preciosum depositum, quod nobis potissimum a Christo Domino in beato Petro Apostolo est creditum, adversus omnes inferorum portas integrum inviolatumque custodire; congregationem sanctae Inquisitionis heereticae pravitatis, magna praedecessorum providentia, tamquam firmissimum catholicae fidei propugnaculum in Urbe institutam, cui, ob summam rei gravitatem, Romanus Pontifex praesidere solet; nos quoque confirmamus et corroboramus, illiusque omnia instituta, omnesque et singulas facultates a Romanis Pontificibus, praedecessoribus nostris, cardinalibus ad eam congregationem pro tempore delectis concessas, omnemque auctoritatem et potestatem eis communicatam, scilicet inquirendi, citandi, procedendi, sententiandiet definiendi in omnibus causis, tam haeresim manifestam, quam schismata, apostasiam a fide, magiam, sortilegia, divinationes, sacramentorum abusus et quaecumque alia, quae etiam praesumpiam haeresim sapere videntur, concernentibus, non solum in Urbe et Statu temporali, nobis et huic Sanctae Sedi subiecto, sed etiam in universo terrarum orbe, ubi christiana viget religio, super omnes patriarchas, primates, archiepiscopos et alios inferiores ac inquisitores, quocumque privilegio illi suffulti sint, quorum ac aliorum praedictorum series his nostris litteris ad verbum expressa censeatur, confirmamus.

§ 2. Ea deinde omnia quae, veluti per eosdem praedecessores circa eamdem congregationem illiusque iurisdictionem et auctoritatem decreta fuerunt, nos itidem statuimus atque decernimus.

§ 3. Exemptiones quoque, immunitates, privilegia atque indulta etiam eiusdem officii ministris, rei in hunc usque diem concessa atque recepta, pariter approbamus.

§ 4. Obnixe in Domino hortantes et per viscere misericordiae Iesu Christi, et per eius tremendum iudicium obtestantes carissimos in Christo filios nostros, in imperatorem electum, omnesque reges ac dilectos filios nobiles viros rerumpublicarum aliosque duces, illisque regendis et administrandis praepositos, ac singulos orbis terrarum principes et magistratus, quibus gladii saecularis potestas ad malorum vindictam a Deo est tradita, per eam ipsam, quam se tueri promiserunt, catholicam fidem, ut sic suas quisque partes, sive in praestando ministris praedictis auxilio, sive in criminum post ecclesiae sententiam animadversione interponant, quod eos pro eorum pietate libenter facturos confidimus, ut eorum quoque praesidio ministri ipsi tantum munus tamque salutiferum, pro Regis aeterni gloria ac religionis incremento feliciter exequantur, cuius pii christianique obsequii principes ipsi et magistratus amplissimum a Domino praemium recepturi sunt in aeternae beatitudinis consortio catholicae fidei assertoribus et defensoribus praeparatum.

§ 5. In his autem omnibus nostra est intentio ne in officio sanctae Inquisitionis, in regnis et dominiis Hispaniarum, Sedis Apostolicae auctoritate, superioribus temporibus instituto, ex quo uberes in agro Domini fructus in dies prodire conspicimus, nobis aut successoribus nostris inconsultis, aliquid innovetur (1).

(1) Omittuntur hic nomina cardinalium nunc deputatorum haic congregationi et aliis sequentibus, quoniam ob eorum obitum, alii subrogati sunt et frequenter eiusmodi mutatio contingit.

Congregatio secunda pro Signatura Gratiae (1).

Et quoniam ad eam, quae Signatura Gratiae appellatur, et in qua nos etiam, praedecessorum nostrorum Romanorum Pontificum more, praesidemus, ex diversis orbis terrarum partibus, ob multiplices gratias obtinendas, magni concursus fiunt, supplicesque libelli referuntur, ut quae ex indicum ordinaria facultate expediri nequeunt, potestate principis, qui viva est lex, iustis de causis explicentur et concedantur, sane pro loci dignitate et rerum ratione magna circumspectio adhibenda est ut et honestae supplicationes, quantmo cum Domino licet, exaudiantur, et multorum petentium importunitas coerceatur.

(1) Ad Signaturam Gratiae videri potest const. XXII Pii IV, Cum nuper, tom. VII, pag. 224; et const. LXXV, In eligendis, ibid, pag. 230.

§ 1. Quamobrem cardinales infrascriptos Signaturae nostrae gratiae adscribimus, ad hoc ut omnes Signaturam nostram quavis de causa adeuntes, benigne audiant, porrectasque oblatarum petitionum informationes excipiant; nobis vero aut successoribus nostris, dum supplices libelli referuntur, assistant, opporttunumque consilium afferant, omnique deposito humano affectu, sincere suam quisque sententiam, etiam non rogatus, ex conscientia dicat.

§ 2. Declaramus autem in dictam congregationem semper eos cardinales adscriptos esse qoi infrascriptis muneribus et officiis praefecti erunt; videlicet, maior poenitentiarius, praefectus Signaturae Gratiae, praefectus Signaturae Brevium, praefectus Signaturae iustitiae, et qui daterii munere fungetur, si cardinalis fuerit, qui simul atque eas praefecturas et officia adepti erunt, statim in ipsam Signaturam admunerati censeantur.

Congregatio tertia pro erectione ecclesiarum et provisionibus consistorialibus.

llla praeterea cura ad pastoralis nostri ofiicii sollicitudinem et ecclesiae universalis gubernationem maxime pertinet ut ad fidelium populorum utilitatem, ecclesiis iam erectis aut in posterum iustis de causis erigendis, de episcopis et pastoribus idoneis et fidelibus ac fructuosis in vinea magni patrisfamilias operariis salubriter in Domino provideamus.

§ 1. Quare aliam constituimus cardinalium congregationem, qui in primis cognoscant de legitimis causis erectionum novarum ecclesiarum quarumcumque, patriarchalium, metropolitanarum et cathedralium, ac de cuiusque earum dote, capitulo, clero, populo et aliis, quae ad eiusmodi erectiones, iuxta praescriptum sacri concilii Tridentini et Sanctorum Patrum decreta, necessaria erunt. Examinent praeterea omnes difficultates de his incidentes, controversias quoque inter eas, quae iam erectae sunt, necnon dictarum ecclesiarum, dioecesum vel monasteriorum uniones, dismembrationes, cessiones, permutationes, translationes, pensionum super illarum reditibus assignationes, monasteriorum pluralitatem, dignitatum incompatibilitatem, praesentationes et nominationes, electionum sive postulationum confirmationes seu admissiones, suffraganeorum coadiutorumque deputationes, cum futura successione, sive absque eadem successione, curamque adhibebunt solertem circa aetatem et qualitatem promovendorum; eaque discussa et examinata ad nos successoresque nostros referant, ut pro nostro eorumve arbitrio, in consistorio secreto, iuxta formam in hunc usque diem servatam proponantur.

Congregatio quarta pro ubertate annonae Status Ecclesiastici (1).

(1) Huic annonae praeficitur a Summo Pontifice unus ex clericis Rev. Camerae Apostolicae, ut videre est superius, pag. 140, in constitutione LIV Gregorii XIII, Inter ceteras.

Cumque ad providentiam nostram pertineat curare ut populi ecclesiasticae ditioni subiecti, non solum pane verbi Dei reficiantur, sed hoc quoque terreno, quem etiam illo a Patre coelesti nobis dari quotidie petimus, abundent, pauperes praesertim et egeni, quibus parentis loco sumus, idcirco ut in omnibus provinciis nostris, et in hac potissimum alma Urbe, ad quam tanta hominum frequentia undique confluit, res frumentaria bene curata sit, et annonae publicae copia, benedicente Domino, semper suppetat:

§ 1. Congregationem cardinalium constituimus, quae omni studio curet non solum in Urbe, sed in universo Statu Ecclesiastico temporali, copiam haberi frumenti atque aliarum huius generis frugum, quibus ad vitam humanam sustentandum indigemus, quae, si peccatis populi id promerentibus, ob terrae sterilitatem in ditione Ecclesiastica aliquando, quod Deus avertat, deerunt, aliunde commeatum pro locotum opportunitate, convehi comportarique studeat civitatibus, oppidis, locis, personis quibuscumque, quavis etiam ecclesiastica atque cardinalatus dignitate fulgentibus, ea omnia, quae ad abundantiam parandam atque conservandam erunt opportuna, praecipiat. Commissarios ubique locotum, locorum, prout exegerit necessitas aut suaserit utilitas, deputet, contra impedientes aut negligentes, sive annonam extrahi vel abduci, per se ipsos aut per alios, palam vel occulte procurantes, procedat, aliaque faciat quae ad annonae ubertatem omnino pertinere videbuntur.

§ 2. Praecipuam vero curam et diligentiam adhibeat ut pecuniae summa, scutorum scilicet ducentorum millium, a nobis tam salubri ac necessario operi pauperum in primis causa paterne assignata atque attributa, nec in alium usum convertatur, et integra conservetur; quo si in caritate annonae aliquid ex dicta summa decesserit, illius recuperandae ac reintegrandae ratio quamprimum tueatur, ut hoc publicum praesidium et tamquam patrmonium pauperum, eorumdem cardinalium prudentia et sedulitate, perpetuo asservetur et, prout in alta constitutione super hoc a nobis edita, latius explicatur.

Congregatio quinta pro sacri ritibus et caeremoniis.

Iam vero, cum sacri ritus et caeremoniae, quibus Ecclesia a Spiritu Sancto edocta, ex apostolica traditione et disciplina utitur, in sacramentorum administratione, divinis officiis omnique Dei et sanctoruna veneratione magnam christiani populi eruditionem veracque fidei protestationem contineant, rerum sacrarum maiestatem commendant, fidelium mentes ad rerum altissimarum meditationem sustollant, et devotionis eas igne inflamment, cupientes filiorum Ecclesiae pietatem et divinum cultum sacris ritibus et caeremoniis conservandis instaurandisque magis augore:

§ 1. Quinque itidem cardinales delegimus, quibus haec praecipue cura incumbere debeat ni veteres ritus sacri ubivis locorum, in omnibus Urbis orbisque ecclesiis, etiam in capella nostra pontificia, in missis, divinis officiis, sacramentorum administratione, ceterisque ad divinum cultum pertinentibus, a quibusvis personis diligenter observentur; caeremoniae si exoleverint, restituantur, si depravatae fuerint, reformentur, libros de sacris ritibus et caeremoniis, in primis Pontificale, Rituale, Caeremoniale, prout opus fuerit, reforment et emendent; officia divina de sanctis patronis examinent, et nobis prius consultis, concedant. Diligentem quoque curare adhibeant circa sanctorum canonizationen, festorumque dierum celebritatem et omnia rite et recte et ex patrum traditione fiant, et ut reges et principes eorumque oratores, aliaeque personae, etiam ecclesiasticae, ad Urbem Curiamque Romanam venientes, pro Sedis Aposlolicae dignitate ac benignitate honorifice more maiorum excipiantur, cogitationem suscipiant seduloque provideant. Controversias dc praecedentia in processionibus, aut alibi, ceterasque in huiusmodi sacris ritibus et caeremoniis incidentes difficultates cognoscant, summarie terminent et componant.

Congregatio sexta pro classe paranda et servanda ad Status Ecclesiastici defensionem (1).

(1) Subsidium annuum scutorum ducentum millium et quingentorum paravit et dedit hic pontifex pro manutentione paratae classis decem triremium, sed eius bullam tamquam minus necessariam duxi praetermittendam.

Praeterea posteaquam Dei benignitate, nec sine magno nostro labore et sumptu, perditorum hominum ilcentia compressa, publica tranquillitas in locis mediterraneis restituta est, ut iam unicuique absque timore ullo sub vite sua et sub ficu sua quiescere liceat, cupientes ut littora quoque et orae maritimae ditionis nostrae superi inferique maris, a piratis ac praedonibus, quantum fieri potest, tutae sint, nedum ad nostrorum subiectorum securitatem, verum ut exterae quoque nationes ad hanc fidei petram communemque fidelium matrem secure, pro eo quod in nobis est, accedant, neque a piratis in miseram servitutem, quod alias persaepe accidit, abducantur:

§ 1. Ob eas causas cardinales quinque praeficimus triremibus numero decem parandis, aedificandis, ornandis omnique necessario nautico et militari apparatu instruendis, curaque diligentissima conservandis, quarum ope et praesidio, Deo adiutore, piratae et proedones coerceantur et a nostris littoribus longe repellantur; quique, et earum triremium idoneos duces, ac praefectos, nobis tamen et pro tempore Romanis Pontificibus consultis, deligant, et cetera omnia ad ea, quae diximus, celeriter utiliterque efficienda, pro ipsorum prudentia et sedulitate, disponant atque expediant. Deinde operam adhibeant ut subsidium pecuniarium quodcumque ab iis, qui nostro mandato huic tam necessario operi contribuere tenentur, fideliter, integre matureque exigatur; exactum vero ac receptum ad supradicta tantummodo opera perficienda ex voluntatis nostrae praescripto fructuose impendatur. Illud autem cardinales ipsos magnopere admonemus, curent diligenter ut in his triremibus apostolicis nautae omnes et milites, non solum ex nautica militarique, sed multo magis ex christiana disciplina, pie et modeste vivant. Quare viros religiosos, animarum corporumque curatores deligant, qui valentes ad pietatem instruant, aegrotos multae caritatis affectu quovis necessario adiumenti genere, spirituali in primis, recreent atque reticiant. Denique omni loco a praefectis, militibus, nautis en pie virendi ratio et institutio observetur, ut vere illos christianos ac pontificios esse omnes agnoscant.

Congregatio septima, pro Iudice librorum prohibitorum (1).

(1) Ista congregatio perfecit indicem librorum huiusmodi alias a Pio IV approbatum.

Quia vero haeresis morbus animae perniciosissimus ut cancer serpit, et filii tenebrarum arcem catholicae veritatis omni machinationis genere oppugnant, libris praesertim haeresis veneno infectis promulgandis, aliisquc noxia doctrina aspergendis corrumpendisque, postulat a nobis pastoralis officii sollicitudo ut vulpes dolosas et lupos rapaces ab ovili Christi omni vigilantia arceamus.

§ 1. Quare ut cardinales, qui ad libros prohibendos expurgandosve delecti sunt, in ea cura diligenter ac malori cum fructu versentur has illis facultates tribuimus ut librorum eiusmodi catalogos et indices, aut olim aut proxime confectos, eorumque regulas editas recognoscant atque examinent, certorum auctorum libros prohibitos aut quovis modo in prioribus indicibus suspensos diligenter excutiant, et prout expedire iudicaverint, permittant. Libros qui post indicem Tridentini concilii iussu editum prodierunt catholicae doctrinae christianorumque morum disciplinae repugnantes, expendant et recognoscant, ac ubi nobis retulerint, nostra auctoritate reiiciant; hominum vero iniuria et dolo depravatos emendent; eos libros, qui, paucis erroribus reiectis, aliioquin utiles studiosis esse possent, expurgandi atque corrigendi modum ineant, indicesque expurgatorios conficiant; novos praeterea libros approbandi et imprimendi rationem praescribant; universitatum Parisiensis, Bononniensis, Salamaticensis, Lovaniensis aliarumque probatarum studiaad librorum expurgationem et correctionem excitent, earumque diligentem operare et industriam requirant. Permittimus quoque eidem congregationi ut theologis, canonistis aliisque peritis viris, piis atque idoneis, etiam aliunde accersitis, ad hoc omne negocium reipublicae christianae tam in his temporibus necessarium adhibitis, eam ob rem tantum, nec vero aliis, libros vetitos tenendi legendique, etiam absque nostra licentia, impartiantur facultatem.

Congregatio octava pro executione et interpretatione concilii Tridentini (1).

(1) Huius concilii indictionem, prosecutionem et approbationem, et huius congregationis institutionem vide in Pii IV const. XXVII, Ad Ecclesiae, tom. VII, pag. 90; et const. XCIX, Alias nos, ibidem, pag. 300.

Deo autem Patri misericordiarum gratias agentes, qui in oecumenico concilio Tridentino Spiritus Sancti lumine diffuso, catholicam veritatem omnibus patefecit, haereses nostrorum temporum confutavit, mores et disciplinam restituit, eiusdemque concilii decreta ab omnibus observari volentes, cum ad singularem Romani Pontificis auctoritatem tantummodo spectet generalia concilia indicere, confirmare, interpretari et at ubique locorum serventur, curare ac praecipere.

§ 1. Eorum quidem decretorum, quae ad fidei dogmata pertinent, interpretationem nobis ipsis reservamus, cardinalibus vero praefectis interpretationi et executioni concilii Tridentini, si quando in his, quae de morum reformatione, disciplina ac moderatione et ecclesiasticis iudiciis aliisque huiusmodi statuta sunt, dubietas aut difficultas emerserint, interpretandi facultatem, nobis tamen consultis, impartimur. Et quoniam eodem concilio Tridentino decretum est synodos provinciales tertio quoque anno, dioecesanas singulis annis celebrari debere, id in executionis usum ab iis, quorum interest, induci eadem congregatio providebit. Provincialium vero, ubivis terrararo illae celebrentur, decreta ad se mitti praecipiet, eaque singula expendet et recognoscet. Patriarcharum praeterea, primatuum, archiepiscoporum et episcoporum (quibus beatorum apostolorum limina certo constituto tempore visitare alta nostra sanctione iussum est), postalata audiat, et quae congregatio ipsa per se poterit, ex caritatis et iustitiae norma expediat, maiora ad nos referat, qui fratribus nostris episcopis, quantum cum Domino licet, gratificari cupimus. Item ab iisdem praesulibus eeclesiarum exposcat, quae in ecclesiis eorum curae ac fidei commissis cleri populique morum disciplina sit; quae concilii Tridentini decretorum cum in omnibus, tum praesertim in residentiae munere executio; quae item piae consuetudines et qui omnium denique in via Domini sint progressus, ipsisque det litteras ex formula praescripta in testimonium obitae per eos visitationis liminum sanctorum eorumdem apostolorum. Habeat itidem congregatio auctoritatem promovendi reformationem cleri et populi, nedum in Urbe et Statu Ecclesiastico temporali, sed etiam in universo christiano orbe, in iis quae pertinent ad divinum cultura propagandum, devotionem excitandam, et mores christiani populi ad praescriptum eiusdem concili componendos, atque ad rationes difficillimis his perturbatisque temporibus necessarias conformandos, quo uberius divinae misericordiae vim in nobis sentiamus, iustamque tram atque animadversionem effugiamus.

Congregatio nona pro Status Ecclesiastici gravaminibus sublevaudis.

Nec vero paternus noster affectus, quem erga populos nobis et huic S. Sedi subiectoas, tamquam erga peculiares filios gerimus, eo contentus est quod, Deo auctore, nostraque sollicitudine, publica pace et tranquillitate perfuuntur, quodque de eorum utilitate et quiete multis aliis modis praestanda et a.genda assidue cogitamus, sed eos etiam ab exactionum oneribus, ab temporum interdum difficultates variasque publici boni rationes a praedecessoribus nostris impositis, magnopere, quantum fieri poterit, cupimus sublevare:

§ 1. Quocirca nonam instituimus cardinalium congregationem, at quaecumque gravamina vectigalium, pedagiorum et tributorum, cuiuscumque generis illa sint, eorumque exigendi rationes, quaestorum iniurias, si quas adesse compererint, commissariorum extorsiones, iudicii forma plane postposita, mature audiat et cognoscat, atque si fieri posse videbitur, controversias moderetur et componat. Quod si rationibus hinc inde allatis accurate expensis res transigi nequiverit, eam totam ad nos deferat, ut quod aequum et pium erit, eius congregationis consilio prudenter definire valeamus. Causas vero in quibus iudicialis ordo requiritur, propriis iudicibus de iure decidendas relinquat. Qui autem a iudicibus senserint se gravatos, ad tribunalia quae his sunt ex antiqua institutione praeposita ac ad alia, ut moris est, iuris remedia confugiant.

Congregatio decima pro Universitate Studii Romani (1).

(l) De istius Romani Studii erectione eiasque indultis et regiminine notavi in Bonif. VIII const. xx, In supremae, tom. iv, pag. 666.

Illud etiam cogitantis quod litterarum cognitio liberalesque doctrinae et disciplinae, quibus iuventus in publicis gymnasiis instruitur et eruditur, magnam christianae reipublicae, si cum pietate coniungantur, afferunt utilitatem: tunc enim civitates et regna optime administrantur, cum sapientes atque intelligentes gubernacula possident; ob eam sane causam Romani gynmasii eiusque Universitatis ornandae et amplificandae curam merito gerimus, unde et ipsam Universitatem ab aere alieno vigintiduorum millium scutorum et aliis pluribus oneribus sublevavimus ac plane liberavimus.

§ 1. Itaque ut illius rationibus quam optime prospiciamus, cardinales quinque eidem gymnasio et universitati, illiusque reformationi praeficimus, quibus facultatem concedimus ut, cum opus fuerit, praeclaros theologiae magistros, iurisconsultos egregios et liberalium artium professores eximios undecumque ad iuventutem erudiendam evocent. Qui morum integritate, erudirione atque elegantia litterarum non minus praestent quam peritia, usuque docendi assiduisque praelectionibus iuvenes instruant, utque singulis scientiarum magistris pro meritorum ratione, re tamen nobiscum aut cum successoribus nostris participata, stipendium constituant. Insuper cum in hac alma Urbe nostra, singulari Dei beneficio, inter alias discentium scholas Graecorum, Maronitarum et Neophytorum, ingenti Pontificum liberalitate atque munificentia, erecta sint collegia, congruisque editibus dotata, in quibus sacra theologia liberalesque artes hebraice, graece, arabico et chaldaice edocentur, eisdem cardinalibus iniungimus ut horum collegiorum alumnos ad litterarum studia ardentiori animo complectenda quod ad fidei catholicae propagationem et litterarum ornamentum et ingenia excolenda maxime pertinet, opportune pro eorum pietate et prudentia, omni adhibito studio, excitari curent. Deniquc cum in praecipuis christiani orbis partibus sancta haec Apostolica Sedes, ut pia mater, insignes quasdam Universitates, in quibus sacrarum litterarum, legum et artium praestantissima studia florent, olim in tutelare et clientelam receperit suam, nimirum Parisiensem, Oxoniensem, Boneniensem, Salamantinam, ut in eis scilicet ex Apostolicae Sedis protectione bonarum artium studia, tanto maiori cum fructu excolerentur, nos, et illas ipsas et ceteras catholicas Universitates paterna benevolentia complectentes, nec ipsam Oxoniensem, quantum in nobis est, deserentes, sed ex intimo animi affectu ad matris gremium et ad viam salutis revocantes, omnesque intimo cordis affectu et summa benevolentia prosequentes, ac sub nostra et beati Petri Apostolorum principis protectione iterum suscipientes, eidem congregationi imponimus ut earumdem universitatum atque ad eas pertinentium negociorum apud Sedem Apostolicam curam gerat, illarumque necessitates nobis successoribusque nostris ordine exponat, ut eis ex paterna caritate opem et auxilium afferre valeamus, easque interdum per litteras visitet, nostroque nomine catholicis viris apostolicam benedictionem impertiatur, illisque, ut prospera cuncta eveniant, aliis vero spiritum consilii sanioris, a Deo Optimo maximo deprecetur.

Congregatio undecima pro consultationibus regularium.

Nec sane minus de regularium Ordinibus solliciti sumus, qui Ecclesiae Dei magnum adiumentum atque ornamentum omni tempore praestiterunt, immo vero summopere cupientes eorum salutaria studia progressusque ad pietatem promovere, qui e fluctibus saeculi in portum regularis vitae confugerunt, ob eam causam ut, remotis impedimentis et inanibus contentionibus amputatis, sub suavi Religionis iugo et suorum institutorum observantia quiete vivant gratumque Altissimo famulatum exhibeant.

§ 1. Quinque alios cardinales delegimus, quibus facultatem concedimus ut regularium, claustralium, Mendicantium, non Mendicantium, hospitalariorum et militarium, possidentium et non possidentium, cuiusvis demum Ordinis sint, controversiis, dubitationibus consultationibusque propositis respondeant. Causas vero, quas inter ipsos religiosos oriri contigerit, iuxta quarumcumque Religionum instituta eorumque dispositionem, superiores illorum definiant atque terminent. Dum autem inter episcopos et regulares dubitationes inciderint, quae sub decretorum concilii Tridentini dispositione aut interprelatione comprehendantur, eas ad eamdem congregationem concilii remittant. Audiant itidem ac decidant praedicti cardinales causas et controversias inter praedictos Ordines vertentes, sive in universum sive ratione particularium locorum, dummodo formare iudiciariam non requirant. Concedimus etiam ut dictis regularibus, non ad laxiorem nec ad parem, sed ad arctiorem religionem transeundi, iis quos fervore spiritus incensos ad perfectioris vitae statum transire velle constiterit, non obstantibus quibuscumque praedecessorum nostrorum decretis, licentiam dare possint. Apostatarum quoque, eiectorum et praeterea extra monasteria degentium aut vagantium causam iidem cardinales audiant et cognoscant, eosque coercendi potestatem habeant. Curent praeterea visitationis apostolicae iussa, et constitutiones editas a Romanis Pontificibus circa ipsos regulares exequendas et in usum introducendas. Provideant insuper regulares laudatae vitae, zelo Dei et salutis animarum et prudentia spiritus praeditos, institutorumque regularium Ordinis et laudabilium consuetudinum peritissimos, qui, cum necessitas exegerit, provincias sui Ordinis, et non alterius, receptis a nobis litteris, ad omnipotentis Dei laudem et locorum utilitatem, salubriter visitare valeant. Sub nomine autem regularium etiam moniales, cuiusvis sint regulae et observantiae, comprebendi volumus. Omne denique studium cardinales ipsi impendant ut ab inferioribus erga superiores debita humilitas et obedientia, ac vicissim a superioribus erga illos paterna benevolentia in multa caritate et disciplina, in spiritu lenitatis adhibeatur, neve dominentur inter fratres, sed superiores ipsi patres se esse meminerint. Postremo eosdem cardinales quasi religiosorum omnium tutissimum perfugium esse volumus, ut eorum auctoritate et auxilio recreati, studium religiosae vitae et regularis perfectionis sine impedimento strenue percurrant.

Congregatio duodecima pro consultationibus episcoporum et aliorum praelatorum.

Et nos quidem ex apostolicaec servitutis officio, omnibus christifidelibus ad aedificationem debitores sumus, sed tamen praecipuo caritatis affectu in Christo complectimur venerabiles fratres nostros ecclesiarum praesules et pastores, qui ex praecepto Apostoli vigilant, in omnibus laborant, ministeriumque suum implent.

§ 1. Quare, ut ab Apostolica Sede, a qua, tamquam a matre, honorem et iurisdictionem acceperunt, sibi, cum opus erit, auxilium praesidiumque paratum esse intelligant, ut greges suos tanto fructuosius pascant, quinque itidem cardlnales praeponimus episcoporum et aliorum praelatorum consultationibus audiendis. Quorum erit facultas, ut patriarcharum, primatuum, archiepiscoporum, episcoporum, praelatorum et ordinariorum quorumcumque, etiam inferiorum, non tamen regularium, petitiones audiant, propositisque difficultatibus, quaestionibus ac controversiis, aliisque super quibus consulti fuerint, etiam per litteras, sedulo humaniterque respondeant; dubia, rationes et causas ecclesiarum, earumque dignitatis, iurisdictionis, exemptionis, immunitatis, iurium, priviligiorum et laudabilium consuetudinum conservationem concernentes, summarie cognoscant, atque tam ex partium peririone quam ex officio componant, prout honestum opportunumque eis videbitur. Causas item et controversias inter eosdem praelatos de iurisdictione aliave de causa exortas, item inter capitula aut obtinentes dignitates ac inter quascumque singulares personas et universitates aut locorum in temporalibus dominos, praeter eas quae concilii Tridentini interpretationem exigunt, vel ordinem iudiciarium re ipsa requirunt, examinent, atque amicabiliter desuper transigere, etiam per alios, si ita consultum videbitur, etiam extra dioecesim, curent. Ac praeterea ad ecclesias visitandas ubique locorum, in quibus christiana viget religio, visitatores nobis praesentent, ut exemplo beati Gregorii Magni ac Leonis et aliorum summorum Pontificum praedecessorum nostrortmo, cum in Domino expedire videbitur, destinare valeamus. Visitationis item formare illis praescribant, ut multo cum spirituali fructu et fidelium aedificatione munus suum obeant, negociorumque omnium tractationis modum assignent, ac negligentiam, si quando opus erit, emendent. Insuper, ubi necessitas exegerit, viros usu et doctrina idoneos, rectos et timentes Deum deligant, qui nostrarum litterarum auctoritate suffulti, ecclesias ut vicarii apostolici regant. Denique eosdem cardinales immunitatis ecclesiarum defensores, ad tuendum ipsorum praelatorum personas, rea et bona quaecumque ecclesiarum praedictarum, ab omnium iniuriis atque oppressionibus adversus quoscumque, quavis auctoritate praefulgentes, constituimus.

Congregatio decimatertia pro viis, pontibus et aquis curandis.

Et quoniam curae et cogitationes nostrae ita communis boni procuratione defixae sum, ut dum graviora maioraque disponimus, eorum etiam, quae minora videntur, non obliviscamur, considerantes quod ad almae Urbis locorumque ditionis nostrae ecclesiasticae ornamentum, aeris salubritatem, civium incolarumque utilitatem, ac ad peregrinorum iterque agentium commoditatem, eorum praesertim qui ad hanc Apostolicam Sedem et apostolorum limina totque sancta loca innumerabilium martyrum, sanguine consecrata pie visitanda concurrunt, permagni interest viarum, pontium et aquarum curatio:

§ 1. Nos idcirco, huic rei consulentes, cardinales sex infra nominatos deputavimus, quibus facultatem damus vias curandi, aperiendi, muniendi, dirigendi, factasque tuendi, coarctatas dilatandi, veteres iam occupatas iterum in publicum usum vendicandi et redigeridi. Pontes item tuendi, et, ubi opus est, novos extruendi, veteresque ruinosos instauraridi, et iam collapsos, si ita necessitas tulerit, reficiendi. Aquacum praeterea curam gerendi, iilarum praesertim quas nos tanta impensa et labore in Urbem adduximus, illasque certa mensura ad publicum usum commoditatemque melius distribuendi, et ubi maiori aquarum copia opus esse viderint, fontes aquarum magis uberes, unde deduci possint, investigandi, deductiones, substructiones, castella, formas, aquaeductus receptaculaque earumdem sarta terra conservandi, omne impedimentum tollendi. Camerae nostrae Apostolicae praesides et ministros, quibus ea specialis cura data est, dirigendi, et ab contradictoribus protegendi, aliaque in his necessaria et opportuna exequendi. Si qua vero difficultas aut causa, tam contra domicellos, communitates et universitates quam contra quoscumque alios, etiam immunes atque exemptos, super his omnibus iam exorta sii vel in posterum inciderit, eam omnem summarie, sola facti veritate inspecta, ac re primum ad nos et successores nostros relata, demum definiendi potestatem facimus. Qua facultate iidem cardinales nedum in alma Urbe, verum in universa ecclesiastica ditione temporali, uti posse statuimus.

Congregatio decimaquarta pro typographia Vaticana.

Ceterum, cum ex omni antiquitatis memoria natura sit quantum semper detrimenti attulerint haereticorum aliorumque veritatis hostium insidiae et doli sacris libris sanctorumque Patrum monumentis multis modis corrumpendis, quantamque hoc potissimum saeculo animarum perniciem importaverint eorumdem librorum mendosae impressiones atque editiones impuro et pestifero haeresum fermento aliisque erroribus coinquinatae et corruptae:

§ 1. Nos, volentes pro nostra pontificia sollicitudine, ut haec praeclara et salutaris nostra haereditas a maioribus accepta, inviolata conservetur, nuper eiusrei causa, non mediocri nostra impensa, typographiam Vaticanam ereximus; nunc aulem, pro rei et negocii gravitate, infrascriptorum cardinalium congregationem statuimus, quibus imponimus ut sacra Biblia latinae vulgatae, graecae et hebraicae editionis, decretales epistolas concilia generalia, sanctorum praecipuorum Ecclesiae doctorum opera, ceteros denique libros, quibus fidei catholicae doctrina traditionesque ecclesiasticae continentur et explicantur, quam emendatissime curent imprimendos. Quare mandamus ut, vetustis manuscriptis emendatisque codicibus adhibitis, praesertim ex nobili et optimis libris referta Pontificia Vaticana bibliotheca, adiumento etiam, Studio atque opera doctissimorum hominum ex omnibus christiani orbis nationibus per nos aut successores nostros selectorum, qui linguarum pertissimi sint, libros imprimendos accurate diligenterque conferrant et recognoscant, ut eorum editio, quantum fieri poterit, integra atque incorrupta prodeat. Si quae vero graviores dubitationes et difficultates in veterum codicum auctoritate, librorum correctione et emendatione inciderint, rebus prius in congregatione examinatis, ad nos referant, ut in lectionum varietate, id quod orthodoxae veritati maxime consonum erit, ex speciali Dei privilegio huic Sanctae Sedi concesso, statuamus. Demum eadem congregatio, typographos et librorum recognitioni praefectos in quibusvis christiani orbis regnis et provinciis admonebit ut diligentem opportunamque operam ad sua quaeque ofiicia fideliter atque integre exequenda praestent, in librorumque huiusmodi editione accuratissime versentur, et ad Vaticanae impressionis praescriptum ac normam omnino se conforment.

Congregatio decimaquinta pro consultationibus negociorum Status Ecclesiastici.

Denique cum valde consentaneum sit ut qui longinquos et externos in Domino complectimur, eorumque negocia breviter expediri curemus, domesticis et propinquis, qui sub nostra et Apostolicae Sedis peculiari tutela sunt, hac quoque in re propensins consulamus, idcirco, ut fideles Ecclesiae Romanae filii ditioni nostrae temporali subiecti, ad varia negocia, causas necessitatesque suas proponendas perfacilem aditum inveniant, remedium que ex iustitiae et aequitatis praescripto opportune celeriterque obtineant.

§ 1. Cardinales itidem quinque eorum consultationibus praeficimus ac praeponimus, quorum iuris sit consultationes, dubitationes, querelas super causis civilibus, criminalibus et mixtis ad forum saeculare dumtaxat spectantes audire, illasque inter se statis diebus conferre, quod aequum esse, quodque omnibus diligenter consideratis de maioris partis sententia expedire censuerint, statuere et deliberare, iustitiam expedite administrare, quae decreta ac definita erunt, executioni tradi curare. Ipsisque facultatem concedimus ut ipsi omnibus negociis et causis cuiuscumque generis illae sint, etiam inter fiscum et privatum, et inter privatos, communitates, universitates, collegia eorumque rectores aut, alios quoscumque, etiam coram ditionis ecclesiasticae magistratibus et ministris, introductis et pendentibus, quod iustum et aequum videbitur, praecipiant, causas ab eis, ubi id ius et ratio postulaverit, auctoritate nostra avocent, aliisque iudicibus committant, gubernatoribus, praetoribus ceterisque omnibus officia ex Sedis Apostolicae auctoritate gerentibus, ut iussa et imperata eius congregationis xequantur, significent, impositas poenas sive mulctus, bonorum proscriptiones seu confiscationes, corporis poenas, etiam capitis ultimique supplicii (nobis tamen prius de ea re consultis) moderentur et commuteat, ac eos, qui in carcere erunt, de loco ad locum, ubi id ita expedire iudicaverint, transferri mandent, ceteraque pro iustitiae conservatione, subditorumque nostrorum quiete et tranquillitate deliberent ac provideant.

Sequitur declaratio facultatum praedictarum Congregationum (1).

(1) Aliae facultates habentur immediate post hanc et in eius fine.

Denique quo dictarum congregationum expeditiones validae existant, cardinales in qualibet congregatione non sint panciores tribus. Ad iudiciorum vero confusionem evitandam, volumus ut unaquaeque congregatio, quando aliqua causa, quaestio vel consultatio ad eam delata fuerit, diligenter perpendat an ad ipsam proprie eius causae cognitio et expeditio pertineat, et si ad se minime spectare cognoverit, eamdem ad iudices ordinarios vel ad propriam congregationem remittat.

§ 2. Itidem cardinales dictarum congregationum proprios singillatim babeant secretarios, ab eisdem libere deputandos, et ad res, quae in dies geruntur, annotandas, et in publicam formam, si opus fuerit, redigendas.

§ 3. Et quoniam divinis oraculis admonemur ubi multa consilia ibi salutem adesse, eaedem congregationes pro earum arbitrio viros sacrae theologiae, pontificii caesareique iuris peritos, et rerum gerendarum usu pollentes, in consultationibus advocent atque adhibeant; ut causis, quaestionibus et negociis quam optime discussis, quae Dei gloriae animarumque saluti et iustitiae atque aequitati consentanea maxime erunt, decernantur; graviora vero quaecumque ad nos vel successores nostros deferantur, ut quid secundum Deum expediat, cius gratia adiuvante, mature statuamus.

§ 4. Sicque et non aliter per quoscumque iudices, ordinarios et delegatos, etiam dictos cardinales ac causarum Palatii Apostolici auditores, sublata eis et eorum cuilibet quavis aliter iudicandi et interpretandi facultate, iudicari et definire debere; irritumque et inane quiequid secus super his a quoquam, quavis auctoritate, scienter rei ignoranter, contigerit attentari, decernimus.

§ 5. Non obstantibus praemissis, ac quibusvis constitutionibus et ordinationibus apostolicis; privilegiis quoque, indultis et litteris apostolicis, quibuscum que formulis illa sint concepta. Quibus omnibus, etiamsi de illis eorumque totis tenoribus specialis, specifica, expressa, non autem per clausulas generales idem importantes, mentio aut quaevis alia expressio habenda esser, eorum tenores, ac si ad verbum insererentur praesenlibus, pro expressis atque insertis habentes, illis alias in suo robore permansuris, hac vice dumtaxat, specialiter, expresse ac latissime derogamus; ceterisque contrariis quibuscumque.

§ 6. Demum per paternam nostram caritatate et auctoritatem, quae nobis a Christo Domino data est, admonemus, et per Ipsum, per quem reges regnant, obtestamur carissimos in Christo filios nostros in imperatorem electum, onmesques reges (1) ac ceteros saeculares principes, quos Deus in excelso loco constituit et temporali potostate communivit, ut fidei catholicae propugnatores et defensores sint, de quorum pietate et erga Apostolicam Seden observantia atque obedientia magnopere in Domino confidimus et quam etiam multis argumentis perspectam habemus:

§ 7. Alios vero ecclesiastica dignitate praeditos per haec apostolica scripta ac per debitae obedientiae vinculum statusque sui subliem conditionem, qua Deo arctius religati existunt, obstringimus ut his nostris conatibus ad Dei laudem, fidei propagationem, fidelium commoditatem et salutem assistant; ac auctoritatem, quae ecclesiae praesulibus in beati Petri persona a Christo Domino credita et collata fuit, ad fidei catholicae exaltationem et augmentum, prout ex eorum munere tenentur, nosque eos pie facturos speramus, tueantur et defendant; ac operam dent studiumque demum omne conferant ut eadem auctoritas ecclesiastica omnino illaesa conservetur, ac Ecclesiae Dei ministris opem et auxilium in omnibus impendant, et de Sede Apostolica, ex sua maiorumque suorum pietate, benemereri non desinant; memores se in susceptione imperialis ac regii diadematis et principatus, ad id prae ceteris devinctos esse ut inde in hac mortali vita felicitatem, nostramque et Sedis eiusdem benignitatem ac gratiam uberius valeant promereri; post exactum vero mortalis huius vitae curriculum, a Deo aetenam gloriam et beatitudinem consequantur. Quod si secus ab eorum aliquo, quod minime credimus, factum erit, divinam iram, donec sub potenti manu Dei humilientur, qui tarditatem poenae supplicii interdum gravitate compensa, se minime effugere possa certo sciant.

(1) Cherub. addit: Ac dilectos filios nobiles viros rerum publicarum aliosque duces (R. T.).

§ 8. Ut autem hac nostrae litterae quamprimum ubique locorum et gentium innotescant, quas inter alias apostolicas perpetuasque constitutiones annumeramus, illas publicis in locis de more affigi, earumque exemplis etiam impressis, sigillo obsignatis alicuius personae ecclesiastica dignitate praeditae, ac quibus notarius publicus subscripserit, eamdem fidem haberi volumus, quae his exhibitis maxima cum reverentia omnino esser adhibenda.

§ 9. Nulli ergo onmino hominum liceat hanc paginam nostrorum decretorum, constitutionum, assignationis, dationis, attributionis, confirmationum, corroborationis, statutorum, approbationis, daclarationis, delectionum, praefectionum, tributionis, permissionis, reservationis, impertationis, institutionis, concessionum, iniunctionis, impositionis, voluntatum, mandati, praepositionis, derogationis, admonitionis, obtestationis, obstrictionis et annumerationis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei ac beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, anno Incarnationis dominicae millesimo quingentesimo octuagesimo septimo, undecimo kalendas februarii, pontificatus nostri anno III.

Sequuntur aliae declarationes editae in consistorio XI maii MDLXXXVII, circa dubia in Congregationibus evenienda.

Sanctissimus Dominus Noster postquam deputavit omnes cardinales super diversis congregationibus, ut vellent illis incumbere, et expedire negocia quae ibi tractanda erunt, ut et ipse Sanctissimus a laboribus sublevetur, et partes citius expediantur:

§ 1. Et ne in futurum dubitari contingat super aliquibus dubiis, quae oriri possunt super facultatibus ipsis congregationibus datis, ideo Sanctitas Sua fecit quinque infrascriptas declarationes.

§ 2. Prima est, quod si ante inchoatum iudicium coram aliquo iudice, pars coram congregatione conventa, renuerit in illam consentire, et noluerit causam a congregatione terminari, tunc ad iudicem competentem remittatur.

§ 3. Secunda est, quod si coram aliquo iudice inchoatum fuerit iudicium, et deinde partes concordes congregationem adiverint, tunc congregatio causam decidat, et acta ad se transportari faciat.

§ 4. Tertia est, quod si causa coram congregatione coepta fuerit, et deinde aliquod emergens supervenerit, tunc nedum illa causa coepta, verum etiam illud emergens a congregatione expediatur.

§ 5. Quarta, quod si causa in ipsa congregatione decisa requirat at super illa expediatur supplicatio vel breve, tunc decrevit Sanctitas Sua, quod in ipsa supplicatione, rei in ipso breve, fiat mentio causam de ordine congregationis fuisse ita terminatam.

§ 6. Quinta, quod si alicui congregationi occurrerit pro rebus ad ipsam congregationem spectantibus brachio saeculari indigere, tunc recurratur ad gubernatorem, auditorem Camerae, vicarium, sive ad alium iudicem, qui praeceptis ab ipsa congregatione factis obedire teneatur.

Digitized and marked up by Salvador Miranda (1999), from Bullarum diplomatum et privilegiorum Sanctorum Romanorum Pontificum Taurinenses editio. 25 vols.; Turin: Seb. Franco et Henrico Dalmazzo editoribus, 1857-1872), Vol. 8, CVII, 985-999.


Top XVI Century Guide Home

©1998-2015 Salvador Miranda.