The Cardinals of the Holy Roman Church

Guide to documents and events

Twentieth Century

LITTERAE APOSTOLICAE

MOTU PROPRIO DATAE

Patrum Cardinalium aetas ad maioris momenti munera exercenda statuitur.

PAULUS PP. VI

Ingravescentem aetatem inter et aptitudinem ad quaedam maioris momenti officia, veluti Episcopi dioecesani et parochi, implenda naturalis ratio intercedens a Concilio Oecumenico Vaticano II tractata est in Decreto a verbis Christus Dominus incipiente; (1) atque Nosmet ipsi, vota Patrum Concilii ad effectum deducentes, per Apostolicas Litteras Ecclesiae Sanctae, die vi mensis Augusti anno MCMLXV, motu proprio datas, Episcopos et parochos invitavimus, ut munere regendae dioecesis aut paroeciae non ultra expletum septuagesimum quintum annum sponte se abdicarent. (2)

Eadem res ad aetatis annos spectans in Generali Ratione Romanae Curiae administrandae, vulgo Regolamento Generale della Curia Romana appellata, attingitur, quam die xxii mensis Februarii anno MCMLXIII approbavimus edique iussimus, ubi statuitur, ut Officiales maiores et minores septuagesimo anno expleto, Praelati vero Superiores septuagesimo quinto anno inito de munere decedant. (3)

Nunc vero supremum Ecclesiae bonum videtur Nobis exposcere, ut ingravescens aetas consideretur etiam quod ad praeclarum officium Cardinalium attinet, cui non semel peculiares curas impendimus. Re quidem vera est officium, cuius partes sunt speciali modo graves multumque prudentiae postulantes, sive propter singularem omnino coniunctionem cum summo Nostro munere ad totius Ecclesiae servitium pertinente, sive propter gravissimum momentum, quod, Sede Apostolica vacante, eidem officio pro universa Ecclesia accedit.

Itaque, omnibus diu et mature perpensis, semperque consiliis et precibus cunctorum, sine discrimine, Patrum Cardinalium in posterum etiam fidentes, haec, quae sequuntur, statuimus:

I. Patres Cardinales sive Dicasteriis Curiae Romanae (de quibus in art. 1 Rationis Generalis Romanae Curiae seu Regolamento Generale della Curia Romana agitur) sive ceteris permanentibus Apostolicae Shdis et Civitatis Vaticanae Institutis praepositi rogantur, ut, cum septuagesimum quintum aetatis annum expleant, renuntiationem ab officio sua sponte Summo Pontifici exhibeant, qui, omnibus in. unoquoque casu rite consideratis, iudicabit, num renuntiationem statim accipere conveniat.

II. Patres Cardinales, cum octogesimum aetatis annum conficiunt:

   1) desinunt esse Membra Dicasteriorum Romanae Curiae ceterorumque Institutorum, quae in superiore articulo memorantur;
   2) ius amittunt Romanum Pontificem eligendi atque adeo etiam ius i.n Conclave ingrediendi. Si quis vero Cardinalis inter Conclave octogesimum aetatis annum compleat, iure Romanum Pontificem eligendi frui hac vice pergit.

III. Quae superioribus articulis I et II, n. 1) statuuntur, vim obtinent etiam, cum quinquennium, de quo in art. 2, ' 5 Constitutionis Apostolicae Regimini Ecclesiae universae agitur, (4) nondum est absolutum.

IV. Praescriptum art. II, qui supra dictus est, iis pariter Patribus Cardinalibus applicatur, qui, expleto octogesimo aetatis anno, pergant, in modum exceptionis, dioecesi alicui praeesse aut solum eius titulum, absque regendi munere, servare.

V. Patres Cardinales, licet octogesimum aetatis annum confecerint, Membra manent Sacri Collegii, ad ceteros omnes effectus quod attinet, et cuncta cetera iura et praerogativas cum Cardinalis officio coniuncta retinent, non excepta facultate participandi generales vel particulares Congregationes, quas, Sede Apostolica vacante, ante Conclavis initium haberi contingit.

VI. Quodsi propter extraordinaria rerum adiuncta accidit, ut Cardinalis S. R. E. Camerarius et Cardinalis Paenitentiarius Maior usque ad octogesimum aetatis annum in munere suo pergant versati, haec statuuntur:

   1) si octogesimus annus completur tempore mortem Romani Pontificis praecedente, quo tamen utriusque successor nondum sit nominatus, aut ;tempore mortem eiusdem Romani Pontificis insequente et ante Conclavis initium, Sacrum Collegium, Sede Apostolica vacante rite congregatum, successorem per suffragia eligit, qui in munere manebit usque ad electionem novi Summi Pontificis;
   2) si autem octogesimus annus expletur inter Conclave, munus ipso iure usque ad electionem fiovi Summi Pontificis prorogatur.

VII. Si Decanus Sacri Collegii Conclavi non interest eo quod octogesimum aetatis annum confecit, eius muneris partibus in Conclavi fungitur Subdecanus aut, si hic etiam abest, alius ex antiquioribus Cardinalibus secundum generalem ordinem praecedendi.

VIII. Ratio similis ei, quae praecedente art. VII continetur, sequenda erit, si casus ferat, in exercendis muneribus, quae tribus Cardinalibus Ordinum Capitibus in Conclavi iure tribuuntur.

NORMA TEMPORARIA. Iis, qui nunc sunt Membra Sacri Colleglii et octogesimum aetatis annum iam compleverunt quo die hae Litterae Apostolicae vigere incipient, pergere licebit, si id cupiant, interesse cum iurb suffragii, Congregationibus plenariis et ordinariis Romanae Curiae Dicasteriorum.

Ea autem, quae per has Apostolicas Litteras decrevimus, a Kalendis Ianuariis anno MCMLXXI vigere incipient.

Quae igitur a Nobis hisce Litteris motu proprio datis decreta sunt, ea omnia rata ac firma esse iubemus, contrariis quibusvis, etiam specialissima mentione dignis, non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XXI mensis Novembris, anno MCMLXX, Pontificatus Nostri octavo.

PAULUS PP. VI

(1) Cf. nn. 21 et 31: A. A. S. 58 (1966), p. 683 et p. 690.
(2) Cf. nn. 11 et 20, ' 3: A. A. S. 58 (1966), p. 763 et pp. 768-769.
(3) Cf..art. 101, ' 1: A. A. S. 60 (1968), p. 161.
(4) Cf. A. A. S. 59 (1967), p. 891.


Digitized and marked up by Salvador Miranda (1999), from Acta Apostolicæ Sedis, LXII (1970), 810-813.


Top XX Century Guide Home

©1998-2014 Salvador Miranda.