The Cardinals of the Holy Roman Church

Guide to documents and events

Twentieth Century

LITTERAE APOSTOLICAE

MOTU PROPRIO DATAE

Sacrae Congregationis S. Officii nomen et ordo immutantur

PAULUS PP. VI

Integrae servandae revelatae Religionis depositum sibi divino consilio commissum ita per saeculorum decursum humanasque vicissitudines Romani Pontifices et cum iis coniunctus Episcoporum coetus custodierunt, ut ad nostra usque tempora, non sine superni adiutorii significatione, intactum transmiserint, nimirum per eos operante Spiritu Sancto, qui Mystici Corporis Christi est veluti anima.

Ecclesia porro, quae divinitus est instituta et divina pertractat, ex hominibus constar et inter homines degit: unde ad explenda munera sua, pro temporum humanique cultus diversa ratione, diversis est usa instrumentis, cum nempe tot tantaque negotia dirimenda suscepisset, ad quae et ipsi Romani Pontifices et Episcopi, innumeris distenti sollicitudinibus, per se non suffecissent. Ex rerum igitur natura instituta administrationis seu Curiae ortum duxerunt: quibus id muneris est attributum, ut expeditiorem redderent Ecclesiae gubernationem, legum conditarum tuendo observantiam, inceptis faverido, quae ad Ecclesiae finem adipiscendum conducerent, controversias forte subortas solvendo.

Nihil igitur mirum si, temporum mutatis adiunctis, quaedam in huiusmodi institutis immutanda fuerunt: et reapse non semel praeteritis temporibus Romani Pontifices Decessores Nostri curaverunt, ut opportunae in Romanae Curiae compaginem inducerentur reformationes; ad quam rem quod, attinet, memoratu dignae in primis sunt Constitutiones Immensa Aeterni Dei Sixti V, et Sapienti Consilio S. Pii X, quarum quidem praescripta Codex Iuris Canonici fere integra recepit.

At vero post hasce Constitutiones, immo etiam post ipsum promulgatum Codicem, magna rerum conversio temporumque inclinatio facta est, sicut Nos ipsi affirmavimus in Allocutione habita ad Romanae Curiae Patres Cardinales et administros, die XXI mensis Septembris, anno MCMLXIII. (1)

Quibus consideratis, et venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium et Episcoporum petitis consiliis, Romanae Curiae quandam reformationem et efficiendam decrevimus. Et initium esse ducendum a Congregatione Sancti Officii non est dubium, quippe cui potissima tributa sint inter Romanae Curiae negotia; qualia profecto sunt de fide moribusque doctrina et causae cum hac doctrina artius conexae.

Etenim die XXI mensis Iulii, anno MDXXXXII Decessor Noster f. r. Paulus III Constitutione Apostolica Licet ab initio condidit Sacram Congregationem Romanae et Universalis Inquisitionis, cui finem proprium attribuit persequendi haereses; et consequenter compescendi delicta contra fidem, libros proscribendi, Inquisitores in universa Ecclesia nominandi. Itis autem accessit persaepe potestas circa alla etiam negotia, vel ob peculiares difficultates vel ob singulare eorumdem momentum.

Anno vero MCMVIII cum temporum iam non congrueret adiunctis appellatio Romanae et Universalis Inquisitionis, eam S. Pius X Constitutione Sapienti consilio in Congregationem Sancti Officii mutavit.

Quoniam vero caritas foras mittit timorem, (2) tuendae fidei nunc melius consulitur per officium promovendae doctrinae: quo dum corriguntur errores, et errantes ad bonam frugem suaviter revocantur, Evangelii praecones novas vires accipiunt. Praeterea humani cultus progressus, cuius momenta in re religiosa non sunt neglegenda, id effcit ut fideles plenius et amantius Ecclesiae ductum sequantur, si definitionum legumque perspectam habuerint rationem: quoad scilicet id materia fidei ac morum natura patitur.

Itaque, ut munus suum promovendae sanae doctrinae navitatisque Ecclesiae circa summa apostolatus officia aptius deinceps haec Sacra Congregatio sustineat, suprema Apostolica

Nostra Auctoritate ad eius nomen ordinemque immutandum sequentia statuimus:

1. Quae hactenus appellata est Sacra Congregatio Sancti Officii, in posterum appellabitur Congregatio pro doctrina fidei, cuius munus est doctrinam de fide et moribus in universo catholico orbe tutari.

2. Ei praeest Summus Pontifex, eamque dirigit Cardinalis Secretarius, iuvantibus Adsessore, Substituto et Promotore Iustitiae.

3. Ad eam proinde spectant quaestiones omnes, quae fidei morumque doctrinam attingunt, vel cum ipsa fide conectuntur.

4. Examinat novas doctrinas novasque opiniones, quavis ratione evulgatas, atque studia de hac re promovet, Congressusque virorurn doctorum fovet; illas vero reprobat de quibus constat fidei principiis esse oppositas, auditis tamen Episcopis regionum, si eorumdem intersit.

5. Delatos sibi libros diligenter excutit, et eos, si oportuerit, reprobat, audito tamen auctore, eique facta facultate sese, etiam scripto, defendendi, et nonnisi praemonito Ordinario, uti iam cautum est in Constitutione Sollicita ac provida Decessoris Nostri f. r. Benedicti XIV.

6. Eiusdem pariter est cognoscere in iure aut in facto quae circa privilegium fidei versantur.

7. Eidem competit iudicare de delictis contra fidem, iuxta processus ordinarii normas.

8. Agit ad sacramenti Poenitentiae dignitatem tutandam, secundum suas emendatas et probatas normas procedens; quae quidem Ordinariis locorum significabuntur, facta reo sese defendendi fatuitare, eligendive patronum ex iis qui apud Congregationem adprobati sunt.

9. Rationes opportunas fovet cum Pontificia Commissione de re biblica.

10. Eidem Congregationi coetus Consultorum adest, qui a Summo Pontifice ex viris doctrina, prudentia, usu praestantibus ex universo terrarum orbe eliguntur.

Consultoribus adiungi possunt, si materia tractanda id exigat, viri periti, praecipue ex magistris Studiorum Universitatum electi.

11. Congregatio duplici modo procedit: vel administrativo vel iudiciali, pro diversa rerum tractandarum natura.

12. Regulae ad ordinem internum Congregationis spectantes, peculiari data Instructione, publici iuris fient.

Quaecumque vero a Nobis hisce Litteris motu proprio datis decreta sunt, ea omnia firma ac rata esse iubemus, contrariis quibuslibet non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die VII mensis Decembris anno MCMLXV, Pontificatus Nostri tertio.

PAULUS PP. VI

(1) Cfr. A. A. S. LV, 1963, p. 793 ss.
(2) 1 Io. 4, 18.


Digitized and marked up by Salvador Miranda (1999), from Acta Apostolicæ Sedis, LVII (1965), 952-955.


Top XX Century Guide Home

©1998-2014 Salvador Miranda.