The Cardinals of the Holy Roman Church

Guide to documents and events

Twentieth Century

III

URBIS

TEMPLUM S. ANTONII PATAVINI DE URBE AD HONOREM TITULI PRESBYTERALIS CARDINALICII ATTOLLITUR.

IOANNES EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Inter cetera Romanae Sedis ornamenta antiquissimi presbyterales tituli et diaconiae annumeranda sunt, quae Summi Pontifices Decessores Nostri soillicita cura servare atque S.R. E. Cardinalibus assignare consueverunt, eo sane consilio ut non modo acti temporis memoria, martyrum victorits perillustris, ad nostram usque aetatem vigeret, sed ut Romana Ecclesia sicut est Apostolorum gloria perinsignis ira Purpnratorum Patrum ministerio condecoraretur. Cum tamen augendo Patrum Cardinalium Senatui titulorum numerus in praesens Romae exstentiun mpar sit, censuimus, praeter alia, Antonianum templum Ssmae Trinitati in honorem S. Antonii Patavini dicatum, prope Lateranum, tam Minoris Basilicae dignitate auctum ad gradum et honorem tituli presbyteralis attollere, utpote quod clarissimae sanctitatis ac famae viro sacrum, Athenaeo sacris .disciplinis excolendis piisque multi generis consociationibus atqne celebri Fratrum Minorurn frequentia conlustretur. Huic igitur templo de Nostra summa potestate tituli Presbyteralis honorem et dignitatem concedimus, onmibus eidem factis privilegiis quibus ceteri in Urbe tituli iure vel consuetudine fruuntur, contrariis minime obstantibus. Volumus praeterea ut hac Litterae Nostrae, eius cura qui ad praesens templo S. Antonii Patavini de Urbe moderatur, coram clero populoque legantur, cum primum in sacram aedem diem festum de praecepto congregabuntur celebraturi. Cuius rei, postquam rite fecerit, nuntium ad S. Congregationem Consistorialem cito mittere curabit.

Has vero Litteras nunc et in posterum efficaces esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eas decreta sunt ab its quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Quarum Litterarum efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripm officere porerunt, cum per has Litteras iisdem derogemus omnibus7 Qua. propter si quis, quavis praeditus auctoritate, sive sciens sive insciens contra egerit ac Nos ediximus, id prorsus irritum atque inane haberi iubemus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel seindere vel corrumpere liceat; quin immo harum Litterarum exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae hisce haberetur, si ostendenrentur. Quae Nostra decreta in universum si quis vel spreverit vel quoquo modo detrectaverit, sciat se poenas esse subiturum iis iure statutas, qui Summorum Pentificum iussa non fecerint.

Datum Roma, apud S. Petrum; die decimo secundo mensis Martii, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo, Pontificatus Nostri secundo.

IACOBUS A. Card. COPELLO
S. R. E. Cancellarius

+ MARCELLUS Card. MIMMI
S. Congr. Consistorialis a Secretis

Hamletus Tondini
Apostolicam Cancellariam Regens

Bernardus De Felicis, Proton.Apost.
Caesar Federici, Proton. Apost.

Loco + Plumbi
In Ap. Canc. tab., vol. CII, n. 78.

Digitized and marked up by Salvador Miranda (2000), from Acta Apostolicæ Sedis, LII (1960), 507-508.


Top XX Century Guide Home

©1998-2015 Salvador Miranda.