The Cardinals of the Holy Roman Church

Guide to documents and events

Twentieth Century

VII

URBIS

Templum S.Teresiae Virginis in titulis Presbyteralibus Cardinaliciis adnumeratur.

IOANNES EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Inter frequentissima templa, quae hanc Urbem decorant ac quasi constellant est sane sacratissima atque pulcherrima S. Teresiae Virginis aedes, utpote quae non solum arte, mole, marmore niteat, verum etiam ob castissimae pietatis cultum et coepta religionis fovendae longe praestet. Ceterum, locus ipse, quo templum consurgit haud parum gloriae atque famae ex eo capit, quod ibi, in Hortis nempe Sallustianis, Ciriacus, Largus et Smaragdus, ob inculpatae fidei christianae confessionem ceu ffores recisi sunt Christi Martyres, quorum tellus pretioso Sanguine madet. Accedit quod ad sacras has aedes proceres Ordinis Carmelitarum Excalceatorum commorantur, et sacerdotes et clerici complures eiusdem Ordinis studiorum causa domicilium habent, et Tertius Ordo Carmelitanum ex Italia atque Confraternitas Carmelites ex universo orbe terrarum principem sedem constituerunt, et, denique, S. Teresia a Iesu Infante summa religione ac pietate colitur. Quae omnia causa sunt cur templum id, volentibus Nobis pro aucto numero Patrum Cardinalium etiam titulos presbyterales eisdem assignandos augere, visum sit in ordinem talium templorum redigere ceterisque titulis opportunissime iungere. Placet ergo templum S. Teresiae Virginis extra pomoerium ad Porta Salariam ad, dignitatem tituli Presbyteralis Cardinalicii evehere, cum iustis honoribus et debitis privilegiis. Volumus etiam ut has Litteras Nostras eiusdem sacrae aedis Rector exsequatur inque cleri populique notitiam suae dicionis perferri curet; actae autem rei idem documenta exaret, quorum exemplum debite subscriptum et sigillo impressum, ad Sacram Congregationem Consistorialem cito mittat. Ceterum, id unum Rectorem ipsum, clertum et populum monemus ut et se, esse templa Dei viventis considerantes (Cfr. I Cor. 6, 19) , haud minus innocentia niteant quam manufacta templa candore.

Has vero Litteras nunc et in posterum efficaces esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eas decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Quarum Litterarum efficacitati nulla, cuiusvis geeneris, contraria praescripta officere poterunt, cum per has Litteras iisdem derogemus omnibus. Quapropter si quis, quavis praeditus auctoritate, sive sciens sive insciens contra egerit ac Nos ediximus, id prorsus irritum atque inane haberi iubemus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo harum Litterarum exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigilium viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituri simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae hisce haberetur, si ostenderentur. Quae Nostra decreta in universum si quis vel spreverit vel quoquo modo detrectaverit, sciat se poenas esse subiturum iis iure statutas, qui Summorum Pontificum iussa non fecerint.

Datum Roma, apud S. Petrum, die quinto mensis Maii, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo secundo, Pontificatus Nostri quarto.

IACOBUS A. Card. COPELLO
S. R. E. Cancellarius

CAROLUS Card. CONFALONIERI
S. Congr. Consistorialis a Secretis

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Franciscus H. Ferretti, Proton. Apost.
Bernardus De Felicis, Proton.Apost.

Loco + Plumbi
In Ap. Canc. tab., vol. CIX, n. 76.

Digitized and marked up by Salvador Miranda (2000), from Acta Apostolicæ Sedis, LIV, (1962), 703-704.


Top XX Century Guide Home

©1998-2015 Salvador Miranda.