The Cardinals of the Holy Roman Church

Guide to documents and events

Twentieth Century

VI

URBIS

TEMPLUM S. IOANNIS BAPTISTAE FLORENTINORUM IN URBE AD DIGNITATEM TITULI PRESBYTERALIS CARDINALICII EVEHITUR.

IOANNES EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Inter templa e sacro Romae solo exsurgentia, quae sua maiestate ac dignitate venerandam Urbis religionem perpetuo quasi carmine celebrant, haud ultimum sane locum obtinet illud, quod in Regione Pontis ad Tiberisque oram Leo X, Decessor Noster, in S. Ioannis Baptistae honorem sanctorumque Cosmae et Damiani martyrum excitari curavit, eo sane consilio ut egregia Florentinorum Rompe commorantium christiana fides, quos praesertim Sodalitas a Pietate inter se congregavisset, aleretur. Cuius aucta claritas est sive nempe quod hisce sacris, aedibus construendis atque ornandis celeberrima renascentis aevi ingenia operam collocarunt, sive quod sanctissimi viri, in quibus S. Philippus Nerius eiusque ab Oratorio Societas sunt annumerandi simul templum hoc administraverunt, simul continentia tecta religiose habitarunt. Ceterum, fuisse idem ad curialem honorem evectum, in eoque sedem suam Ordinem Canonicorum Collegiati templi SS. Celsi et Iuliani caerimoniarum causa posuisse, cuius Archipresbyter est sacrarum aedium rector perpetuus, multum profecto decoris atque amplitudinis addidit. Quas ob res, cum pro augendo Patrum Cardinalium numero alii creandi sint tituli iisdem assignandi, templum S. Ioannis Baptistae FIorentinorum in Urbe, adhuc basilicae minoris dignitate honestatum, auctoritate Nostra templis annumerari censemus, quae Presbyteris Cardinalibus lege ecclesiastica deferri in titulum solent, factis scilicet iuribus et privilegiis congruentibus, id etiam caventes ut contraria praescripta hac de re nihil obstent. Volumus autem ut hae Litterae Nostrae, eius cura qui ad praesens eidem templo moderatur, sive clero sive populo perlegantur, die festo de praecepto post eas acceptas primum adveniente; cuius rei notitia quam cito ad S. Congregationem Consistorialem perferatur.

Has vero Litteras nunc et in posterum efficaces esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eas decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Quarum Litterarum efficacitati nulla, cuiusvis geeneris, contraria praescripta officere poterunt, cum per has Litteras iisdem derogemus omnibus. Quapropter si quis, quavis praeditus auctoritate, sive sciens sive insciens contra egerit ac Nos ediximus, id prorsus irritum atque inane haberi iubemus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo harum Litterarum exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigilium viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituri simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae hisce haberetur, si ostenderentur. Quae Nostra decreta in universum si quis vel spreverit vel quoquo modo detrectaverit, sciat se poenas esse subiturum iis iure statutas, qui Summorum Pontificum iussa non fecerint.

Datum Roma, apud S. Petrum, die decimo secundo mensis Martii, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo Pontificatus Nostri secundo.

IACOBUS A. Card. COPELLO
S. R. E. Cancellarius

+ MARCELLUS Card. MIMMI
S. Congr. Consistorialis a Secretis

Hamletus Tondini
Apostolicam Cancellariam Regens

Bernardus De Felicis, Proton.Apost.
Caesar Federici, Proton. Apost.

Loco + Plumbi
In Ap. Canc. tab., vol. CII, n. 76.

Digitized and marked up by Salvador Miranda (2000), from Acta Apostolicæ Sedis, LII (1960), 511-512.

Top XX Century Guide Home

©1998-2014 Salvador Miranda.