The Cardinals of the Holy Roman Church

Guide to documents and events

Seventeenth Century
Innocent X (1644-1655)

Constitutio Militantis Ecclesiæ, 19 decembris 1644.

Innocentius Episcopus,
servus servorum Dei,
ad perpetuam rei memoriam.

Militantis Ecclesiæ regimini, meritis licet imparibus, per abundantiam divinæ gratiæ praepositi, inter gravissimas multiplicesque apostolicæ servitutis curas, quibus assidue premimur, in caro peculiari studio incumbimus, ut inter S. R. E. cardinales, quos tamquam reipublicæ christianæ cardines, et clarissima catholicæ Ecclesiæ lumina, omnium virtutum splendore ceteris praelucere decet, fraternal servetur aequalitas, unde sinceræ charitatis affectu sense invicem prosequantur, et, dimissæ omnium secularium rerum curæ, nonnisi pro communi eiusdem Ecclesiæ bono ac omnipotentis Dei gloriæ vigeat inter eos laudabilis aemulatio.

§ 1. Hodie siquidem in censistorio nostro secreto dilectus filius noster Aloysius tituli S. Laurentii in Lucinæ presbyter cardinalis Capponius nuncupatus decretum per venerabiles ffratres nostors eiusdem sanctæ Romanæ Ecclesiæ cardinales congregationi caeremoniarum praepositos emanatum nobis retulit, tenoris subsequentis, videlicet: "Sacra congregatio caeremoniarum Sanctæ Romauæ Ecclesiæ cardinalium, in qua interfuerunt reverendissimi domini Aloysius tituli S. Laurentii in Lucinæ presbyter cardinalis Barberinus, Bernardinus tituli S. Petri ad vincula presbyter cardinalis Spada, Federicus tituli S.Marci presbyter cardinalis Cornelius, Ioannes Dominicus tituli S. Caeciliæ presbyter cardinalis Spinula, Franciscus Maria basilicae duodecim Apostolorum presbyter cardinalis Bracancatius, Franciscus tituli S. Hieronymi Ilyricorum presbyter cardinalis Montaltus, Carolus S. Nicolai in carcere diaconus cardinalis Medices, Hieronymus S. Eustachii diaconus cardinalis Columma, Raynaldus S. Mariæ Novæ diaconus cardinalis Estensis,censuit enixe SS. Domino nostro supplicandum, ut, tamquam pro re maxime congruæ, districte praecipiat sancate Romanæ Ecclesiæ cardinalibus, etiam quacumque dignitatu praerogativæ insignitis, quod, solo nominee cardinalis absque nullo secularis dignitatis additamento contenti, non aliis titulis nuncupentur nec uti inter eos possint, quam eminentissimi et reverendissimi, necnon eminentia reverendissimæ, non obstantibus quibuscumque in contrarium facientibus; insuper, ut SS. Dominus noster dignetur mandare, ut omnes S. R. E. cardinals, supra recensiti, ad unitatem et aequalitatem ordinis construendam, iubeant e propriis sigillis et insignibus quibuscumque, vulgo armis nuncupatis, amoveri coronas, signa, ac omnis notas seculars praeter eas, quibus intra scutum armorum eorum familiæ tamquam de essentiæ et integritate eorundem armorum utuntur, et ut imposterum ab illorum usu abstineat, solo pileo, de pretioso Christi sanguine rubente insigniti ac decorate; ac ulterius SS. Dominus noster inhibeat, sub exommunicationis latæ sententiæ ac aliis arbitrii sui poenis, sculptoribus, pictoribus, ac aliis quibuscumque, ne prraedictas notas seculars in sigillis et armis, aliisque insignias sanctæ Romanæ Ecclesiæ cardinalium sculpere ac pingere, ac sculpi vel pingi mandare audeant. Quod quidem decretum praedictus Aloysius cardinalis retulit supradictam congregationem censuisse etiam nomine totius Sacri Collegii in praesenti consistorio nostro referri, ut non solum illud comprobare, verum etiam pro ipsius usu et observantiæ inviolabili litteras apostolicas sub plumbo expediri iubere dignaremur; quas postea, cardinales iam promoti, qui in Urbe sunt, infra decem dies, qui extra illam et in Italia degunt, infra quatuor menses proximos, iurare teneantur, qui vero impostetum promovebuntur, si praesentes fuerint, in ipsæ pilei rubei receptione, si absentes in ipsæ bireti impositione, ad Bullac istius usum, prout de aliis iam emanatis fieri solet, iuramento se adstringat. Qua relatione nobis factæ, omnes venerabiles fratres nostri S. R. E. cardinales in praedicto consistorio praesentes, praeviis singulorum suffragiis, unanimes, uno ore, et nemine prorsus discrepante, nobis humiliter supplicarunt, ut decretum praedictum et omnia quaecumque superius relata, apostolicæ auctoritate confirmare vellemus, litterasque sub plumbo desuper expediri mandaremus.

§ 2. Nos igitur, eorumdem venerabilium fratrum nostrorum, quorum ope, prudentiæ et consilio in rebus gerendis gravibusque iniuncti nobis desuper pastoralis officii oneribus indesinenter sublevamur, petitionem huiusmodi aequam et rationi consentaneam ac sacro eorumde cardinalium collegio decoram cesentes, motu proprio, et ex certæ scientiæ et maturæ deliberatione nostris, deque apostolicæ potestatis plenitudine, de unanimi eorundem fratrum consilio pariter et assensu, decretum praeinsertum, cum onmibus et singulis supra relatis, tenore praesentium, perpetuo confirmatuus et approbamus, ac illis inviolabilis apostolicæ firmitatis vim et robur adiicimus, omnesque et singulos tam iuris quam faci, defectus, si qui desuper quomodlibet intervenerint, aut intervenisse dici vel censeri possint, plenissime sulpplemus, ac illa a praedictis cardiualibus, nunc et pro tempore existentibus, aliisque praedictis et ceteris, ad quos spectat et spectabit quomodolibet in futurm, sub poenis in eodem decreto contentis, inviolabiliter observari praecipimus et mandamus. Praeterea decernimus de cetero in quibuscumque litteris apostolicis, concessionibus, indultis et gratiis, etiam motu, scientiæ, deliberatione et potestatis plenitudine paribus, etiam cum clausulæ quorum tenores, ac cum quibuscumque aliis clausulis, etiam derogatoriarum derogatoriis, ac etiam per viam legis, aut indulti gencralis, etiam consistorialiter et alias quomodolibet, sub quibuscumque tenoribus et formis, per nos et Riomanos Pontifices successores nostros concedentis, vel a nobis aut illis emanandis, nunquam censeri praesenti constitutioni derogatum, nec illa in aliquo praeiudicatum, nisi fuerit expresse et disositive illi, toto eius tenore relaio, derogatum.

§ 3. Decernentes praesentes litteras nullo unquam tempore de subreptionis vel nullitatis vitio seu intentionis nostræ aut alio quopiam quantumvis substantiali defectu notari, impugnari, seu redargui, vel adversus illas aperitionis oris, reductionis ad viam et terminos iuris, aut aliud quodvis iuris, facti sen gratiæ remedium impetrari, seu etiam motu simili concesso quempiam in iudicio vel extra illud uti posse, sed easdem praesentes simper validas, firmas et efficacies exsistere et fore, suosque plenarios et integros effectus sortiri et obtinere.

§ 4. Sicque et non aliter in praemissis omnibus et singulis per quoscumque iudices ordinarios et delegatos, etiam causarum palatii apostolici auditores, ac santæ Romanæ Ecclesiæ cardinalis, etiam de latere legatos, et quosvis alios auqavis auctoritate fungentes, nunc et pro tempore existentes, sublatæ eius forum cuilibet quavis aliter iudicandi facultate et auctoritate, iudicari et definiri debere, irritumque et inana quidquid contra praemissa eorumque singula a quomquam scienter vel ignoranter, contigerit attentari.

§ 5. Non obstantibus constitutionibus et ordinationibus apostolicis, etiam in conciliis generalibus, cancelleriæ apostolicæ regulis, et praesertim quatenus opus fuerit, illæ de non tollendo iure quaesito, privilegiis quoque, indultis etiam apostolicis, cuicumque concessis, et innovatis ac exequutioni demandatis, statutisque etiam iuratis, tam in eisudem sanctæ Romanæ Ecclesiæ cardinalium collegii, quam cuiuscumque regni, provinciæ et nationis, ac etiam consuetudinibus, usibus et stylis quantumlibet inveteratis et longaevis, etiam immemorabilibus, ceterisque in contrarium quomodolibet facientibus; quipus smnibus et singulis, illorum tenores etiam amiores et verdores hic pro expressis et de verbo ad verbum insertis habentes, harem serie expresse et plenissime derogamus.

§ 6. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ confirmationis, approbationis, adiectionis, applicationis, praecepti, mandate, decreti et derogationis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei ac beayorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum.

Datum Romæ, apud S. Petrum, anno Incarnationis Dominicæ MDCXLIV, XIV kalendas ianuarii, pontificatus nostril anno I.

Dat. Die 19 decembris 1644, pontif. Anno I.

+ EGO INNOCENTIUS
Catholicæ Ecclesiæ Episcopus.
+ Ego Marcellus, Episcopus Ostiensis,
cardinalis Lantes.
+
+ Ego Franciscus cardinalis S. Marcelli,
episcopus Sabinensis.
+ + Ego Iulius, episcopus Tusculanus,
cardinalis Romanus.
+ Ego episcopus Praenestinus,
cardinalis della Cueva.
+ Ego Carolus, cardinalis Medices.
+ Ego A. cardinalis Capponius. +
+
+
+ Ego F. cardinalis Barberinus tituli S. Laurentii in Damaso.
+ Ego Franciscus Antonius cardinalis S. Honufrii tituli S. Mariæ Transtyberim.
+
+ Ego B. tituli S. Petri ad Vincula presbyter cardinalis Spada.
+ Ego Federicus cardinalis S. Marci presbyter cardinalis Cornelius.
+ Ego Iulius cardinalis presbyter S. Susannæ cardinalis Sacchetus.
+ Ego Ioan. Dominicus cardinalis tituli S. Caeceliæ.
+ Ego M. cardinalis Ginettus tituli S. M. Angelorum.
+ Ego Æg. cardinalis Albornotius tituli S. Petri in Montis Aurei.
+
+ Ego Cyriacus tituli S. Salvatoris in Lauro cardinalis Roccius.
+ Ego Ioan. B. Pallottus, tituli S. Sylvestre in Capite.
+
+
+ Ego Alexander cardinalis Bichius tituli S. Sabinæ.
+ Ego Ildericus tituli S. Anastasiæ cardinalis Carneus.
+ Ego M. Antonius cardinalis Franchettus tituli S. Mariæ de Pace.
+
+ Ego Franciscus Maria cardinalis Macchiavellus tituli Ss. Ioannes et Pauli.
+
+
+ Ego P. D. tituli S. Marcelli presbyter cardinalis Caesius.
+
+ Ego Fr. Vincentius cardinalis S. Clemente.
+ Ego Franciscus Perrettus tituli S. Hieronymi Illirycorum cardinalis Montalto.
+ Ego Iacobus tituli S. Stephano in Monte Caelio cardinalis Panzirolus.
+
+
+ Ego Gasper tituli S. Pancratii cardinalis Matthaeius.
+
+ Ego Hieronymus tituli S. Eusebii cardinalis Grimaldus.
+
+
+ Ego M. tituli S. Alexii cardinalis Theologus.
+ Ego S. Maria in Vialata diaconus cardinalis Antonius Barberinus.
+ Ego Hieronymus S. Eustachii diaconus cardinalis Columna.
+ Ego Theodorus S. Angelis diaconus cardinalis Trivultio.
+
+ Ego Virgineus S. M. in Cosmedin diaconus cardinalis Ursinus.
+ Ego Raynaldus diaconus S. Nicolai in Carcere cardinalis Estensis.
+ Ego Vincentius diaconus S. Mariæ in Porticu cardinalis Costacutus.
+
+ Ego Paulus Æmilius diaconus S. Mariæ in Aquiro cardinalis Rondininus.
+ Ego Ioan. Carolus cardinalis Medices.
+ Ego Camillus diaconus S. Mariæ in Domnica cardinalis Pamphilius.
+
+
+
+
+
+
+
+

Digitized and marked up by Salvador Miranda (2009), from Bullarum, diplomatum et privilegiorum sanctorum Romanorum pontificum taurinensis editio : locupletior facta collectione novissima plurium brevium, epistolarum, decretorum actorumque S. Sedis a S. Leone Magno usque ad praesens cura et studio R.P.D. Aloysii Tomassetti ...auspicante ... S.R.E. cardinali Francisco Gaude. 25 v. Augustæ Taurinorum : Seb. Franco, H. Fory et Henrico Dalmazzo editoribus, 1857-1872, XV, 339-342.

Top XVII Century Guide Home

©1998-2015 Salvador Miranda.