The Cardinals of the Holy Roman Church

Guide to documents and events

Twentieth Century

VI

URBIS

Templum S. Crucis in via Flaminia titulo decoratur Cardinalicio presbyterali.

PAULUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Omnibus quidem perspectum est in more esse Apostolicae Sedis unam Patribus Cardinalibus assignari sacrarum, quae Romae exstent, aedium, eo sane consilio, ut non solum earum ipsi titulo exornentur, sed ut sacrae etiam huius Urbis vinculo Nobiscum teneantur. Quandoquidem autem ex augendo Cardinalium numero alia requiruntur Romana quae tribuantur templa, visum est Nobis illud quoque Cardinalicio titulo insigniri posse, cui est nomen S. Crux in via Flaminia, singularium rerum gestarum memoria praeclarum. Sacram enim hanc aedem, curae concreditam sodalium Congregationis Presbyteorum a sacris D. N. Iesu Christi Stigmatibus, curialem esse voluit decretoque constituit S. Pius X, Decessor Noster, die XIX mensis martii, anno Domini MDCCCCXIV, qua scilicet laeta occasione sollemuia toto orbe terrarum celebrata sunt saecularia enuntiati a Constantino imperatore ad catholicae libertatem Ecclesiae vindicandam atque tutandam edicti. De suprema ideo et apostolica Nostra auctoritate, templum quod diximus S. Crucis in via Flaminia Cardinalicio presbyterali titulo honestamus, datis eidem iuribus et privilegiis, quibus huiusmodi in Urbe sacrae aedes fruuntur. Ceterum mandamus ut hae Nostrae sub plumbo Litterae, eius cura qui ad praesens ei templo praeest, ad effectum perducantur atque sive clero sive populo perlegantur, cum. primus post eas acceptas dies festus de praecepto celebrabitur. Peracti vero negotii, nuntium ad S. Congregationem Consistorialem, nomine scilicet subscripto sigilloque impresso, quam primum mittendum est

.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die quinto mensis februarii, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo quinto, Pontificatus Nostri altero.

.

IACOBUS A. Card. COPELLO
S. R. E. Cancellarius

CAROLUS Card. CONFALONIERI
S. Congr. Consistorialis a Secretis

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Franciscus Hannibal Ferretti, Proton. Apost. Decanus
+ Iosephus Rossi, Ep. tit. Palmyrenus, Proton. Apost.

Loco + Plumbi
In Ap. Canc. tab., vol. CXVII, n. 58.

Digitized and marked up by Salvador Miranda (2000), from Acta Apostolicæ Sedis, LVII (1965), 442-443.


Top XX Century Guide Home

©1998-2014 Salvador Miranda.