The Cardinals of the Holy Roman Church

Guide to documents and events


Eighteenth Century

Clemens XII, constitutio Pastorale officium, 10 ianuarii 1731.

XXII

Constitutio, qua, praevia confirmatione et innovatione alterius constitutionis sanctae memoriae Pauli Papae IV anno MDLV editae, decernitur decanatum S. R. E. cardinalium collegii ipso iure deferendum esse cardinali antiquiori episcopo, qui tempore vacationis ipsius decanatus in Romanâ Curiâ praesens, vel ex causâ publicâ ac Romani Pontificis destinatione dumtexat, non tamen ratione residentiae apud aliam ecclesiam sibi commissem, a dictb Curib absens fuerit; aliaque insuper statuuntur et ordinantur tam circa eiusmodi decanatum quam circa sex episcopatus suburbicarios, eisdem cardinalibus assignari solitos pro titulo sui cardinalatus.

Clemens Papa XII,
ad futuram rei memoriam.

Pastorale officium, quo dominici gregis regimini per ineffabilem divinae bonitatis abundantiam, nullo licet meritorum nostrorum suffragio, praesidemus, exigit, ut, inter gravissimas multiplicesque apostolicae servitutis curas quibus assidue premiur, ad ea, quae sacrum venerabilium fratum nostrorum S. R. E. cardinalium collegium, Sedis B. Petri et universae Ecclesiae senatum amplissimum, spectant, rite ac recte constituenda atque ordinanda peculiari studio advigilemus.

§ 1. Dudum siquidem felicis recordationis Paulus Papa IV praedecessor noster (provide considerans, eosdem S.R.E. cardinales in partem apostolicae sollicitudinis vocari, ut pro tempore existenti Romano Pontifici in ipsius universalis Ecclesiae administratione assistant, isque eorum consilio agenda disponat, ac partem praecipuam sacri corporis et membra ipsius Romani Pontificis existere; simulque attendens, dicti collegii cardinalium decanum singulari negotiorum huius Sanctae Sedis notitiâ ac peritib, quae absque diutinb continubque in Romanâ Curiâ residentiâ vix haberi potest, praeditum esse oportere, habitâ super his cum tunc existentibus eiusdem S.R.E. cardinalibus in consistorio suo secreto, maturâ deliberatione, de illorum consilio et unanimi assensu sancivit, qaod decanatus praedicti sacri collegii de cetero perpetuis futuris temporibus nonnisi ad episcopum cardinalem antiquiorem in Curib praesentem, aut ex causb publicâ absentem et extra Curiam per Romanum Pontificem destinatum, devenire posset, et aliàs, prout in constitutione ipsius Pauli praedecessoris, anno Incarnationis dominicae MDLV, IX kalendas septembris, pontificatus sui anno I editâ, uberius coutinetur.

§ 2. Cumque postmodum subortum fuisset dubium, an iuxta sensum istius constitutionis decanatus eiusmodi defrri deberet episcopis cardinalibus promotionr antiquioribus, qui, occurrente dicti decanatus vacatione, ab ipsb quidem Curiâ abessent, sed apud metropolitanas seu cathedrales ecclesias residerent, quarum regimen et administrationem unâ cum aliquâ ex sex cathedralibus ecclesiis suburbicariis, quae cardinalibus antiquioribus pro titulo sui cardinalatus assignari consueverunt, ex concessione apostolicâ retinerentur: recolendae memoriae Clemens PP. XI, praedecessor etiam noster, huius quaestionis, quam dirimi volebat, discussionem commisit septem eiusdem Curiae praelatis doctrina, prudentiâ et integritate praestantibus, qui, re universâ accuratissime, ut par erat, expensà, unanimiter censuerunt, minime suffragari ipsis episcopis cardinalibus antiquioribus ad huinsmodi decanatum obtinendum eorum a Romanâ Curiâ absentiam ex causâ suae residentiae apud metropotitanas seu cathedrales ecclesias, quibus ex apostolicâ dispensatione prae erant: quam quidem sententiam idem Clemens praedecessor non modo probavit, ac perpetuis itidem futuris temporibus inconcusse observari mandavit; sed insuper in suo quoque consistorio secreto die III mensis martii MDCCXXI habito palam recitari, et inter acta consistorialia referri atque custodiri iussit.

§ 3. Quamquam vero piae memoriae Benedictus Papa XIII praedecessor pariter noster per quasdam suas sub plumbo, anno itern Incarnationis dominicae MDCCXXIV, VII idus septembris, pontificatus sui anno I, absentiam a Curi` praefatâ episcopis cardinalibus antiquioribus, dummodo apud metropolitanas seu cathedrales ecclesias, quas in administrationem obtinent, personaliter resideant, in assecutione eiusdem decanatus nullatenus obesse, sed decanatum huiusmodi ipso iure deferri praedictis episcopis cardinalibus antiquioribus absentibus, et apud dictas metropolitanas seu, cathedrales ecclesias actu residentibus, statuere tunc opportunum duxerit, prout in eius litteris praefatis, quarum, perinde ac supradictae Pauli praedecessoris constitutionis tenores praesentibus pro plene et sufficienter expressis et ad verbum insertis haberi volumus, plenius etiam continetur:

§ 4. Nos tamen ad gravissima, quibus memorata Pauli praedecessoris sanctio niti dignoscitur, rationum momenta, nostrae dirigentes considerationis intuitium, aliisque iustis et rationabilibus causis animum nostrum moventibus adducti, post deliberationem, quam super praemissis cum pluribus ex venerabilibus fratribus nostris S. R. E. praedictae cardinalibus habuimus diligentem, de eorum consilio, ac etiam motu proprio, et ex cert` scientiâ ac maturà deliberatione nostris, deque apostolicae potestatis plenitudine, hac nostrâ perpetuà valiturà constitutione illam Pauli praedecessoris confirmantes ac innovantes, decernimus et mandamus, ut deinceps, quotiescumque decanatus praedictus quomodolibet vacaverit, ipso iure in eumdem decanatum succedat episcopus cardinalis antiquior, qui tempore illius vacationis in dictà Curia praesens sit, vel qui ex causâ publicâ et Romani Pontificis destinatione dumtaxat, non tamen ratione seu ex causâ residentiae in metropolitanà seu cathedrali ecclesiâ cuius regimen et administrationem ex indulto apostolico retineat, ab ebdem Curib tunc temporis absens reperiatur.

§ 5. Quod vero attinet ad alteram controversiam, aliàs circa ipsum decanatum excitatam, num scilicet in eius assecutione cardinalis anterior in ordine episcopali, sed posterior in cardinalatu, praeferendus esset cardinali posteriori in ordine episcopali, sed anteriori in cardinalatu, declarationem a Benedicto praedecessore in litteris suis praefatis desuper editam tenore praesentium approbantes, pro maiori illius firmitate ac potiori cautelb, iterum statuimus, antiquitatem inter episcopos cardinales in dictâ Curiâ praesentes non esse metiendam sive ducendam a tempore suae promotionis ad cardinalatus honorem, sed a tempore eorum ingressus in ordinem episcopalem, itaut decanatus eiusdem sacri collegii ad antiquiorem in ordine episcopali, tametsi posteriorem in cardinalatu, pervenire debeat, et qui prius alicui ex dictis sex ecclesiis suburbicariis praefectus fuerit, praeferatur in assecutione decanatus huiusmodi alteri, qui ante ipsum ad cardinalatus dignitatem promotus fuisset.

§ 6. Ad haec sancimus atque declaramus, nonnisi a cardinalibus, qui fuerint in praefatà Curiâ praesentes tempore ipso vacationis alicuius ex dictis sex cathedralibus ecclesiis suburbicariis pro titulo cardinalatus assignari solitis, rei ab eâdem Curiâ absentes similiter ex causa publicà et destinatione Romani Pontificis tantum, non tamen ex causâ residentiae apud aliam sibi commissam ecclesiam, ut praefertur, optari posse cathedralem ecclesiam suburbicariam sic vacantem; nec cardinales ab ips` Curiâ absentes, praeterquam in solo casu superius expresso, ad optionem eiusmodi, etiam per procuratorem ex eodem collegio specialiter deputatum, admittendos fore; revocantes proinde et cassantes, irritaque prorsus et inania decernentes quaelibet indulta optandi ecclesias suburbicarias praefatas in absentià, ac per procuratorem, ex alià quacumqae causa etiam residentiae apud alteram ecclesiam a Romanis Pontificibus praedecessoribus nostris hactenus forsan concessa, quae tamen nondum sint executioni demandata. Licetque nobis persuasum sit successores nostros, eiusmodi indulta, quae non modico eisdem suburbicariis ecclesiis, earumque dioecesibus inferre possent detrimentum, minime esse concessuros, sicuti nos ipsi ab eorum concessione omnino abstinere intendimus; nihilominus, si quae contra hanc nostram dispositionem quandocumque et qualitercumque tribui contigerit, illa subreptitie obtenta ceriseri debere, nullique propterea, perinde ac si non emanassent, suffragari posse, itidem statuimus.

§ 7. Porro si quando evenerit cardinales, patriarchali, primatiali, archiepiscopali vel cathedrali ecclesiae praefectos, in dictâ Curiâ ex legitimâ causà aut Sedis Apostolicae licenti` praesentes tum reperiri cum factus fuerit locus vacationi alicuius ex sex ecclesiis suburbicariis huiusmodi, nostrae ac Romani Pontificis pro tempore existentis partes erunt animum sedulo advertere et deliberare, dum absolventur a vinculo quo priori ecclesiae tenentur ad effectum optandi et assequendi ecclesiam vacantem ex dictis suburbicariis, utrum expediat eis concedere, administrationis seu alio nomine, retentionem alterius ecclesiae cui antea praeerant, ac in primis, utrum ambae sint invicem adeo propinquae, ut pastoralem curam utrique commode impendere suumque ministerium recte implere valeant. Ceterum non possumus non summopere eos commendare, qui, ut omnem curam et studium suum in utilitatem ecclesiae iam sibi commissae conferre pergant, nec de vigilantià ei debità quicquam detrahatur, ultro ab eiusmodi optione abstinent, quemadmodum superioribus temporibus plures cardinales (memores saluberrimi illius Tridentinorum Patrum moniti « valde nimirum felicem illum esse censendum, cui unam ecclesiam bene ac fructuose et cum animarum sibi commissarum salute regere contigerit ») summâ cum laude fecerunt.

§ 8. Praeterea considerantes, cardinalibus veteri more facultatem competere optandi aliam ex sex suburbicariis ecclesiis, quoties vacaverit, dimissb priore quae sibi in titulum assignata fuerat; id vero, si frequenter fiat, spirituale incommodum afferre posse gregibus, quorum pastores ita crebro mutentur: volumus, ut imposterum cardinales, qui, ab ordine presbyterorum ad illum episcopatum ascendentes, unam ex praedictis ecclesiis suburbicariis obtinuerint, deinceps ad aliam, priore dimissâ, ac Romano Pontifice approbante, semel tantum transire possint, salvà tamen illis semper atque illaesâ facultate optandi, praeviâ dimissione prioris, ec clesiam Ostiensem, quae peculiaribus gaudet praerogativis, ac praesertim illà, quod cardinalis, qui ei praeest, Pontificem Maximum solemni ritu, pallio etiam adhibito, consecrare soleat.

§ 9. Demum etsi minime dubitemus quin venerabiles fratres nostri ipsius S. R. E. cardinales, episcopi sex cathedralium praefatarum, omnibus incumbentis sibi muneris partibus cumulate hactenus satisfecerint, idemque posthac de eis, necnon aliis qui eiusmodi ecclesiis praeficientur, nobis merito pollicea mur; pro nostrii tamen pastorali sollicitudine, quae nunquam in hoc nimia esse potest, ad eorum memoriam revocandum duximus, teneri ipsos, etiamsi in dictà Curiâ, ut Romano assistant Pontifici, commorentur, ecclesias et dioeceses suas, ad praescriptum sacrorum canonum et decretorum Concilii Tridentini, visitare per se ipsos, aut, si legitimê impediti fuerint, per suum vicarium in spiritualibus generalem, aliumve probum et ad id idoneum virum ecclesiasticum; necnon relationem status eorumdem (1) ecclesiarum et dioecesum, quibus praesunt, ipsi Pontifici, iuxta constitutionem similis memoriae Sixti PP. V praedecessoris quoque nostri, quae incipit Romanus Pontifex, etc., exhibere, ac cetera, quae ad episcopale officium pertinent, diligenter praestare. Qua sane in re maxime decet eos, pro sublimi quem in Ecclesià Dei tenent honoris et dignitatis gradu, aliis omnibus antistibus exemplo, quod ii sequentur, praelucere.

§ 10. Decernentes pariter, ipsas praesentes litteras et in eis disposita quaecumque, etiam ex eo quod eiusdem S. R. E. cardinales in praemissis ius vel interesse habentes seu habere quomodolibet praetendentes illis non consenserint, nec ed ea vocati seu auditi fuerint, sive ex alià quacumque causâ, colore, praetextu et capite, etiam in corpore iuris clauso, nullo unquam tempore de subreptionis rei obreptionis aut nullitatis vitio, seu intentionis nostrae aliove quolibet etiam formali et substantiali defectu notari, impugnari, infringi, retractari, aut in controversiam vocari, vel adversus illa aperitionis oris, restitutionis in integrum, aliudve quedcumque iuris, facti rei gratiae remedium intentati vel impetrari, seu impetrato, vel etiam motu, scientiâ et potestatis plenitudine paribus concesso vel emanato, quempiam in iudicio vel extra illud uti seu se iuvari posse; sed easdem praesentes litteras semper et perpetuo firmas, validas et efficaces existere et fore, suosque plenarios et integros effectus sortiri et obtinere, ac ab illis, ad quos spectat et pro tempore quandocumque spectabit, in omnibus et per omnia inviolabiliter observari, et illis respective plenissime suffragari; sicque et non altiter per quoscumque iudices ordinarios et delegatos, etiam causarum palatii apostolici auditores, ipsosque cardinales, etiam de latere legatos, ac sacrum collegium, et quosvis alios quacumque praeeminentià et potestate fungentes et functuros, sublatâ eis et eorum cuilibet quavis aliter indicandi et interpretandi facultate et auctoritate, indicari et definiri debere; ac irritum et inane si secus super his a quoquam, quavis auctoritate, scienter vel ignoranter, contigerit attentari.

(1) Vel potius earundem (R. T.).

§ 11. Non obstantibus praemissis, et praesertim Benedicti praedecessoris litteris, aliisque quibusvis generalibus rei specialibus constitutionibus et ordinationibns apostolicis, etiam consistorialibus, ac nostris et Cancellariae Apostolicae regulis, etiam, quatenus opus sit, illâ de iure quaesito non tollendo, et alib, quod cardinales in constitutionibus et regulis per nos edendis non comprehendautur, nisi illae eorumdem cardinalium favorem concernant vel de ipsorum seu maioris partis eorum consilio editae fuerint, necnon decretis consistorialibus, dictique sacri collegii, aliisve, etiam iutamento, confirmatione apostolicâ, rei quavis firmitate alià roboratis, statutis, stylis, usibus et consuetudinibus, etiam immemorabilibus, privilegiis quoque, facultatibus, indultis et litteris apostolicis, eisdem collegio et cardinalibus sub quibusvis verborum tenoribus et formis, ac cum quibuscumque etiam derogatoriarum derogatoriis, aliisque efficacioribus et efficacissimis et insolitis clausulis, ac irritantibus et aliis decretis, etiam motu, scientiâ et potestatis plenitudine similibus, ac etiam consistorialiter, et alias quomodolibet et ex quavis causâ, etiam hic forsan necessario exprimendà, in contrarium praemissorum concessis, emanatis, editis, confirmatis, approbatis, ac pluries et quantiscumque vicibus innovatis; quibus omnibus et singulis, etiamsi pro illorum sufficienti derogarione de illis eorumque totis tenoribus specialis, specifica, expressa et individua, ac de verbo ad verbum, non autem per clausulas generales idem importantes, mentio seu quaevis alia expressio habenda aut aliqua alia exquisita forma ad hoc servanda foret, illorum omnium et singulorum tenores praesentibus pro plene et sufficienter expressis ac de verbo ad verbum insertis habentes, illis aliàs in suo robore permansuris, ad praemissorum effectum, hac vice dumtaxat, specialiter et expresse ac plenissime et amplissime derogamus, et derogatum esse volumus et mandamus; ceterisque contrariis quibuscumque.

§ 12. Volumus quoque ut (1) earumdem praesentium litterarum transumptis, seu exemplis, etiam impressis, manu alicuius notarii publici subscriptis, et sigillo personae in ecclesiasticâ dignitate constitutae munitis, eadem prorsus fides in iudicio et extra illud adhibeatur, quae praesentibus ipsis adhiberetur si forent exhibitae vel ostensae.

(1) Edit. Main. legit et pro ut (R. T.).

Datum Romae, apud S. Mariam Maiorem, sub annulo Piscatoris, die X ianuarii MDCCXXXI, pontificatus nostri anno I.

Dat. die 10 ianuarii 1731, pontif. anno I.

F. card. Oliverius.

Digitized and marked up by Salvador Miranda (2000), from Bullarum diplomatum et privilegiorum Sanctorum Romanorum Pontificum Taurinenses editio. 25 vols.; Turin: Seb. Franco et Henrico Dalmazzo editoribus, 1857-1872), Vol. 23, XXII, 224-229.


Top XVIII Century Guide Home

©1998-2015 Salvador Miranda.