The Cardinals of the Holy Roman Church

Guide to documents and events


Sixteenth Century

Sixtus V, constitutio Postquam, 3 decembris 1586.

De S. R. E. cardinalium creandorum praestantia, numero, ordine, aetate et qualitatibus, et de optione sex cathedralium ecclesiarum quae cardinalibus conferuntur.

Sixtus episcopus, servus servorum Dei, ad perpetuam rei memoriam

Postquam verus ille atque aeternus Pastor, et Episcopus animarum Christus Dominus ad gubernandam universalem Ecclesiam, quam suo pretioso sanguine acquisivit, apostolorum principi B. Petro coelestis simul ac terrenae tradidit plenitudinem potestatis, eique suas in terris vices commisit, sicut in cathedra ipsius Petri successor, et verus Christi vicarius Romanus Pontifex divina praeordinatione, eiusdem supremae Apostolicae dignitatis fastigium, et locum in terris tenet, ita etiam Sacrosanctae Romanae Ecclesiae cardinales repraesentantes personas sanctorum Apostolorum, dum Christo Salvatori regnum Dei praedicanti, atque humanae saluti mysterium operanti ministrarent, eidem Pontifici in executione sacerdotalis officii, et in dirigenda ipsa Ecclesia catholica, cui praeest, consiliarii, et coadiutores assistunt, quasi oculi, et aures, ac nobilissimae sacri capitis partes, et praecipua illius membra a Spiritu Sancto constituta, qui in hac ipsa ecclesiastica hierarchia divina dispositione, instar illius caelestis, cui ex altera parte respondet, ordinata, ad altissimum gradum evecti cum ipso Romano Pontifice communi patre ac pastore, ad quem ex omnibus undique gentibus ac nationibus, in gravissimis, maximeque arduis rebus fideles omnium generum, omnium ordinum, summi, infimi quotidie confluunt, tanti ponderis molem atque onus populorum sustineant, et pro animarum salute, pro fide, pro iustitia, pro unitate assidue invigilent ac laborent, qui circa ipsum universali Ecclesiae serviendo, singularum Ecclesiarum commoditatibus se impendant, quorum consilio idem Pontifex agenda disponat, quorum opera, et necessaria, et plurimum fructuosa universae reipublicae christianae in secundis rebus ornamento, et commodo, in dubiis praesidio, et adiumento esse possit. Qui denique pro exaltatione catholicae religionis, pro pace, et quiete christiani populi, pro augmento, et honore sanctae Sedis Apostolicae sanguinem, si ita res ferat, et spiritum constanter effundant.

§ 1. Cum itaque ipsi veri cardines sint, et clarissima Ecclesiae lumina, templi Dei bases, firmamenta, et columina christianae reipublicae singulari quadam pietate ac doctrina, nec vulgari, aut mediocri, sed insigni atque eximia virtute abundare debent, ut, quam gerunt, personam digne, et honorifice valeant sustinere. Ac quemadmodum praecipuae sunt partes summi Romani praesulis in iis asciscendis exquisitam adhibere diligentiam, et accurata circumspectione providere, ut viri optimi, ac lectissimi assumantur, et vel in hoc potissimum necessitati atque utilitati totius Ecclesiae sibi commissae consulatur, ita etiam praelati ceteraeque personae ecclesiasticae ad tantae dignitatis sublimitatem promovendi, anteactae vitae laude, atque excellenti quadam, et rata meritorum commendatione prae ceteris fulgeant, necesse est, ut hoc amplissimo honore digni habeantur. Siquidem eorum vita ac mores ceteris exemplo esse debent, verba, et responsa pro oraculis, monita ac praecepta ab universis christianis regulae, et norma recte vivendi, recteque sentiendi existimantur, ab iis quasi sapientissimis magistris ecclesiasticae disciplinae forma suscipitur, quae ad mores, vitamque cunctorum fidelium componendos longe lateque diffusa propagetur. Ipsi denique vere sunt sal terrae, ac lucernae positae super candelabrum, ut inter sanguinem, et sanguinem, causam, et causam, lepram, et lepram discernant, ac doctrinae opportunitate, et veritate, infirma confirment, disrupta consolident, depravata convertant, luceant omnibus qui in domo Domini habitant, ac primae huic Sedi assistentes cunctos pastores, dum in gravioribus negotiis eamdem Sedem consulunt, eiusve opem implorant, suo iudicio, consilio, et auctoritate instruere, dirigere, ac docere non cessent. Ceterum, cum non solum ad eos spectet plurima, et maxima momenti negotia, et causas, quae eis in dies committuntur, praeclara fide, et prudentia cognoscere, ac legationibus in provinciis gubernandis, et in gravioribus rebus, saepius ad reges, et imperatores perfungi.

§ 2. Sed, quod omnium caput, et summa est, ex eorum corpore, numero, et collegio, ille ipse, qui cunctis pastoribus est praeficiendus, ac totius Dominici gregis curam habiturus, Summus Pontifex deligatur, iidemque ilium suis suffragiis creent, qui tunc demum publico bono christiani populi, optimus sine ulla dubitatione existet, si e numero, et suffragiis bonorum deligetur, in hac sacra electione censendi sunt veri interpretes, atque internuntii voluntatis Dei, cuius spiritu sicut universum Ecclesiae corpus sanctificatur, et regitur, ira maxime hoc totum huiusmodi electionis opus eiusdem afflatu, et instinctu absolvi certissimum est, atque omnibus exploratum, ut vel ex hoc ipso perspici possit, quanta in eis requiratur puritas, et sinceritas ab omni carnis affectu, privatorum commodorum cura, et factionum studiis aliena, quorum pectora, et voces, templa, et organa futura sint Spiritus Sancti, et ex quibus quasi seminibus is sit proditurus, in quem totius apostolicae potestatis plenitudo Deo annuente merito conferatur.

§ 3. Quapropter, ut tanti muneris amp!itudo ea, qua decet, observantia, et admiratione apud cunctos mortales honoretur, et in quos ob celsitudinem gradus, omnium oculi, omnium ora convertuntur, in eis summae dignitati par claritas, et splendor eluceat, atque in eis glorificetur Deus, honorificetur sacerdotale ministerium, et animae fideliuto laetificentur, certe sacris amplissimis huius honoris insignibus ii demum decorandi videntur, qui eximia eruditione, innocentia, ac sanctitate, et omni virtutum genere a vero solidorum bonorum largitore Deo supra ceteros fuerint illustrati. Proinde nos, postquam placuit divinae bonitati imbecillitatem nostram ad summi Apostolatus apicem vocare, inter ceteras, quas pro bono universalis Ecclesiae his maxime turbulentis temporibus, dies noctesque suscipimus, curas, et cogitationes, hanc ipsam pontificia nostra solicitudine dignissimam iudicavimus, ut ad communem salutem, et profectum christiani populi nostrae curae crediti, ac ad ipsius Sanctae Romanae Ecclesiae decus, et ornamentum circa cardinalium electionem, atque assumptionem, tam a praedecessoribus nostris, quam a nobis hactenus editas sanctiones, et decreta expenderemus; in quibus licet pleraque salubriter, ac prudenter disposita, et ordinata fuerint, quia tamen res humanae facile in deterius prolabuntur, nisi sit qui eas assidue renovet, atque conservet, easdem illas sanctiones, et decreta partire innovando, partim declarando, partim pro rerum, et temporum exigentia supplendo, et in melius reformando, habita super his cum venerabilibus fratribus nostris eiusdem S. R. E. cardinalibus deliberatione matura, de eorumdem fratrum consilio, et unanimi consensu, hanc nostram perpetuo valituram constitutionem duximus promulgandam, qua et nosmetipsos in re tam gravi nostri muneris admonemus, et quam nobis legem imponimus, eamdem nostris successoribus indicamus, quos, et sui officii non immemores fore confidimus, et se aliquando in districto, ac tremendo Dei iudicio suae villicationis rationem esse reddituros, Apostolo dicente: Omnes stabimus ante tribunal Christi, et unusquisque nostrum pro se rationem reddet Deo.

§ 4. Primum igitur, cum ita exposcente rerum, ac tempoturo qualitate, et occasione recessum fuerit a veteri illo more admodum paucos viros in sacrum collegium adscribendi, iamque plures nostra aetate cardinales, quam antiquitus in ipsum collegium cooptati consueverint, tum ut iuxta generalis concilii Tridentini decretum omnium christianitatis nationum ratio habeatur, tum quia in eodem collegio multi, quae est humani corporis infirmitas, senectute, vel morbis frequenter gravati, haud commode tanto oneri assidue substinendo sufficere queunt, ut in hoc moderatio congrua adhibeatur, et certi limites praescribantur, ne rei ad veterem illam paucitatem eos redigamus, rei rursus eorum honor nimia, ac superflua numerositate vilescat, quod interdum nos ipsi dum in minoribus essemus, vidimus, et experti sumus. Ac ut veteris synagogae figura Sanctae, et Apostolicae Ecclesiae veritati respondeat, sequi cupientes mandatum Domini factum ad Moysen, de congregandis septuaginta viris de senibus lsrael, quos nosset senes populi esse, et magistros, ut secum onus populi sustentarent, et non ipse solus gravaretur, super quos ad ostium tabernaculi ductos, loquente Domino, Spiritus requievit: de praedictorum fratrum nostrorum consilio, perpetuo statuimus, et ordinamus, ut in posterum connumeratis omnibus cuiusque ordinis episcopis, presbyteris, et diaconis cardinalibus, qui nunc sunt, quique in futurum creabuntur, cuncti simul numerum septuaginta nullo umquam tempore excedant, ac falls humerus quovis praetextu, occasione, vel causa etiam urgentissima minime augeatur. Quod si unum, vel plures a nobis, vei pro tempore existente Romano Pontifice in futurum ultra dictum numerum eligi in cardinalem, aut creari, aut pronunciari contigerit, decernimus huiusmodi electionem, creationem, et pronunciationem nullam, irritam, et inanem fore, et censendam esse, nullumque ius, seu titulum re aut nomine sic electo, seu electis acquiri, neque eorum quemquam pro cardinali haberi, aut reputari posse, aut debere, neque dictam electionem, creationem, pronunciationem ab initio invalidam, et ultra numerum factam, si postea ad praescriptum numerum moriente uno, vel pluribus cardinalibus ipsum collegium redigatur, propterea ex post facto convalescere, sed uti a principio sic deinceps in perpetuum nullius fore roboris, vel momenti.

§ 5. Quoniam vero iam inde ab antiquissimis etiam Apostolorum temporibus diaconorum ordo ad inserviendum, et ministrandum in Ecclesia Dei ex magna providentia dignoscitur institutus, et pro temporum varietate modo major, modo minor numerus esse consuevit, ira ut aliquando septem, interdum quatuordecim, quandoque vero decera, et octo diaconi fuerint, et tamen hoc tempore tum propter eorum parvum numerum, tum propter aliquorum absentiam a Romana Curia, adeo pauci reperiuntur, ut eorum officio satisfacere nequeant, immo saepius presbyteri cardinales loco diaconorum, contra Patrum instituta Pontifici assistere, et ministrare cogantur. ldcirco statuimus, ut ex praedicto numero cardinalium, diaconi quatuordecim, reliqui omnes praeter sex episcopos, presbyteri sint, et esse debeant.

§ 6. Neque posthac quispiam in diaconum cardinalem assumi possit, nisi saltem in vigesimo secundo suae aetatis anno fuerit constitutus, ita ut omnino intra annum ad sacrum diaconatus, ordinem valeat, et debeat promoveri, alioquin si anno elapso ad ipsum diaconatus ordinem promotus non fuerit, eo ipso tam in consistorialibus, et omnibus aliis actibus, et negotiis cardinalitiis, quam etiam iuxta constitutionem felicis recordationis Pii Papae quarti, praedecessoris nostris, super reformatione conclavis editam, in electione Romani Pontificis voce activa, et passiva omnino careat, ac privatus existat.

§ 7. Diaconorum autem numerus sic praefinitus perpetuo retineatur, ac diaconi in eodem ordine semper remaneant, et si qui eorum ex devotionis fervore ad presbyteratus ordinem promoti fuerint, semper tamen in eodem diaconatus ordine, et officio ministrent, et suum locum inter diaconos cardinales teneant, donec ex Cardinalibus de novo creandis sive eligendis, alii Diaconi praedictum numerum suppleant, et in eorum locum subrogentur, ac substituantur. Quo casu antiquiores diaconi ad presbyteratus ordinem promoti, ad presbyteros cardinales transire, atque inter eos sedere valeant, et connumerari.

§ 8. Ut vero diaconos cardinales, qui in sua vocatione permanserint, et in ministerio ordinis sui perseveraverint, maioribus honoribus prosequamur, volumus ut cum aliquam ex sex cathedralibus ecclesiis, quibus episcopi cardinales praesunt, primo, secundo, et tertio per obitum, rei translationem, aut alias pro tempore vacare contigerit, antiquior quidem presbyter cardinalis praesens, salvo cuique episcopo cardinali iure transeundi ad eam, dimissa priore cui praeerat, ut moris est, promoveatur, sed ubi post tres vacationes, tres itidem ex ipsis presbyteris cardinalibus in episcopos praefecti fuerint, tunc si quarta alicuius harum ecclesiarum vacatio contigerit, excluso, ea tantum vice, antiquiore presbytero, prior diaconorum cardinalium, qui praesens fuerit, et in aetate legitima constitutus, rei si ille noluerit, aut nequiverit assumi, sequens diaconus eisdem qualitatibus praeditus, ad eam promoveatur, et ira deinceps in huiusmodi vacationibus sex ecclesiarum praedictarum perpetuo observetur, ut post tres presbyterorum ad dictas ecclesias promotiones, quarta occurrente vacatione, prior diaconorum, aut sequens, ut praefertur, in episcopum praeficiatur.

§ 9. Inter hos septuaginta cardinales, praeter egregios utriusque iuris, aut decretorum doctores, non desint aliquot insignes viri in sacra theologia magistri, praesertim ex regularibus, et Mendicantium Ordinibus assumendi, saltem quatuor, non tamen pauciores.

§ 10. Antiquum vero Clementis, Anacleti, Evaristi, Alexandri, et aliorum Sanctorum Pontificum praedecessorum nostrorum morem, per sexcentos, et amplius annos continuata serie observatum sequi volentes, ac decretum alias per nos in nostro consistorio editum innovantes, perpetuo sancimus tempus creandorum cardinalium, seu promotionis ad cardinalatus honorem faciendae, mense decembri dumtaxat in ipsis temporibus, seu diebus ieiuniorum, et non aliis esse debere.

§ 11. Ut autem ipsi cardinales in regimine universalis Ecclesiae nobis, et pro tempore existenti Romano Pontifici utiliter assistere valeant, ac de omnibus christianorum regnorum, provinciarumque moribus, rebus, et negotiis prompte, et fideliter certa ab eis notitia, pro rerum emergentium opportunitate habeatur, praedicti concilii Tridentini decreto inhaerentes, statuimus, ut ex omnibus christianitatis nationibus, quantum commode fieri poterit, idonei assumantur.

§ 12. Praeterea, qui cardinales creandi erunt, legitimis, et honestis sint exorti natalibus, neque ulla prorsus labe, aut illegitimorum natalium suspicione quovis modo laborent, sed omni macula, et impuritate careant, alioquin ad tam eminentem dignitatis gradum, penitus inhabiles, et illius incapaces sint, et esse censeantur. Quocirca considerantes, quod licet tanta sit vis, et efficacia Sacramenti Matrimonii, quod Apostolo teste, magnum est in Christo, et in Ecclesia; ut qui antea geniti erant, ex soluto, et soluta, inter quos rite matrimonium constare poterat, post illud contractum legitimi habeantur, in nonnullis tamen provinciis, et dominiis, nobilitatis privilegiis non gaudent, nec ad saecularia officia, honores, et dignitates, neque ad nobilium feudorum, et statuum successiones admittuntur, quodque multo magis indecorum videretur, et ab Apostolicae Sedis dignitate alienum, si huiusmodi illegitimi per sequens matrimonium, ut praefertur, legitimati, in cardinales assumerentur, ac cardinalatus celsitudo, et splendor, qui dignitari regiae comparatur, facile deprimi, commaculari, aut quodammodo inobscurari posset. Ideo ut puriori dignitari puriores natales respondeant, quoscumque illegitime natos, quorumvis, etiam magnorum principum, etiam ducali, aut maiori, etiam regia, et Imperiali auctoritate fulgentium filios quocumque gradu, dignitate, et praeeminentia praeditos, etiam genitos ex soluto, et soluta, inter quos tunc matrimonium constare poterat, ac postea per subsequens matrimonium, etiam rite, et solemniter in facie Ecclesiae contractum, vel alias legitimatos, et quomodolibet habilitatos, et natalibus restitutos, ac quorumvis bonorum capaces effectos, etiam si cum eis, ut hanc ipsam dignitatem obtinere valeant, super defectu natalium fuerit expresse, et in specie auctoritate apostolica quomodolibet dispensatum, nihilominus praedictae cardinalatus dignitatis prorsus incapaces, et ad eam obtinendam perpetuo inhabiles decernimus, ac declaramus.

§ 13. Sed et insuper prohibemus, ne ii, quos propter defectus, vitia, aut impedimenta quaecumque ad sacros ordines secundum canonicas sanctiones promoveri fas non est, etiamsi cum ipsis dicta auctoritate apostolica fuerit dispensatum, neve alicuius criminis, aut infamiae nota respersi, in cardinales ullo umquam tempore assumantur.

§ 14. Ceterum, ut non solum honore, sed etiam re ipsa cardines sint, super quibus ostia universalis Ecclesiae tuto nitantur, divinaque, et humana ministeria sibi commissa utilius exequi possint, statuimus, ut lectissimi, et praecellentes viri in ipsum collegium adscribantur, et quorum vitae probitas, morum candor, praestans doctrina, et eruditio, eximia pietas, et erga salutem animarum ardens studium, et zelus, in dandis consiliis sincera fides, et integritas, in rebus gerendis singularis prudentia, constantia., et auctoritas, et aliae qualitates a iure requisitae, tam ipsi pontifici, quam universo collegio cognitae, et probatae sint.

§ 15. Ac proinde ne homines sacrarum rerum plane imperiti, et rudes atque ecclesiasticarum functionum ignari, quasi in Ecclesia Dei hospites, et peregrini statim huiusmodi muneri praeficiantur, iuxta decretum iam pridem a nobis in praedicto consistorio nostro sancitum, quod pariter harum serie innovamus, districte interdicimus, ne quis ullatenus ad cardinalatus honorem assumi queat, nisi qui antea clericali charactere insignitus, et in quatuor minoribus ordinibus constitutus, per annum saltem habitum, et tonsuram gestaverit clericalem.

§ 16. Cum autem ad honorem adeo sublimem promovendi omni virtutum, et praesertim castimoniae laude supra ceteros plurimum eminere debeant, qui vero filios, etiam legitimos, ex uxore sua alias dignoscitur suscepisse, certum nequeat suae testimonium continentiae exibere, et pater erga proprios filios naturali affectu nimia quadam propensione feratur, verendumque sit ne propterea variis propriae domus negotiis, ac multiplici liberorum cura distractus, Ecclesiae negotia sibi credita, aut negligenter tractet, aut minus solicite, et fideliter quam par est, eiusdem Ecclesiae iura tueatur, prohibemus, ne aliquis, qui utriuslibet sexus filium, seu filios, etiam ex legitimo matrimonio susceptos, vel nepotem, seu nepotes ex eis habeat, ullatenus in cardinalem assumi, aut promoveri possit.

§ 17. lnsuper, ut factionum fomitem, et simultatum ansare, ex sacro hoc coetu, quantum cum Domino possumus, amputemus, decretum piae mem. Iulii Papae III, praedecessoris nostri in sacro olim consistorio editum approbantes, et declarantes, similiter perpetuo interdicimus, ne ullo umquam tempore assumatur aliquis posthac in eiusdem S. R. E. cardinalem, qui frater ex utroque, rei alterutro parente germanus existat alterius cardinalis viventis, ita ut eodem tempore duo fratres germani in eodem collegio nullatenus esse possint. Quinimmo idem decretum extendentes, et ampliantes, prohibemus quoque ne patruele, vel amitino, aut consobrino cardinale vivente, alter eius patruelis, vel amitinus, aut consobrinus ad cardinalatum valeat promoveri.

§ 18. Sed, et pari ratione sancimus, ne patruo, aut avunculo cardinali vivente, eius ex fratre, vel sorore nepos, nec rursus nepote ex fratre, vel sorore cardinali existente, illius patruus, aut avunculus, nec ullus denique alius, qui primo, aut secundo tantum consanguinitatis gradu alieni cardinali viventi coniunctus sit, quamdiu is vixerit, in cardinalem assumi possit. Ita ut omnes, et singuli praedicti tam pater filios, aut nepotes habens, quam fratres germani, patrueles, amitini, consobrini, patruus, avunculus, nepos ex fratre, vel sorore, et quivis ut supra primo, aut secundo gradu coniunctus alter altero cardinali vivente, ad cardinalatum inhabiles, et illius incapaces sint, et censeantur, neque eorum aliquis cardinalis creari valeat, neque adversus hanc prohibitionem ex quacumque etiam urgentissima causa cum eis liceat dispensari. Et nihilominus electio, creatio, ac pronunciatio cardinalium huiusmodi contra praesentem prohibitionem, aut interdictum facta, et attentata, nulla, irrita, et inanis sii eo ipso, ac cum omnibus inde secutis nullius sit roboris, vel momenti.

§ 19. Postremo attendentes proprium esse eorumdem cardinalium munus assistere, ut praemittitur, Christi in terris Vicario, eique in regenda Ecclesia Catholica consilium, et operam assidue praestare, atque cum eo Ecclesiae necessitatibus providere, ipsosque tum ad id ex ipsius officii debito, tum ex sanctorum Patrum decretis teneri, ac propterea absurdum esse cardinales procul ab ipso Pontifice vitam agere, et locum mansionemque suam in Ecclesia Dei adeo praecelsam contra huiusmodi officii debitum, et in suarum perniciem animarum negligere, ac deserere, inhaerentes decreto similiter a nobis in consistorio nostro dudum desuper promulgato, de eorumdem fratrum consilio statuimus, et ordinamus, ne quis in posterum a Romana Curia absens cardinalis creetur, aut pronuncietur, nisi hac adiecta conditione, ut intra annum in Romanam Curiam venire, et Apostolorum limina visitare teneatur, necnon, antequam biretum rubrum, quod a Romano Pontifice de more benedici, ac per certum nuncium mitti solet, ei tradatur, illiusve capiti imponatur, iuret in manibus personae alicuius in dignitate ecclesiastica constitutae, cui id negocii datum fuerit, se intra annum a die praestiti iuramenti numerandum omni mora postposita, et impedimento remoto, ad Urbem, vel alio, ubi Romana Curia eo tempore fuerit, personaliter adventurum, ut sistat se nobis, aut pro tempore existenti Romano Pontifici, et Sanctae Sedi Apostolica cuius obsequiis erit ascriptus, et quandiu ipsi Pontifici visum fuerit, muneri suo incumbat: atque ira de legibus, moribus, consuetudinibus, ac toto statu eiusdem Sedis plene instruatur, atque ad ecclesiae, seu provinciae, cui forsan praeerit, necessitates sublevandas, abusus tollendos, mores reformandos, ecclesiasticam disciplinam, si qua ex parte labefacta fuerit, restituendam opportuna, et salutaria consilia ab ipsius Pontificis paterna caritate, sapientia, et vigilantia recipiat, et pro viribus exequatur. Cuius quidem iuramenti postquam per eum praestitum fuerit, publicum inde instrumentum conticiatur, et in forma authentica ad Nos, vel nostri pro tempore successorem nulla interposita mora transmittatur. Quod si forte id iurare recusaverit, volumus, ut biretum rubrum ei omnino denegetur, ac nequaquam tradatur, sed ipso facto, absque alia declaratione, vel decreto cardinalatus honore privatus existat, atque habeatur, in omnibus, et per omnia, ac si numquam in cardinalem assumptus, vel promotus fuisset. Inhabilis quoque ad eamdem dignitatem postea obtinendam, et illius incapax efficiatur. Sin autem iuret, ac biretum rubrum accipiat, sed tamen postea ad Urbem, et Romanam Curiam, ut praefertur, intra annum a die praestiti iuramenti non comparuerit, tunc pariter absque alia declaratione cardinalatus dignitate, officio, titulo, denominatione, atque omnibus, et quibuscumque illius insignibus, facultatibus, privilegiis, aut auctoritatibus careat eo ipso, et perpetuo privatus sit, et esse censeatur, perinde, ac si numquam inter cardinales cooptatus fuisset, nec biretum rubrum accepisset. Quod quidem biretum post id tempus confestim deponere omnino teneatur.

§ 20. Decernentes sic in praemissis omnibus, et singulis per quoscumque iudices, et commissarios, etiam causarum Palatii Apostolici auditores, et ipsos S. R. E. cardinales, in quavis causa, et instantia, sublata eis, et eorum cuique quavis aliter iudicandi, et interpretandi facultate, et auctoritate, iudicari, et definiri debere; necnon irritum, et inane quicquid secus super his a quoquam quavis auctoritate, scienter, vel ignoranter contigerit attentari.

§ 21. Non obstantibus apostolicis ac in generalibus conciliis editis constitutionibus et ordinationibus, etiam certum alium eorundem cardinalium numerum praescribentibus, aut alias super praemissis disponentibus, quas omnes, quatenus praesenti constitutioni in aliquo adversantur, illarum tenores pro plene ac sufficienter expressis habentes, etiam si de illis specialis, specifica, expressa ac individua de verbo ad verbum, non autem per clausulas generales idem importantes, mentio facienda esset, omnino abrogamus, abolemus et annullamus, ceterisque contrariis quibuscumque.

§ 22. Ceterum, ut praesentes litterae omnibus innotescant, mandamus illas ad valvas Lateranensis et Principis Apostolorum de Urbe basilicarum, atque Cancellariae Apostolicae et in acie Campi Florae more solito publicari et inibi affigi, et per aliquod temporis spatium direirti; eisque detractis, earum exempla eo in loco reliqui. Ac volumus ut illarum transumptis, manu alicuius notarii publici subscriptis, et sigillo praelati vel personae in dignitate ecclesiastica constitutae munitis, in iudicio et extra illud, ubi opus fuerit, eadem prorsus fides adhibeatur, quae ipsis originalibus adhiberetur, si forent exhibitae vel ostensae.

§ 23. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam etc. Siquis autem hoc attentare praesumpserit, indigretionem omnipotentis Dei ac beatorum etc.

Datum Romae apud S. Petrum, anno Incarnationis dominicae millesimo quingentesimo octuagesimo sexto, tertio nonas decembris, pontificatus nostri anno II.

+ Ego Sixtus Catholicae Ecclesiae episc.
De ventre matris meae tu es Deus protector meus.
+ Ego A. card. Farnesius, vice-cancellarius, episcopus Ostien.
+ Ego Iac. card. Sabellus, episc. Portuensis.
+ Ego Io. Ant. card. S. Georgii, episcopus Tusculanus.
+ Ego Io. Franciscus card. de Garabara, episcopus Praenestinus.
+ Ego Inn. Avalus card. de Aragon. episcopus Sabinensis.
+ Ego Marcus Siticus card. de Altaemps.
+ Ego Marcus Ant. card. Columna.
+ Ego P. card. Sanctacrucius.
+ Ego Gabriel card. Paleotus.
+ Ego frater Michael Bonel, card. Alex.
+ Ego Ludovicus card. Madrutius.
+ Ego Nicol. card. Senon. tt. S. Praxedis.
+ Ego Iul. A. Sanctorius card. S. Severinae.
+ Ego Hieronymus card. Rusticutius.
+ Ego Io. Hieronyrnus card. Albanus.
+ Ego Hieronymus card. Simoncellus.
+ Ego P. card. Deza.
+ Ego Io. Antonius card. Caraffa.
+ Ego Io. Antonius card. SS. Quatuor.
+ Ego Io. Baptista card. S. Marcelli.
+ Ego Iulius card. Cananius.
+ Ego Antonius card. Salviatus.
+ Ego Augustinus card. de Verona.
+ Ego Vincentius card. Montisregalis.
+ Ego Philippus card. Spinola.
+ Ego Georgius card. Razivil.
+ Ego Scipio card. Lancellottus.
+ Ego Vincentius card. Gonzaga.
+ Ego Io. Baptista Castrucius, Signaturae iustitiae praefectus.
+ Ego Federicus card. Cornelius.
+ Ego Hippolytus de Rubeis card. Paviae.
+ Ego Decius card. Azzolinus.
+ Ego Hippolytus card. Aldobrandinus, maior poenitentiarius.
+ Ego Ferd. card. de Medicis.
+ Ego Philippus Vast. card.. Carnerarius.
+ Ego Andreas card. Battorius.
+ Ego A. card. Montaltus.

Dat. Die 3 dec. 1586, pontif. anno II

Sequitur declaratio dictae constitutionis.

§ 24. Sanctissimus D. N. dixit quod cum in constitutione seu bulla Sanctitatis Suae alias super creatione sanctae Romanae Ecclesiae cardinalium edita, volens diaconos cardinales, qui in sua vocatione permanserint, et in ministerio sui ordinis perseveraverint, maioribus honoribus prosequi, inter alia statuerit ut posi tres vacationes sex ecclesiarum cathedralium, quibus episcopi cardinales praesunt, quarta vacatione alicuius ex eis occurrentc, prior diaconorum cardinalium, qui praesens fuerit et in aerate legitima constitutus, vel si ille noluisset aut nequivisset assumi, sequens diaconus eisden qualitatibus praeditus ad ecclesiam huiulsmodi cathedralem, ut praefertur, vacantem, promoveretur, et ita deinceps servaretur, prout in eadem constitutione plenius continetur.

§ 25. Agnoscensque idem S. D. N. mentis suae in. Ea constitutione fuisse non ut novus vel forte paucos ante annos creatus diaconus cardinalis, ad aliquem ex dictis episcopatibus seu ecclesiis, quibus seniores presbyteri cardinales praefici solent, promoveatur, sed qui diu in suo ordine et vocatione (ut verba eiusdem constitutionis aperte demonstrant) permanserit, et in ministerio sui ordinis perseveraverit, is tali ecclesiae praeficiantur; ac providere cupiens ne forte in futurum dubitari contingat de quanti temporis cursu perseverantia illa in diaconatus ordine et in ministerio intelligatur.

§ 26. Eadem Sanctitas Sua, in eoden consistorio suo secreto habito supradicta die, de venerabilium fratrum suorum S. R. E. cardinalium unanimi ccnsilio e assensu, sua apostolica auctoritate, declaravit et decrevit ut prior diaconorum cardinalium, seu alius sive immediate seu successive sequens diaconus cardinalis, quarta occurrente vacatione, ut praemittitur, ad dictam ecclesiam seu episcopatum ex sex praedictis vacantem, assumi seu promoveri, possit, exigi et requiriri debere ut integros annos saltem decem, et non pauciores, in suo diaconatus ordine permanserit, et in illius ministerio perseveraverit, etiamsi numerus XV diaconorum cardinalium non sit expletus, dummodo ad minus decem diaconi tunc existant, prout declaravit et decrevit.

§ 27. Ac sic in praemissis etc. quoscumque etc. etiam ipsos S. R. E. cardinales etc. Sublata eis etc. aliter iudicandi et interpretandi facultate et auctoritate, iudicare et definiri debere; necnon irritum et inane quidquid secus etc. contigerit attentari similiter decrevit.

Datum Romae apud S. Petrum, die mercurii XXV novembris MDLXXXVI, in consistorio secreto.

Digitized and marked up by Salvador Miranda (1999), from Bullarum diplomatum et privilegiorum Sanctorum Romanorum Pontificum Taurinenses editio. 25 vols.; Turin: Seb. Franco et Henrico Dalmazzo editoribus, 1857-1872), Vol. 8, LXXVI, 808-816.


Top XVI Century Guide Home

©1998-2015 Salvador Miranda.