The Cardinals of the Holy Roman Church

Guide to documents and events

Twentieth Century

ACTA PAULI PP. VI

CONSTITUTIONES APOSTOLICAE

III

URBIS

Templum S. Ludovici Francorum de Urbe, in regione S. Eustachii, ad gradum et dignitatem Tituli Cardinalicii Presbyteralis evehitur.

PAULUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Quandoquidem, aucto pro Ecclesiae sanctae necessitatibus quae ubique terrarum et gliscunt quotidie, et magna Nos sollicitudine afficiunt, numero Patrum Cardinalium, etiam Tmtulos accrescere oporteret, hoc est templa quae iisdem in Titulum conferri solerent, profecto visum est templum quoque S. Ludovici Francorum in eo numero ponere in Titulorumque Cardinaliciorum Presbyteralium ordinem redigere. Cuius rem causa haec est ut non solum benevolentiam Nostram; quam, erga illud suscepimus, exhibeamus, sed etiam quia tanta arte, magnificentia, linearum pulchritudine, fama praeslat, quanta vetusta Romana templa religione celeberrima. Accidit quod ea frequetantium pietate floret, ut haud minimam laudem sibi comparaverit. Templum hoc, Beatae Mariae Virgini sacrum et S. Ludovico Francorum Regi et S. Dionysio Areopagitae, in regione S. Eustachii exsurgit, ubi est anno MDLXXXIX magnificentissime consecratum. In eo durante Pontificatu Urbani VIII P. M. sedes paroecialis fuit, penes quod deinceps valetudinarium structum est pro infirmis Galliae civibus, atque domicilium Presbyterorum Francorum, qui essent eidem templo addicti. Quibus omnibus consideratis, placet sacram eadem S. Ludovici Francorum de Urbe, cuius mentionem fecimus, inter Titulos Cardinalicios Presbyterales referre factis iuribus nempe atque privilegiis, quae sunt talium templorum propria. Ceterum decernimus ut hae Litterae Nostrae eius cura qui ad praesens templum S. Ludovici regit sive in cleri sive in populi notitiam perferantur, diem festum de praecepto celebrantium, post eas acceptas. Actae autem rei documenta exarentur, sincerisque exemplis rite subscriptis atque sigillo impressis ad Sacram Congregationem Consistorialem cito mittantur.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus, omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere licat; quin immo huius Constituonis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die septimo mensis iunii, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo septimo, Pontificatus Nostri quarto.

Pro S. R. E. Cancellario
+ HAMLETUS I. Card. CICOGNANI

CAROLUS Card. CONFALONIERI
S. Congr. Consist. Pro-Praefectus

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Ioannes Calleri, Proton. Apost.
Eugenius Sevi, Proton. Apost.

Loco + Plumbi
In Ap. Canc. tab., vol CXXIV, n. 20.

Digitized and marked up by Salvador Miranda (2000), from Acta Apostolicæ Sedis, LIX (1967), 932-933.


Top XX Century Guide Home

©1998-2015 Salvador Miranda.