The Cardinals of the Holy Roman Church

Guide to documents and events

Twentieth Century

II

URBIS

TEMPLUM SS. BLASII ET CAROLI AD CATINARIOS AD HONOREM DIACONIAE EVEHITUR.

IOANNES EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Quos nationum lectissimos filios in amplissimum Senatum Cardinalium allegissent, consueverunt Summi Pontifices, beati Petri successores, iis titulis vel diaconiis condecorare quibus Romana Ecclesia inde a vetustissimis temporibus ornata refulget. Hoc enim fit ut non modo veteris temporis memoria, martyrum sanguine perillustris, ad nostram usque aetatem tenacissime excolatur, sed unitatis vinculum cum Petri Cathedra quam apertissime appareat et Romana Ecclesia communis omnium patria celebretur. Cum proinde ob peculiares nostri temporis ortas necessitates in animo habeamus, Ecclesiae sanctae decoris Nostrique adiumenti gratia, Purpuratorum Patrum numerum augere, cumque Diaconiae in praesens Romae exstantes huic condicioni impares evadant, censuimus nonnulla templa, quae quidem vel erectionis vetustate, vel populi frequentia, vel ornatus ac structurae pulchritudine inter nbiliora in Urbe recesentur, ad honorem et dignitatem Diaconiae attollere. Inter quae illud SS. Blasii et Caroli ad Catinarios adnumerandum profecto est, utpote Christi martyri perillustri sacrum ac recentioris aetatis viro, vitae sanctitate et animorum curatione insigni. Huic igitur templo, cui iam Decessor Noster Paulus V a, D. MDCXXVII tituli dignitatem benigne concesserat et Urbanus VIII a. D. MDCXXVII abrogavit, de Nostra apostolica potestate Diaconiae honorem tribuimus, omnibus eidem factis privilegis quibus ceterae Urbis Diaconiae iure vel consuetudine fruuntur, contrariis minime obstantibus. Volumus praeterea ut hac Litterae Nostrae eius cura qui ad praesens SS. Blasii et Caroli ad Catinarios templo moderatur, coram clero et populo perlegantur, cum in sacram aedem diem festum de praecepto congregabuntur celebraturi. Cuius rei, postquam rite fecerit, nuntium ad S. Congregationem Consistorialem cito mittere curabit.

Has vero Litteras nunc et in posterum efficaces esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eas decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Quorum Litterarum eifficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per has Litteras iisdem derogemus omnibus. Quapropter si quis, quavis praeditus auctoritate, sive sciens sive insciens contra egerit ac Nos ediximus, id prorsus irritum atque inane haberi iubemus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere ve1 corrumpere liceat; quin immo harum Litterarum exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae hisce haberetur, si ostenderentur. Quae Nostra decreta in universum si quis vel spreverit vel quoquo. modo detrectaverit, sciat se poenas esse subiturum iis iure statutas, qui, Summorum Pontificum iussa non fecerint.

Datum Roma, die altero mensis Decembris, anno Domini millesimo nongentesimo quinquagesimo nono, Pontificatus Nostri secundo.

IACOBUS A. Card. COPELLO
S. R. E. Cancellarius

+ MARCELLUS Card. MIMMI
S. Congr. Consistorialis a Secretis

Hamletus Tondini
Apostolicam Cancellariam Regens

Bernardus De Felicis, Proton.Apost.
Caesar Federici, Proton. Apost.

Loco + Plumbi
In Ap. Canc. tab., vol. CI, n. 71.

Digitized and marked up by Salvador Miranda (2000), from Acta Apostolicæ Sedis, LII (1960), 378-379.


Top XX Century Guide Home

©1998-2015 Salvador Miranda.