The Cardinals of the Holy Roman Church

Guide to documents and events

Twentieth Century

CONSTITUTIO APOSTOLICA

I

DE TRANSLATIONE DIACONIAE S. MARIAE AD MARTYRES AD ECCLESIAM S. APOLLINARIS.

PIUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMRIAM

Recenti conventione cum Italico Regno a Nobis inita die XI mensis Februarii proxime praeteriti diaconiam, qua ecclesia Sanctae Mariae ad Martyres, vulgo Pantheon nuncupata, adhue augebatur, transferendam in aliam Nobis reservavimus. Iam vero inter plures sacras aedes illi viciniores simulque insigniores, multis profecto commendata nominibus, semper exstitit illustris ecclesia Sancto Apollinari dicata, quam octavo saeculo vertente aedificatam esse constat in honorem sancti illius episcopi ravennatensis, qui, Principis Apostolorum vestigia persecutus, tam multa pro Christi nomine sustinuit, ut gloriam ipsam martyrum adaequaverit. Quare Apostolica Nostra auctoritate, harum Litterarum vi diaconiam qua praefatam ecclesiam Pantheon appellatam Decessor noster f. r. Benedictus XIII decoravit, in ecclesiam Sancto Apollinari dicatam transferimus, illique privilegia omnia tribuimus, quae ceteris almae Urbis diaconiis competunt, firma tamen, quod ad Seminarium Romanum attinet, constitutione Recolentes animo, data a Leone Pp. XII Decessore Nostro die IX m. Aprilis anno MDCCCXXIV.

Contrariis non obstantibus quibuslibet, haec mandamus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces semper exsistere et fore, suosque plenos aque integros effectus sortiri et obtinere illisque ad quos spectant seu spectare poterunt nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum, irritumque ex nunc et inane fieri si quidquam secus super his a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, die XXVI mensis Maii, in festo SS. Trinitatis, anno MDCCCCXXIX, Pontificatus Nostri octavo.

CAROLUS CARD. PEROSI,
S. C. Consistorialis a Secretis

FR. ANDREAS CARD. FRÜHWIRTH,
Pro S. R. E. Cancellarius

Alfonsus Carinci, Protonotarius Apostolicus.
Dominicus Spolverini, Protonotarius Apostolicus.

Loco + Plumbi
Reg. in Canc. Ap. Vol. XL, n. 29.- M. Riggi.

Digitized and marked up by Salvador Miranda (2002), from Acta Sanctae Sedis, XXII (1929), 308-309.

Top XX Century Guide Home

©1998-2014 Salvador Miranda.