The Cardinals of the Holy Roman Church

Guide to documents and events

Sixteenth Century
Sixtus V (1585-1590)

Constitutio Religiosa, 13 aprilis 1587.

Praefinitio titulorum et diaconorum pro sanctae Romanae Ecclesiae presbyteris et diaconibus cardinalibus (1).

Sixtus episcopus, servus servorum Dei, ad perpetuam rei memoriam.

Religiosa Sanctorum Pontificum Praedecessorum nostrorum providentia institutum olim fuit, iato iride vetustissimis temporibus, et posteris traditum, ut Sanctae Romane Ecclesiae presbyteris, certae in Urbe Roma Ecclesiae, Tituli appellatae, quasi quaedam cuiusque propriae dioeceses; diaconis vero, Urbis regiones, ad Christianae Religionis propagationem, et conservationem assignarentur. Quae quidem s`ncta institutio plurium saeculorum continuata serie, ac pro temporum varietate susceptis incrementis, ad nostram usque aetatem servata, ita viget, ut praeter sex episcopos cardinales, qui certis Cathedralibus Ecclesiis Urbi finitimis praesunt, singulis presbyteris, et diaconis cardinalibus propriae in Urbe ecclesiae, tituli videlicet, et diaconiae cum suis clero, et populo, ac quasi episcopali iurisdictione in spiritualibus, et temporalibus regendae, et administrandae committantur.

§ 1. Proinde nos, postquam per nostram nuper editam constitutionem, creandorum cardinalium numerum, computatis sex episcopis praedictis, quatuordecim diaconis, reliquis vero presbyteris cardinalibus, ad septuaginta praescripsimus, nunc quoque ad Dei honorem, atque ad ipsius Sanctae Romanae Ecclesiae decus, et ornamentum, ac Romani cleri, et populi bonum regimen, salubremque directionem, eisdem presbyteris, et diaconis cardinalibus totidem titulos, et diaconias, ipsorum amplitudini, et dignitati maxime congruentes, duximus assignandos. Ac licet pleraeque ex antiquis ecclesiis in titulos, et diaconias concedi soliris, ant a praedecessoribus nostris successu temporum additis, adhuc integrae, et illaesae permaneant, tamen quia nonnullae, tum diuturnitate, et iniuria temporum, tum diversis, quae olim contigerunt, eiusdem Urbis direptionibus, incendiis, et ruinis collapsae sunt, nos antiquae pietatis, et Religionis Christianae monumenta conservare cupientes, sicuti Sacrosanctas Basilicas, et augustiora templa antiquitate ipsa veneranda, nedum sarta tecta custodiri, sedet ingenti nostro sumptu refici, instaurari, et ornari in dies magis curamus, ita etiam primo quidem loco veteres, et nobiles Ecclesias, priscis temporibus in titulos presbyterorum cardinalium, ut praefertur, institutas delegimus, easque omnes, quae adhuc extant, voluimus omnino in titulos pro modernis, et futuris presbyteris cardinalibus retinere. Deinde ex iis, quae recenti memoria in titulos erectae fuerunt, praetermissis quibusdam, propter loci incommoditatem, ant alias minus idoneis, ceteras itidem retinere, ac demum, ne titulorum numerus presbyteris cardinalibus desit, exemplo nonnullorum nostrorum praedecessorum, alias partim antiquas, nondum tamen huiusmodi honore decoratas, partim veto recentiores, celebres tamen ecclesias, dignitate praesulum maiorem in modum illustrare, et in similes titulos erigere, et instituere, ac pro numero presbyterorum cardinalium tot titulos addere, et supplere, ex diaconiis quoque antiquitus institutis, quatuordecim magis insignes pro totidem diaconis cardinalibus seligere, et congrua distinctione confusionem perpetuo tollere decrevimus, eosdem nimirum titulos, et diaconias proprios cuiusque ordinis certos, et distinctos assignando, ira ut numquam in posterum, quod hactenus saepe factum est, presbyteris diaconiae, neque diaconis tituli presbyterales, perturbato ordine, aut promiscue concedantur. Quod quidem rationi consentaneum videtur, ut quemadmodum Summus Pontifex universali Ecclesiae praesidens, et omnium totius orbis ecclesiarum solicitudinem gerens, specialiter tamen Urbis Romae episcopus existit, et in ea divina dispositione supremam sacerdotalis potestatis cathedram tenet, pari quoque ratione cardinalibus, quos uti speciales S. R. E. filios, in apostolici muneris functione, atque in universae reipublicae christianae administratione praecipuos, sibique maxime coniunctos habet consiliarios, et cooperatores in eadem urbe Roma, quae olim Beati Petri Sede in ea constituta, ipsius, et coapostoli eius Pauli doctrina, et martyrio consecrata, et caput christiani orbis, et religionis effecta est certa sedes, mansionem, et locum unicuique proprium assignet, cuius quidem loci concessione, iidem cardinales, et sui officii admoneantur, et residentiae, quam assistendo ipsi Romano Pontifici servare debent, et vel ex hoc magis tamquam in unum corpus compacta membra, sacro capiti connexa esse, ab illo dependere clarius dignoscantur.

§ 2. Habita igitur cum venerabilibus fratribus nostris eiusdem S. R. E. cardinalibus deliberatione matura, de eorum consilio, et assensu, statuimus, et ordinamus in posterum perpetuis futuris temporibus, presbyteris cardinalibus has tantum, quae infra descriptae sunt, ecclesias, neque alias in titulos assignari debere, videlicet, ex antiquis S. Crucis in Hierusalem, SS. Marcellini, et Petri, SS. Quatuor Coronatorum, SS. Ioannis, et Pauli, S. Anastasiae, S. Sabinae, S. Stephani in Coelio Monte, S. Clementis, SS. Nerei, et Achillei, S. Susannae, S. Pudentianae, S. Sixti, S. Petri ad Vincula, S. Martini in Montibus, S. Eusebii, S. Priscae, Sancti Vitalis, S. Marci, S. Marcelli, S. Laurentii in Lucina, basilicae duodecim Apostolorum, S. Laurentii in Damaso, quae S. R. E. vicecancellario pro tempore existenti perpetuo concessa, et assignata est, S. Balbinae, Sanctae Ceciliae, S. Chrysogoni, S. Praxedis, S. Mariae Transtiberim. Ex posterioribus vero SS. Quirici, et Iulitae, S. Ioannis ante Portam Latinam, S. Agnetis in Agone, S. Laurentii in Palisperna, S. Thomae in Parione, S. Silvestri in Campo Martio, S. Pancratii, S. Bartholomaei in Insula, S. Matthaei in Merulana, S. Mariae de Aracaeli, S. Mariae in Via, S. Mariae supra Minervam, S. Mariae Angelorum in Thermis, S. Hieronymi Illyricorum, necnon quas supradictis antiquis, et posterius institutis addimus, et ex nunc in titulos presbyterorum cardinalium, cum honoribus, insignibus, privilegiis, auctoritatibus, et praeeminentiis debitis, et consuetis, instar aliarum ecclesiarum, quae in similes titulos per nostros praedecessores antiquitus erectae, et institutae fuerunt, sine alicuius praeiudicio, perpetuo erigimus, et instituimus, ac titulorum nomine, et dignitate insignimus, et decoramus, S. Honuphrii in Ianiculo, mutato illius statu ex diaconia, quae hactenus fuit, in titulum presbyteralem, S. Augustini, S. Mariae de Populo, S. Alexii in Aventino, S. Blasii de Annulo, S. Mariae de Pace, S. Salvatoris de Lauro, S. Petri in Monte Aureo, Sanctissimae Trinitatis in Monte Pincio, S. Mariae Transpontinae.

§ 3. Ex diaconiis vero antiquis statuimus retinendas esse tantummodo quatuordecim infrascriptas, videlicet Sanctae Mariae in Aquiro, S. Mariae in Cosmedin, Sanctorum Cosmae, et Damiani, Sanctae Mariae Novae, S. Hadriani, S. Mariae in Via lata, S. Mariae in Porticu, S. Angeli in foro Piscario, S. Nicolai in Carcere Tulliano, S. Mariae in Dominica, S. Eustachii, S. Viti in Marcello, S. Agatae, ac S. Georgii ad Velabrum Ecclesias, quae insigniores existunt, et praescriptum a nobis diaconorum cardinalium numerum exaequant.

§ 4. Ita ut computatis ecclesiis cathedralibus, videlicet Ostiensi, et Veliterna invicem unitis, Portuensi, et S. Rufinae itidem unitis, Albanensi, Sabinensi, Tusculana, et Praenestina, quibus sex episcopi cardinales praesunt, et titulis presbyterorum superius designatis, numerum septuaginta ecclesiarum constituant.

§ 5. Et alter praeterea titulus supra numerum additus sit, ut si quando contingat diaconum, vel episcopum cardinalem vicecancellarium esse, et ideo eumdem dictae ecclesiae Sancti Laurentii in Damaso, quae vicecancellario pro tempore existenti per literas felicis recordationis Clementis Papae VII praedecessoris nostri perpetuo, ut praefertur, concessa, et assignata fuit, praeesse, alicui presbytero cardinali proprius titulus non desit.

§ 6. Omnes vero illas ecclesias, quae per praesentem nostram constitutionem presbyteris cardinalibus in titulos assignatae sunt, nunc vero a diaconis cardinalibus, etiam forsan ex dispensatione apostolica, pro diaconia obtinentur; itidem omnes, et quascumque ex quatuordecim superius enumeratis diaconiis, quae presbyteris cardinalibus in titulos forsan, etiam ex simili dispensatione concessae alias fuerunt, et ab iis obtinentur; dermum omnes, et quascumque ecclesias superius non expressas, ipsis presbyteris, aut diaconis cardinalibus, in titulos, aut diaconias commissas, et assignatas, ac per ipsos obtentas volumus, et decernimus per praesentes, ex nunc eo ipso vacare, et quascumque iliarum assignationes, concessiones, necnon dispensationes desuper, etiam motu proprio, et consistorialiter, ac de simili fratrum consilio expeditas, quae a praedecessoribus nostris, quaeque a nobismetipsis emanarunt, literasque apostolicas desuper confectas, processusque habitos per easdem, et inde secuta quaecumque cassamus, irritamus, et annullamus, irritaque, et nulla, ac nullius roboris, vel momenti esse nunciamus, mox assignaturi eisdem cardinalibus, ex quorum personis ecclesiae in titulos, aut diaconias per eos hactenus obtentae, vigore huius nostri decreti vacant, et eorum cuilibet alios titulos, aut diaconias ex supradicto numero, proprio cuiusque ordini congruentes.

§ 7. In aliis vero, praeterquam supranominatis ecclesiis, etiamsi earum aliquae in titulos presbyterorum, aut denominationes diaconorum cardinalium concedi solitae sunt, et cardinales iis praefici consueverunt (quarum singularum situationes, et invocationes praesentibus haberi volumus pro expressis), nomina, insignia, denominationes, et statum huiusmodi titulorum, aut diaconiarum perpetuo supprimimus, et extinguimus; ac districte etiam interdicimus, ne de cetero umquam perpetuis futuris temporibus, alia quam ex suprascripta numero ecclesia, in titulum, aut denominationem cardinalatus, cuipiam presbytero, aut diacono cardinali, concedatur, aut assignetur, neque aliis quam supranominatis titulus, aut diaconiis, presbytero, vel diaconi cardinales praeficiantur, neve umquam aliqua ex supeadictis diaconiis, presbytero, neque contra, ullus ex dictis titulis diacono cardinali quomodolibet concedatur, vel assignetur, neque cum iis, aut eorum aliquo, ex quavis causa, desuper dispensetur.

§ 8. Sed et decreta alias in consistorio super hoc edita, innovantes, et ampliantes, pari ratione, etiam perpetuo prohibemus, ne in posterum alicui presbytero, aut diacono cardinali, qui alterum titulum, aut diaconiam quomodolibet assecutus fuerit, quive ex ordine diaconorum ad ordinem presbyterorum, vel ad episcopalem dignitatem transierit, aut ex ordine presbyteratus in episcopum pariter promotus fuerit, licentia, et facultas retinendi priorem ecclesiam sui tituli, vel diaconiae in administrationem, aut in titulum, neve canonicatuum, praebendarum, dignitatum, officiorum, aut beneficiorum dimissi tituli, vel diaconiae collatio, neque palatii, domus, vineae, hortorum, aut fructuum, reddituum, et proventuum, aut iurium quorumcumque ad huiusmodi titulos, seu diaconias pertinentium, ad tempus, seu ad vitam retentio, aut ulla alia reservatio, quovis praetextu, occasione, vel causa etiam melioramentorum, et sumptuum in illarum reparationem, necessitatem, sive utilitatem factorum, concedantur; sed volumus ut ipsi tituli, et diaconiae, cum illis annexis, iuribusque, et pertinentiis suis universis libere dimittantur.

§ 9. Insuper praecipimus, et perpetuo ordinamus, ut de cetero in quibuscumque literis apostolicis, in quibus cardinalium subscriptio manu propria facienda erit, iidem cardinales, etiam tituli, seu diaconiae, vel episcopatus sui cardinalatus nomine expresso se subscribant.

§ 10. Decernentes per huiusmodi erectionem, et institutionem, decera praedictas per nos in titulos erectas ecclesias tantummodo, novis privilegiis, et dignitate auctas, decoratas, et insignitas, nihil autem omnino praeiudicii cuiquam iliarum, nihil alieni iuris detractum, aut immutatum censeri posse, aut debere; sicque per quoscumque Iudices ordinarios, et delegatos, etiam causarum Palatii Apostolici auditores, et cardinales praedictos, sublata eis, et eorum cuilibet, quavis aliter iudicandi, et interpretandi facultate, et in quavis causa, et instantia, iudicari, et definiri debere, necnon irritum, et inane, si secus super praemissis, eorumque aliquo a quoquam, quavis auctoritate scienter, vel ignoranter contigerit attentari.

§ 11. Non obstantibus constitutionibus, et ordinationibus apostolicis, ac ecclesiarum supradictarum, et aliarum quarumcumque, necnon ordinum iuramento, confirmatione apostolica, vel quavis firmirate alia roboratis statutits, et consuetudinibus, privilegiis quoque, indultis, et literis apostolicis, illis, ac quibusvis personis quomodolibet concessis, approbatis, et innovatis. Quibus omnibus, illorum tenores praesentibus pro expressis habentes, specialiter, et expresse derogamus, ceterisque contrariis quibuscumque.

§ 12. Sic igitur ipsi cardinales, quibus huiasmodi ecclesiarum regimen, cura, et administratio pro tempore commissa erunt, eas in spiritualibus, et temporalibus solicite, fideliter, et prudenter, regant, et gubernent, ac iuxta constitutionem piae memoriae Leonis Papae decimi praedecessoris nostri, in concilio Lateranensi novissime celebrato, editam, frequenter visitent, circa cultum divinum invigilent, mores, ac vitam cleri, et populi eis subiecti diligenter explorent, eosque ad recte, et honeste vivendum paterno moneant affectu; bonorum, ac temporalium reddituum curam gerant, sic ad Dei gloriam, et fidelis populi aedificationem, pia, et magnifica structura, et fabrica, suas quique ecclesias instaurare studeant, et exornare, et tam in vita quam in morris articulo, pro divini cultus augmento, et salute animarum suarum, ac congrue sustentandum aliquem presbyterum, qui inibi in divinis deserviat, sive alias erga ipsas ecclesias, si reparatione indigeant, vel alia subventione, de bonis sibi a Deo collatis, prout cuique pro modo facultatum conscientia dietaverit, munificos se exibeant, et liberales, ut earumdem ecclesiarum decora, et ornamenta, tantorum praesulum respondeant dignitati, ac ipsae ecclesiae tam sublimibus personis gaudeant se.commissas, et eorum amplitudine illustratas, iidemque cardinales exinde ipsius S. R. E., cuius nobilissima membra sunt, maiestatem, sua pietate, solicitudine, et prudentia in dies magis extollant, et reverentiam omnium gentium erga illam exemplis bonorum operum insigniter augeant, ac denique praeter aeternae retributionis praemia, digna quoque laudum praeconia, a nobis, et Apostolica Sede valeant promereri.

§ 13. Mandamus vero, ut praesentes literae in quinterno Cancellariae Apostolicae de more describantur.

§ 14. Nulli ergo omnino horninum liceat hanc paginam nostrorum statutorum, ordinationum, erectionis, institutionis, insignitionis, decorationis, voluntatum, decretorum, cassationis, irritationis, anuulationis, nunciationis, suppressionis, extintionis, interdicti, innovationis, ampliationis, prohibitionis, praecepti, derogationis et mandati infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei ac beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, anno Incarnations dominicae millesimo quingentesimo octuagesimo septimo, idibus aprilis, pontificatus nostri anno secundo.

Dat. Die 13 aprilis 1587, pontif. anno II.

(1) Cardinalium numerum, ordinem, statum, officium et qualitates edixit hic idem Pontif. sup. in const. LXXXVI, pag. 808, ubi cetera de Cardinalibus notavi.

Digitized and marked up by Salvador Miranda (1999), from Bullarum diplomatum et privilegiorum Sanctorum Romanorum Pontificum Taurinenses editio. 25 vols.; Turin: Seb. Franco et Henrico Dalmazzo editoribus, 1857-1872), Vol. 8, LXXXI, 833-837.


Top XVI Century Guide Home

©1998-2015 Salvador Miranda.