The Cardinals of the Holy Roman Church

Guide to documents and events

Twentieth Century

XIII

URBIS

Templum S.Ioannes Bosco, quod Romae via Tusculana exstat, ad gradum diaconiae cardinaliciae evehitur.

PAULUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Romana haec Sedes, aequissima virtutis aestimatrix et iudex, non modo veteri solet consuetudine institutoque maiorum eas, quae homines christianae religionis causa gesserint pari gratia rependere, verum etiam et loca et sacerrima Dei templa amplis quandoque cunulare muneribus hic enim honos non solum in eorum laudem cedit scilicet qui ea pietate custodiunt, sed etiam, quod pluris est, stimulos addit ad aeterni et immortalis Numinis gloriam augescendam. Quam ob rem, volentibus Nobis pro Ecclesiae necessitatibus numerum seu titulorum cardinaliciorum seu diaconiarum, quae sacris Cardinalibus deferantur, ampliare, visum est ad tantum honoris et dignitatis templum etiam S. Ioannis Bosco evehere, cuius momentum non una maiestas maius facit et paroeciale decus ab anno MCMLIII, die septimo mensis Novembris, consecutum, sed etiam continentes aedes. in quibus pueri et adolescentes cuiusvis ordinis educantur, pietate, doctrina, sacrarum rerum institutione. Placet ergo templum S. Ioannis Bosco, Romae via Tusculana exsurgens, diaconiae dignitate honestare, factis nempe iis iuribus quae ceteris eius ordinis templis sunt proprio. Rectori autem oneri erit has Litteras Nostras ad exitum adducendi, in clerique populique notitiam perferendi. Re vero acta, documenta exarari curabit, quorum sincera exempla ad Sacram Congregationem Consistorialem cito mittet.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus, omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere licat; quin immo huius Constituonis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die quinto mensis februarii, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo quinto, Pontificatus Nostri altero.

IACOBUS A. Card. COPELLO
S. R. E. Cancellarius

CAROLUS Card. CONFALONIERI
S. Congr. Consistorialis a Secretis

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

+ Iosephus Rossi, Ep. Tit. Palmyrenus, Proton. Apost.
Franciscus H. Ferretti, Proton. Apost. Decanus

Loco + Plumbi
In Ap. Canc. tab., vol CXVII, n. 66.

Digitized and marked up by Salvador Miranda (2000), from Acta Apostolicæ Sedis, LVII (1965), 498-499.


Top XX Century Guide Home

©1998-2014 Salvador Miranda.