The Cardinals of the Holy Roman Church

Guide to documents and events

Twentieth Century

SABINENSIS ET MANDELENSIS UNIONIS

PlUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI

AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Suburbicariae Sabinae dioecesis fines, qui ob quamdam controversiam sub saeculi decimi initium oppugnabantur, anno nongentesimo quadragesimo quinto per Apostolicas Litteras ad Episcopum Ioannem directas, quasque historicus Sperandius ex integro refert, definiti ad unguem fuerunt, neque deinde deminutionem sunt passi, sed substantialiter sarti tectique serrati semper sunt, usquedum fel. rec. Gregorius Papa decimus sextus, Praedecessor Noster, per Apostolicas Litteras Studium, quo impense afficimur, dici vigesimae tertiae mensis novembris anni Domini millesimi octingentesimi quadragesimi primi, Mandelensem dioecesim erexit. Per eas partem mediam Suburbicariae dioecesis Sabinae abstraxit, et, adiunctis in altae Sabinae montibus septem aliis paroeciis, antiquae Abbatiae Ssmi Salvatoris olim obnoxiis, novam illam dioecesim erexit. Cuius rei assignabatur causa longitudo et asperitas viarum, qua, tunc temporis habebatur. Ita vero Sabinensis dioecesis in duas partes, alteram prope Urbem, altemm trans dioecesim Mandelensem, divisa fuit.

Nostris vero diebus, multiplicatis et facilioribus redditis itineribus, cum causa potissima divisionis cessasset et, vacata dioecesi Mandelensi, per translationem venerabilis fratris Aloisii Ferretti ad cathedrales Ecclesias Maceratensem et Tolentinam, de consilio venerabilium fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium Sacrae Congregationis Consistorialis, censuimus expedire et decrevimus curam atque administrationem huius Mandelensis dioecesis committere venerabili fratri Suburbicario Episcopo Sabinensi, quod per decretum Sacrae Congregationis Consistorialis perfecimus.

Rebus autem ita ordinatis cito constitit partem illam Mandelensis dioecesis, in alta Sabina positam, et Abbatiae SSmi Salvatoris olim propriam, in medio dioecesis Reatinse manere. Quapropter, rogante hodierno Cardinali Episcopo Sabinensi et consentiente hodierno Episcopo Reatino, Nos, Litteris hac ipsa die datis, incipientibus In altis Sabinae montibus, septem illas paroecias cum Abbatia Ssmi Salvatoris dioecesi Reatinae concessimus et adiunximus.

Hisce autem Litteris, ceteras Mandelensis dioecesis paroecias dioecesi suburbicariae Sabinensi denuo coniungimus, seu qua.si ex iure postliminii in pristinum statum restituimus, nomine tamen dioecesis Mandelensis cum suo cathedrali Capitulo servatis, ita nempe ut deinceps Suburbicarius Episcopus Sabinensis simul et Mandelensis vocetur, quibusvis contrariis non obstantibus.

Quae autem hisce Litteris Apostolica auctoritate a Nobis decreta sunt, nulli hominum, ullo unquam tempore, infringere, aut iis repugnare vel quomodolibet contraire liceat. Si quis, quod Deus avertat, hoc attentare praesumpserit, sciat obnoxium se evasurum esse poenis a sacris canonibus contra obsistentes exercitio ecclesiasticae iurisdictionis statutis.

Ad haec autem exsecutioni mandarida deputamus venerabilem fratrem Nostrum Caietanum S. R. E. Cardinalem De Lai, hodiernum Sabinensem Episcopum, eidem necessarias huic negotio facultates tribuentes, etiam subdelegandi alium virum in ecclesiastica dignitate constitutum, ac definitive sententiam dicendi de quavis occurrente difficultate, vel oppositione, imposito onere ad Sacram Congregationem Consistorialem intra sex menses, fidem authentica forma exaratam absolutae exsecutionis huius Nostri mandati transmittendi. Decernimus denique has praesentes Litteras valituras contrariis quibuslibet, etiam peculiari et expressa mentione dignis, minime obstantibus.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo vigesimo quinto, die tertia mensis iunii, Pontificatus Nostri quarto.

O. CARD. CAGIANO,                              + B. CARD. POMPILJ; Episc. Velitern.
S. R. E. Cancellarius.

       Ioseph Wilpert, Decanus Collegii Proton. Apost.
       Ioannes Zani-Caprelli, Protonotarius Apostolicus.

Loco + Plumbi.

Reg. in Canc. Ap., vol. XXX, n.53.

Digitized and marked up by Salvador Miranda (1999), from Acta Apostolicæ Sedis, XVIII (1926), 36-37.


Top XX Century Guide Home

©1998-2015 Salvador Miranda.