The Cardinals of the Holy Roman Church

Guide to documents and events

Twentieth Century

VII

URBIS

Templum Praecelsae Dei Matris, in Urbe, dignitate honestatur tituli Cardinalicii presbyteralis.

PAULUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Sacra Romae exstantia tempia, vel antiquitate celebranda vel singulari artificio vel fidelium christianorum frequentia rectorumque industria, quae ex antiquissimo Ecclesiae more sacris Cardinalibus titulo assignantur, cum iam ob ipsorum ex cunctis orbis nationibus mox augendum numerum haud iam sufficiant, opportunum visum est Nobis nonnullas alias sacras aedes deligere quibus iura Cardinalicii tituli daremus. Ex quibus sane illud augere placuit, quod in honorem Praecelsae Dei Matris in Urbe erectum est anno MCCCCXXXIquintodecimo videlicet expleto saeculo ab Oecumenica peracta Synodo, quae Beatissimam Virginem Mariam esse Dei Matrem sollemni fidei decreto promulgavit. Idem praeterea templum Pius XI, imm. mem. Decessor Noster, curiale esse voluit, ad nempe aptius fidelibus consulendum, Apostolicisque Litteris, quae a verbis « Quo perennius » initium sumunt, die primo mensis decembris datis, anno millesimo nongentesimo tricesimo tertio, statuit. Quae cum ita sint, de suprema Nostra potestate, sacram aedem quam diximus, Deo dicatam in honorem Praecelsae Dei Matris, Cardinalicio presbyterali titulo, honestamus, datis eidem iuribus et privilegiis, quibus huiusmodi in Urbe templa fruuntur. Ceterum mandamus, ut, hae Nostrae sub plumbo Litterae, eius cura qui ad praesens eidem moderatur, sive clero sive populo perlegantur, cum primus post eas acceptas dies festus de praecepto ce lebrabitur. Peracti autem negotii instrumentum quam primum conficiatur idemque, nomine subscripto ac sigillo impresso, ad Sacram Congregationem Consistorialem mittatur.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die quinto mensis februarii, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo quinto, Pontificatus Nostri altero.

.

IACOBUS A. Card. COPELLO
S. R. E. Cancellarius

CAROLUS Card. CONFALONIERI
S. Congr. Consistorialis a Secretis

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

+ Iosephus Rossi, Ep. tit. Palmyrenus, Proton. Apost.
Caesar Federici, Proton. Apost.

Loco + Plumbi
In Ap. Canc. tab., vol. CXVII, n. 59.

Digitized and marked up by Salvador Miranda (2000), from Acta Apostolicæ Sedis, LVII (1965), 442-443.


Top XX Century Guide Home

©1998-2014 Salvador Miranda.