The Cardinals of the Holy Roman Church

Guide to documents and events

Twentieth Century

XII

URBIS

Templum S. Camilli de Lellis ad Hortos Sallustianos in Urbe ad dignitatem sacrae aedis Cardinaliciae evehitur.

PAULUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Sacris Romanae Ecclesiae Cardinalibus, utpote qui dignitate sua ceteris omnibus in Ecclesia antecedant, consuevit haec Romana et Apostolica Sedes unum ex celeberrimis Urbis templis in titulum concedere, quod esset quodammodo cum eorum amplitudine ac quasi maiestate par. Quae sane causa est cur Nos, volentes mox eligendis Patribus in senatumque Ecclesiae cooptandis proprium titulum attribuere, nec tamen ob auctum eorundem numermn praesto habentes, censuimus sacratissimas S. Camillide Lellis Confessoris aedes, ad Hostos Sallustianos, Romae exstantes ad tituli Cardinalicii honorem evehere. Id enim templum, cuius auspicalem lapidem Pius X, sanctus atque summus Ecclesiae Pontifex, expiavit, Antonius vero S. R. E. Cardinalis Agliardi, die xv mensis Iulii, anno MCMVI posuit, non modo inter curialia templa anno MCMX relatum est, iuribus atque bonis datis quae Curiae Ss. Vincentii et Anastasii iam pertinuerant ex ordine Curiarum sublatae, sed, quod maius est, ab Ordine Clericorum Regularium Ministrantium Infirmis tamquam princeps domicilium incolitur, eorumque studio atque pietate floret. Quae cum ita sint, apostolica Nostra auctoritate templum S. Camillii de Lellis Confessoris ad Hortos Sallustianos in Urbe tituli Cardinalicii dignitate honestamus, cum iuribus omnibus et privilegiis, quae consequuntur. Has vero Litteras dilectus fiius eiusdem templi rector ad exitum deduci curet, per se ipse vel per alium, dummodo ecclesiastica dignitate pollentem virum. Re vero acta, idem documenta exaret, quorum exempla sincere conscripta et sigillo impressa, ad Sacram Congregationem Consistorialem cito mittat.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus, omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere licat; quin immo huius Constituonis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die quinto mensis februarii, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo quinto, Pontificatus Nostri secundo.

IACOBUS A. Card. COPELLO
S. R. E. Cancellarius

CAROLUS Card. CONFALONIERI
S. Congr. Consistorialis a Secretis

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

+ Iosephus Rossi, Ep. tit. Palmyrenus, Proton. Apost.
Caesar Federici, Proton. Apost.

Loco + Plumbi
In Ap. Canc. tab., vol CXVII, n. 55.

Digitized and marked up by Salvador Miranda (2000), from Acta Apostolicæ Sedis, LVII (1965), 451-452.


Top XX Century Guide Home

©1998-2015 Salvador Miranda.