The Cardinals of the Holy Roman Church

Guide to documents and events

Twentieth Century

LITTERAE APOSTOLICAE

MOTU PROPRIO DATAE

De electione Decani et Subdecani Sacri Cardinalium Collegii

PAULUS PP. VI

Sacro Cardinalium Consilio, cuius momentum et gravitas quantum. nostris hisce diebus aucta sint neminem latet, iteratas cogitationes adhibendas hodie esse censemus, ut translaticiam Iuris Canonici normam immutantes novam inducamus in successionem sive Decani sive Subdecani eiusdem amplissimi, Consilii. Placet videlicet Nobis, ut in posterum duo haec officia non iam ipso iute ii Cardinales adipiscantur, qui antiquiores sint promotione ad aliquam Sedem suburbicariam (cfr, can. 237 § 1), sed quos Collegae, dioecesium suburbicariarum Episcopi vel harum titulo ornati, suis suffragiis ad istiusmodi munera designaverint.

Quapropter, derogantes quantum opus est canoni 237 § 1 et § 2 Codicis Iuris Canonici, Nostris hisce Litteris motu proprio datis, ea quae sequuntur statuimus.

I. Primum omnium, volumus ut cum Decanus tum Subdecanus ex Cardinalibus dumtaxat deligantur, qui Sedium suburbicariarum vel Episcopi sint vel titulum gerant; cum hinc Cardinales Decanus et Subdecanus munera sua Romae explere debeant, illinc vero, vi can. 238 § 1 et § 2, Cardinales Episcopi suburbicarii obligatione teneantur residendi in Curia.

II. Quam ob rem, ubi vacaverit officium Decanatus Sacri Collegii, Cardinales sive Episcopi dioecesium suburbicariarum sive harum titulo decorati, iique tantum, praesidente Subdecano, si adsit, aut antiquiore ex ipsis, e coetus sui gremio virum eligent, qui Decanum Sacri Collegii agat; atque eius nomen ad Summum Pontificem deferent, qui unus illud probare poterit.

III. Hanc electionis formam quoad omnia tunc etiam servari volumus, cum Subdecanatus officium vadaverit; quo tamen in casu, eligenti coetui Cardinalis Decanus praeerit.

IV. Quam sive Decani sive Subdecani eligendi rationem, de qua in nn. I, II et III egimus, in posterum semper servari iubemus.

V. Cardinali Subdecano iam ius posthac non competet, ut ipso facto in Decanatum vacantem succedat, sed ut tantummodo Decani impediti vices sustineat.

VI. Quod ad munera attinet Decani et Subdecani Sacri Collegii, his condicionibus electorum, nihil immutandum esse censemus de normis nunc vigentibus.

Quaecumque vero a Nobis hisce Litteris motu proprio datis decreta sunt, ea omnia firma ac rata esse iubemus, contrariis quibuslibet non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XXVI mensis Februarii, anno MDCCCCLXV, Pontificatus Nostri secundo.

PAULUS PP. VI

Digitized and marked up by Salvador Miranda (1999), from Acta Apostolicæ Sedis, LVII (1965), 296-297.


Top XX Century Guide Home

©1998-2014 Salvador Miranda.