The Cardinals of the Holy Roman Church

Guide to documents and events

Twentieth Century

CONSTITUTIO APOSTOLICA

URBIS

DIACONIA IN ECCLESIA S. HADRIANI OLIM CONSTITUTA IN ECCLESIAM S. PAULI IN ARENULA TRANSFERTUR.

PIUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMRIAM

Sancti Hadriani Ecclesia, quae, uti noscitur, antiqua olim erat Populi Romani Senatus Curia, in christianum templum dein conversa quaeque Diaconiae honore decorabatur, quum paucos ante annos, de civilis magistratus mandato, ecclesiastica auctoritate benigne annuente, vetera menumenta restituendi causa in pristinum statum redacta sit. Nos, cupientes ut Diaconiarum in Urbe numerus servetur, omnibus mature perpensis, congruum sane duximus Diaconiam illam in Ecclesiam S. Paulo Apostolo in Arenula dicatam, artis decore conspicuam, sitamque in ea Urbis regione, in qua pie traditur Doctor Gentium mansisse, cum custodiente se milite, transferendam. Quare, suppleto, quatenus opus sit, quorum intersit vel eorum qui sua interesse praesumant consensu, de apostolicae Nostrae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi Diaconiam, qua praefata Ecclesia Sancti Hadriani decorabatur, in Ecclesiam Sancti Pauli Apostoli in Arenula transferimus; eique propterea omnia tribuimus iura et privilegia, quae ceteris almae Urbis Diaconiis competunt, et cum omnibus pariter oneribus et obligationibus quibus illae adstringuntur. Contrariis non obstantibus quibuslibet, haec decernimus, et volumus praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces semper exsistere et fore, suosque plenos et integros effectus sortiri et obtinere illisque ad quos res spectat seu spettare poterit, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum, irritumque ex nunc et inane fieri quidquam secus super his a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo quadragesimo sexto, die quinta et vicesima Ianuarii mensis, in feste Conversionis S. Pauli Apostoli, Pontificatus Nostri anno septimo.

Pro S. R. E. Cancellarius
I. Card. GRANITO DI BELMONTE

Fr. RA. PHAEL C. Card. ROSSI
S. C. Consistorialis a Secretis

Ludovicus Kaas, Proton. Apost.
Franciscus Hannibal Ferretti, Proton. Apost.

Loco + Plumbi
Reg. in Canc. Ap., vol. LXX, n. 58 __ Al. Trussardi.

Digitized and marked up by Salvador Miranda (2002), from Acta Sanctae Sedis, XL (1947), 54-55.


Top XX Century Guide Home

©1998-2014 Salvador Miranda.