The Cardinals of the Holy Roman Church

Guide to documents and events

Twentieth Century

Motu Proprio Benedicti PP. XV Seminaria clericorum, 4 Novembrii 1915.

Seminaria clericorum usque ab initio tantae esse utilitatis ad Ecclesiae disciplinam risa sunt, ut patres Tridentini cum de iis constituendis in sessione XXIII, cap. XVIII decretum confecissent, affirmare non dubitarint et sacrosanctam Synodum, hac re una peracta, si nihil aliud egisset, bene meruisse de Ecclesia, et ipsos communium laborum suorum pretium tulisse. Itaque ii sacrorum antistites, praeeunte quidem S. Carolo Borromaeo, ut a Concilio domum reversi sunt, atque omnes deinceps diligentissimi Episcopi, quos inter commemorandus est B. Barbadicus, Patavinae ecclesiae lumen, in reformatione vitae christianae curanda nihil habuerunt antiquius quam ut, hanc salutarem Concilii praescriptionem exsequentes, sacris Seminariis in sua quisque dioecesi condendis operam darent, eaque condita optimis legibus instruerent. Apostolica vero Sedes quanti hoc ipsum faceret, praeclare ostendit non modo quum Seminarium romanum excitare maturavit, quod quidem praecipua fovere cura non desiit, sed etiam quum propriam Cardinalium Congregationem constituit sacris Seminariis toto terrarum orbe tuendis.

Quod munus, etsi postea divisum partire Sacrae Congregationi Concilii, partim Episcoporum et Regularium attribuerunt, nihil tamen Romani Pontifices de pristina Seninariorum cura remiserunt; quin immo vel dioecesibus post legitimas relationes consulendo, vel quorumdam religiosorum sodalium leges approbando, vel episcopos Romam ex praescripto adeuntes alloquendo, nunquam non de Seminariis eorumque statu rationem habuerunt. In id maxime incubuit postremus decessor Noster sanctae memoriae Pius X, qui in Constitutione Sapienti Consilio de Romana Curia ordinanda, cum alia statuit, tum ea omnia quae ad regimen, disciplinam, temporalem administrationem et studia Seminariorum pertinerent, ei Sacrae Congregationi attribuit cui Summus ipse Pontifex praeest, et cuius est vigilare in ea, æquae ad singularum dioecesium regimen universint referuntur, hoc est Sacrae Congregarioni Consistoriali.

Verum cum apud hanc Sacram Congregationem negotiorum moles praeter modum excreverit, et Seminariorum cum maiorem in dies operam postulet, visum est Nobis ad omnem eorum disciplinam moderandam novum aliquod consilium inire.

Alias quidem, cum Romanae Curiae nova pararetur ordinario, de peculiari S. Congregatione instituenda cogitatum est, quae Seminariis praeesset, quod consilium cum temporum adiuncta prohibuerint quominus efficeretur, Nos revocandum censemus, non ita tamen ut tractatio rerum quae de Seminariis sunt, detracta ac omnino seiuncta a Sacra Congregatione Consistoriali habenda sit, cum unam et alterare Congregationem aliquo nexu velimus inter se coniungi.

Re igitur mature considerata, exploratisque aliquot Cardinalium sententiis, haec apostolica auctoritate decernimus ac statuimus quae infra scripta sunt.

I. De Seminariis propria iato esto Sacra Congregatio, ad formam ceterarum Romanae Curiae, ad eamque omnia pertineant quae usque adhuc de Seminariorum rebus apud Congregationem Consistorialem agebantur, ita ut eius posthac sit clericorum mm mentes tum animos fingere.

II. Huius Sacrae Congregationis muneribus munera accedant Congregationis Studiorum; itaque haec eadem Congregatio "De Seminariis et de studiorum Universitatibus" appelletur.

III. Praefectus huius Congregationis unus esto e S. R. E. Cardinalibus: cui secretarius cum idoneo administrorum numero operam navet.

IV. Qui Sacrae Congregationi Praefectus dabitur, is ex officio inter S. Congregationis Consistorialis Cardinales numerabitur: qui Secretarius, inter Consultores. Vicissim autem Cardinalis Sacrae Congregationis Consistorialis Secretarius inter Cardinales novae Congregationis ex officio cooptetur, et Adsessor inter Consultores.

V. Qui in praesens inter Sacrae Congregationis Studiorum Cardinales numerantur, iidem novae de Seminariis et de Studiorum Universitatibus Congregationi ipso iute adscripti censeantur. His accedet Noster in spiritualibus, Generalis Vicarius, durante munere.

VI. Leges pro Seminariis tum dioecesanis tum regionalibus, a Decessore Nostro sanctae memoriae latas a Nobisque approbatas, in omnes partes diligenter servari volumus et iubemus, ira ut in Seminariorum regimine disciplina ac studiis nihil immutatum censeatur.

Haec statuimus et praecipimus contrariis quibuslibet, etiam peculiari mentione dignis, non obstantibus.

Datum Romae apud S. Petrum, die IV novembris MCMXV, in festo S. Caroli Borromæi de clericis Ecclesiæ instituendis præclarissimi meriti, Pontificatus Nostri anno secundo.

Digitized and marked up by Salvador Miranda (1999), from Acta Apostolicae Sedis, VII (1915), 493-495.


Top XX Century Guide Home

©1998-2014 Salvador Miranda.