The Cardinals of the Holy Roman Church

Guide to documents and events

Twentieth Century

LITTERAE APOSTOLICAE
MOTU PROPRIO DATAE

Quaedam praecipiuntur vacante Sede Apostolica valitura

IOANNES PP. XXIII

Summi Pontificis electio quoniam eum maximis catholicae Ecclesiae momentis profecto coniungitur, facile ideirco tenetur, cur Decessoribus Nostris non pauci, pro mutatis temporum rationibus, de vacante Apostolica Sede mutatas normas ediderint. Quamvis enim ipsis esset persuasum in eiusmodi rerum condicione Christum Iesum peculiari quadam assiduitate Sponsae suae adesse, iure tamen meritoque arbitrati sunt, ab hominibus quorum maxime interesser, nullam desiderari debere consilii prudentiam, quae per iliud temporis spatium, rectum rerum polliceretur cursum.

Horum Nos exemplum secuti, Nostras esse partes putamus nonnullas tradere normas, quarum neeessitatem vel rerum usus, vel recens invectae consuetudines ostendere visae sunt. Quae normae cum nonnulla tantummodo disciplinae capita respiciant, legum corpus renovandum non censemus, quae Constitutione Apostolica Vacantis Apostolicae Sedis continentur, a Decessore Nostro f. r. Pio XII edita; (1) sed has iubemus vel superioribus normis addi, quae omnino novae sint, vel eas immutari quae aliquid de eadem re praecipiant.

Itaque re diu ac mature perpensa, certa scientia et de Nostrae potestatis plenitudine has Apostolicas Litteras motu proprio, damus, quibus Sacrum Cardinalium Collegium, hac Petri Sede vacante, in Romano Pontifice eligendo utatur, normis eiusdem superioris Constitutionis abrogatis, quae hisce Nostris praeceptis non congruant.

I. Sive Augusto Pontifice decumbente, sive eodem vita functo, nomini liceat in eius diaetis neque imagines obiectu lucis pingere, neque voces postea reddendas in magnetophonii taeniola imprimere. Si quis vero, Summo Pontifice defuncto, hoc genus imagines, probationis vel testimonii causa, imprimere cupiat, id petere a Cardinali Camerario S. R. E. poterit, qui tamen Summuum Pontificem lucis obiectu referri nequaquam sinet, nisi pontificalibus vestibus indutum.

II. Translaticiis funeris caeremoniis persolutis, cunctaque fidelium multitudine a Petriano templo dimissa, exuviae Summi Pontificis per ianuam, quam a S. Martha appellant, in Cryptas Vaticanas inferantur, prosequentibus dumtaxat Cardinalibus Ordinum Capitibus, Cardinali Basilicae Petrianae Arehipresbytero, Cardinali qui fuit extreinus a publieis Ecclesiae ,nogotiis, et aliquot Canonicis Vaticanis. In Cryptis vero dum capularis capsa igne ferruminatur, praeter plumbarios, ii tantummodo adesse prsesentes potorunt, quos modo diximus, et defuncti Summi Pontificis consanguinei.

III. Si quo tempore Summus Pontifex e vita discedit, Cardinalis Camerarii munus vacet, eum saerum Cardinalium Collegium, statutis servatis praeseriptionibus, quam primum eligat. Sed antequam hoc fiat, Sacri Collegii Decanus eius interim agat partes, in commemorata Decessoris Nostri Constitutione Apostolica explanatas; (2) ac nulla interposita mora consilia capiat, quad res praesens suadeat.

IV. Placet Nobis ne inter habendum Conclave, quod vocant, diaetarum Summi Pontificis privatatum ulla pars habitetur.

V. Aperte constare volumus, Praelatos Clericos Reverendae Camerae Apostolicae, Sancta Sede vacante, sub dicione esse Cardinalis Camerarii.

VI. Formula iurisiurandi a Cardinalibus, iuxta praescriptum 12 (3) memoratae Constitutionis dandi, haec, quae sequitur, erit.Quam Cardinalis Decanus coram omnibus Cardinalibus iubebit a Praefecto Apostolicarum Caeremoniarum elata voce legi:

Nos Episcopi, Presbyteri et Diaconi S. R. E. Cardinales promittimus, vovemus et iuramus, inviolate et ad unguem Nos omnes et singulos esse observaturos omnia quae continentur in Constitutione Summi Pontificis Pii Decimi Secundi, quae incipit verbis Vacantis Apostolicae Sedis, data die octavo decembris anno millesimo nongentesimo quadragesimo quinto, atque in Motu Proprio Summi Pontificis Ioannis Vigesimi Tertii, cuius initium est Summi Pontificis Electio. Item promittimus, vovemus, et iuramus, quicumque nostrum Romanus Pontifex, Deo sic dis, ponente, erit electus, eum jura spiritualia et temporalia -- praesertim quae ad civilem Romani Pontificis principatum spectant -- libertatemque Sanctae Sedis integre ac strenue adserere atque tueri et, si opus fuerit, vindicate numquam esse destituturum.

Praecipue autem promittimus et iuramus, Nos religiosissime et quoad omnes, etiam familiares seu Conclavistas nostros, secretum esse servaturos de iis omnibus, quae ad electionem Romani Pontificis quomodolibet pertinent, et de iis quae in Cardinalium Congregationibus, ante Conclave vel inter ipsum habitis, de hac re acta vel decreta sint, itemque de iis quae in Conclavi seu in loco electionis aguntur, scrutinium directe vel indirecte respicientibus, neque idem secreturn quoquo modo violaturos, sive inter Conclave, sive etiam post novi Pontificis electionem, nisi peculiaris facultas aut certa venia ab eodem futuro Pontifice Nobis tributa fuerit; itemque nullo modo a quavis civili potestate, quovis nomine, munus proponendi Veto sive Exdusivam, etiam sub forma simplicis optationis, esse recepturos, neque ipsum hoc Veto, qualibet ratlone Nobis cognitum, patefacturos, sive universo Cardinalium Collegio simul congregato, sive singulis purpuratis Patribus, sive scripto, sive ore, sive directe ac proxime, sive oblique ac per alios, sive ante Conclave sive inter ipsum; nullique interventui intercessioni, aliive cuilibet modo, quo laicae potestate cuiuslibet gradus et ordinis voluerint sese Pontilfcis electioni immiscere, auxilium vel favorem praestituros

Deinde singuli Cardinales dicent:

Et Ego N. Cardinalis N. spondeo, voveo, ac iuro.

Et imponentes utramque manum super Evangelium, adiungent:

Sic me Deus adiuret et haec Sancta Dei Evangelia.

VII. Constitutionis eiusdem praescripto 41 (4) derogantes, illud in posterum ita sonare iubemus: Cardinales omnes et singuli valetudine non impediti, cum tertio pulsata per loca solita Conclavis campanula fuerit, ad scrutinium convenire debent.

VIII. De praescripto 43 (5) aliquid immutantes, illud ut sic concipiatur censemus: Cuilibet Cardinali in Conclavi liberum sit unum vel, si id petat a Cardinali S. R. E. Camerario, duos servientes in Conclave secum adducere: infirmis autem et graviter affectis a Cardinali S. R. E. Camerario una cum Cardinalibus Capitibus Ordinum tertius indulgeri potest.

IX. Praeseriptum 44 (6) sic est emendandum: De qualitatibus Conclavistarum, quos integritare morum, singulari prudentia et sincera erga Sanctam Sedem religione oportet esse conspicuos. Cardinales ad id delegati ante ingressum in Conclave diligenter inquisitionem habere et eos approbare, ac post ingressum iisdem invigilare debent.

X. Praescriptum 45 (7) sic immutari iubemus: Conclavistae religiose iusiurandum dent, iuxta statutam formulam. Quam ob rem S. R. E. Camerarii erit cavere, ut ab ipsis iusiurandum quod supra commemoratum est, saltem una vel altera die ante ingressum in Conclave iuretur, postquam unusquisque eorum eiusdem iurisiurandi rnomentum ac formulae sententiam probe intellexerit.

Itaque una vel altera die ante ingressum in Conclave, coram S. Collegii Secretario, astante Apostolicarum Caeremoniarum Praefecto, ad rem delegati, Magistri Caeremoniarum omnesque Conclavistae ecclesiastici iuxta hanc formulam iusiurandum dabunt:

Ego.............................................................................................................................. constitutus coram te ............................................................................................... tactis sanctis Dei Evangeliis, promitto et iuro me inviolate servaturum esse secreturn in omnibus et singulls, quae de novi Pontificis dectione in Cardinalium Congregationibus acta vel decreta sint e.t in Conclavi seu in loco electionis agantur, scrutinium directe vel indirecte respicientia, quaeque omnia quovis modo cognoverim, adeo ut nee directe, nec indirecte, neque nutu, neque verbo, neque scriptis, vel alias quomodolibet, ipsum mihi violare liceat; itemque promitto et iuro me nullo modo in Conclavi usurum esse instrumentis quibuslibet ad vocem transmittendam vel recipiendam, vel ad imagines luce exprimendas quovis modo aptis, et hoc sub poena excommunicationis latae sententiae, Sedi Apostolicae reservata, si ab hoc praecepto discessum erit. Quod secretum accuratissime ac religiose servabo etiam post peractam novi Pontilficis electionem, nisi ab eodem Pontifice peculiaris facultas aut certa venia mihi concessa fuerit.

Pariter promitto et iuro nullo modo a quayis civili potestate, quovis nomine, munus proponendi Veto seu Exclusivam, etiam sub forma simplicis optationis, esse recepturum, neque ipsum hoc Veto, qualibet ratione mihi cognitum, patefacturum, sive universo Cardinalium Collegio simul congregato, sive singulls Cardinalibus, sive scripto, sive ore, sive directe ac proxime, sive oblique ac per alios, sive ante ingressurn in Conclave, sive inter ipsum; nullique interventui, intercessioni, aliive cuilibet modo, quo laicae potestates cuiuslibet gradus et ordinis voluerint sese Ponti/icis electioni immiscere, auxilium vel favorera praestiturum.

Sic me Deus adiuvet et haec sancta Dei Evangelia, quae propriis manibus tango.

Alii vero Conclavistae et inservientes e laicorum ordine iuxta hanc formulam iurabunt, in uniuscuisque sermonem convertendam:

Io.................................................................................................................................. stando dinanzi a .............................................................................................. toccando con le mie proprie mani i Santi Evangeli, prometto e giuro che osserverr rigoroso e inviolabile segreto su tutte e singole quelle cose, le quali in qualunque modo venissi a conoscere, circa l'elezione del nuovo Pontefice, trattate e definite nelle Congregazioni dei Cardinali, come pure nel Conclave o nel luogo dell'elezione, riguardanti direttamente o indirettamente gli scrutini, e che non violerr in alcun modo questo segreto, nh direttamente nh indirettamente, nh con parole nh con scritti, nh con segni, od in altra qualsiasi guisa; inoltre prometto e giuro di non usare nel Conclave di apparecchi radio, di telefono, microfono o di qualsivoglia altro strumento trasmittente o ricevente, e di non usare neppure di macchine fotografiche e cinematografiche, e cir non solo sotto pena di scomunica, riservata alla Sede Apostolica, e da incorrersi senz'altra dichiarazione col solo fatto della violazione del giurato segreto, ma pure sotto altre pene anche gravissime che la stessa Santit` Sua potr` infliggermi in caso di trasgressione. II qual segreto io prometto e giuro che manterrr coscienziosamente anche dopo avvenuta l'elezione del nuovo Pontefice, a meno che non mi venga su cir concessa dal medesimo Pontefice una espressa e speciale facolt` di parlare.

Parimenti prometto e giuro che non riceverr in nessuna maniera e da nessuna potest` civile, sotto qualsiasi pretesto, l'incarico di proporre il Veto o Esclusiva, anche sotto forma di semplice desiderio, e che non manifesterr questo Veto, in qualunque modo da me conosciuto, nh dinanzi a tutto il S. Collegio dei Cardinali riunito, nh ai singoli Cardinali, nh per iscritto, nh a voce, nh direttamente e prossimamente, nh indirettamente o per mezzo d'altri, nh prima dell'ingresso nel Conclave, nh esso durante, e che non presterr mai aiuto o favore a qualsiasi intervento, intercessione o altro modo qualsiasi col quale le autorita civili di qualunque grado ed ordine volessero immischiarsi nell'elezione del Romano Pontefice.

Cosl Dio mi aiuti e questi Santi Vangeli, che tocco con le mie mani

XI. In locum alterius partis praescripti 53, (8) hanc reponi iubemus: Interim vero Officiales Conclavis et alii in Conclavi servientes, nisi iusiurandum supre imperatum iam dederint, quam primum illud iurare debent coram S. Collegii Secretario, astante Apostolicarum Caeremoniarum Praefecto, ad rem delegatis a Cardinali S.R.E. Camerario, coram quo antea et ab ipsis iusiurandum dandum est.

XII. Pro priore parte praescripti 60 (9) haec subicienda est: Volumus item ut epistulae, et cuiusvis generis scripta etiam typis edita, tum ad eos qui in Conclavi sunt, S. R. E. Cardinalibus exceptis tum praesertim e Conclavi ad eos, qui foris sunt, mitti nullatenus possint, nisi prius omnia et singula Secretarii S. Collegii, ac simul Praelatorum, qui ad custodiam Conclavi delegati sunt, examini et inspectioni subciantur.

XIII. Ad praescriptum 61 (10) quod pertinet, illud ita renovamus: Praeterea omnibus Conclavistis severe praecipimus et mandamus ut secretum religiosissime servent quoad omnia, quae ad electionem Romani Pontificis pertineant, et quoad ea quae in Conclavi, seu in loco electionis agantur. Quapropter quaecumque directe vel indirecte secretum violare quomodolibet poterunt, sive verba, sive scripta, sive signa, sive alia quaevis, omnia vitare et cavere omnino tenentur; ita ut hanc legem violantes in excommunicationem latae sententiae incurrant Sedi Apostolicae reservatam.

XIV. Itidem Constitutionis praescriptum 62 (11) immutamus, cuius sententiam esse huiusmodi decernimus: Specialiter autem Cardinales prohibemus, ne suis familiaribus seu Conclavistis vel aliis quibusvis ea pandant, quae scrutinium directe vel indirecte respiciant, itemque quae in Cardinalium Congregationibus sive ante Conclave, sive inter ipsum habitis, de Pontificis electione acta vel decreta sint.

XV. Praescriptum 68 (12) ut novam hanc in posterum habeat formam statuimus: Tertius et ordinarius modus, seu forma electionis Romani Pontificis est, quae vocatur per scrutinium. Qua in re plenissime conflrmamus legem iam latam ac plura deinde saecula semper religiosissime servatam, qua nempe statuitnr, ut ad validam Romani Poniificis electionem requirantur duae saliem ex tribus partibus suffragiorum. Quodsi numerus Cardinalium praesentium in tres partes aequales dividi non possit. ad validitatem electionis Summi Pontificis alterum sufragium requiritur. Ut perspicuum est, si electus Pontifex in Conclavi est, et ipse debet in numero Cardinalium computari.

XVI. In praescripti 87 (13) locum, ut hoc reponatur decernimus: Omnibus et singulis Cardinalibus pro sancta oboedientia praecipimus, ut, ad secretum tutissime servandum, omne genus scripturas, quas de exitu uniuscuiusque scrutinii apud se habeant, vel Cardinali Camerario vel uni ex tribus Cardinalibus Ordinum Capitibus tradant; qui scripturas easdem in involucra inserent, sigillis ob signanda sive Cardinalis Camerarii sive trium Cardinalium Capitum Ordinum. Iidem autem involucra in tabularium referent, in eoque diligentissime servari curabunt; omnia potestati permittentes electi Summi Prntificis, cuius iniussu neque resignari neque legi poterunt.

XVII. Decernimus ut, expleto Conclavi, Cardinalis S. R. E. Camerarius relationem exaret, a Cardinalibus trium Ordinum Capitibus approbandam, quae suffragiorum exitum declaret in singulis sessionibus habitorum. Quae relatio, in tabulario asservanda, involucro claudetur consignato, quod a nullo resignari poterit, nisi Summus Pontifex id definite permiserit.

XVIII. Quod ad praescriptum 93 (14) attinet, eius posthac esse formulare volumus: Item prohibemus, ne quis, etsi Cardinalatus honore fulgeat, vivente Romano Pontifice et eo inconsulto, deliberare de ipsius Successoris electione, aut aliquod suffragium polliceri, vel hac de causa privatis conventiculis factis aliquid decernere audeat.

XIX. Praecipimus ut, postquam novus Sumumus Pontifex electus est, suamque is electionem assensu suo comprobavit. Conclave, quod ad canonicos effectus attinet (cf. praescriptum 58), finem habeat. Quam ob rem decernimus, ut nihil tunc impediat, quominus electum Summum Pontificem adire possint Antistites praepositi Consilio. publicis Ecclesiae negotiis procurandis, Pontificalis domus Praefectus, Praelatus ab epistulis Pont. Max. ad Princiipes et quicumque cum electo Summo Pontifice agere de rebus debent, quae in praesentia opus erunt.

XX. Si defunctus Summus Pontifex de rebus suis deque litteris et tabulis privatis testamentum fecerit, suique testamenti curatorem designaverit, huius est, pro potestatibus sibi a testatore factis, ea statuere et exsequi, quae ad privata defuncti Pontificis, bona et scripta pertinent. Qui curator de negotii a se gesti dispensatione electo dumtaxat Summo Pontifici rationem reddet.

Quaecumque vero a Nobis hisce Litteris motu proprio datis statuta sunt, ea omnia firma ac rata esse iubemus, contrariis quibuslibet non ohstantibus, etiam peculiari mentione dignis.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die V mensis Septembris, anno MDCCCCLXII, Pontificatus Nostri quarto.

IOANNES PP. XXIII

(1) Cfr. Pii XII Pont. Max., Constitutio Apostolica Vacantis Apostolicae Sedis, 8 decembris 1945, A. A. S., XXXVIII (1946), pagg. 65-99.
(2) Ibid., pag. 71.
(3) Ibid., pag. 69.
(4) Ibid., pag. 77.
(5) Ibid., pag. 78.
(6) Ibid.
(7) Ibid.
(8) Ibid., pag. 82.
(9) Ibid., pag. 84.
(10) Ibid.
(11) Ibid.
(12) Ibid., pag. 87.
(13) Ibid., pag. 93.
(14) Ibid., pag. 94.

Digitized and marked up by Salvador Miranda (1999), from Acta Apostolicæ Sedis, LIV (1962), 632-640.


Top XX Century Guide Home

©1998-2014 Salvador Miranda.