The Cardinals of the Holy Roman Church

Guide to documents and events

Twentieth Century

Pius XII, constitutio Vacantis Apostolicae Sedis, Decembris 8, 1945.

Vacantis Apostolicae Sedis disciplinam Romanique Pontificis electionem quae respicere viderentur disponere ac praescribere, iugiter, saeculorum decursu, Praedecessores Nostri sollemne habuerunt, ac proinde vigilanti cura incumbere et salubribus normis consulere sategerunt pergravi negotio Ecelesiae divinitus commisso, eligendi videlicet beati Petri Apostolorum Principis Successorem, qui hisce in terris Iesu Christi Domini Nostri et Salvatoris vices gerat universumque dominicum gregem supremus Pastor et Caput pascat et regat.

Cum autem hac de Romano Pontifice eligendo leges, procedentibus temporibus numero auctae, iam in unum collectae desiderarentur, cumque nonnullae, ab rerum vicissitudines, peculiaribus adiunctis minus accommodatae evasissent, Pius X v. m. Decessor Noster, quadraginta abhine annis, sapienti consilio eas, opportune selectas, in summam redigere decrevit, celeberrima edita Constitutione Vacante Sede Apostolica, die vigesima quinta Decembris anni millesimi nongentesimi quarti.

Interea vero Pius XI rec. mem. nonnulla huiusmodi Constitutionis capita iam immutanda esse censuit quemadmodum rerum temporumque ratio postulare videbatur; itemque Nos Ipsi animo reputavimus alia quoque, eadem de causa, esse reformanda.

Quapropter, re mature perpensa, certa scientia et de Apostolicae Nostrae potestatis plenitudine, hanc Constitutionem, quae eadem est ac illa a Pio X s. m. data, sed passim reformata, edere et promulgare statuimus, "qua --ut verbis utamur eiusdem Praedecessoris Nostri-- Sacrum Cardinalium Collegium, Romana Petri Sede vacante, ac in Romano Pontifice eligendo unice utatur," abrogata idcirco Constitutione Vacante Sede Apostolica, prout a Pio X Decessore Nostro fuerat lata.

Praesentis vero Nostrae Constitutionis capita haec quae sequuntur habeantur:

TITULUS I

DE SEDE APOSTOLICA VACANTE

CAPUT I

De potestate S. Collegii Cardinalium, Sede Apostolica vacante

1. Sedis Apostolicae vacatione durante, Sacrum Collegium Cardinalium in iis, quae ad Pontificem Maximum dum viveret pertinebant, nullam omnino potestatem aut iurisdictionem habeat, neque gratiam, neque iustitiam faciendi, aut factam per Pontificem mortuum executioni demandandi; sed ea omnia futuro Pontifici reservare teneatur. (1) Itaque irritum et inane esse decernimus quidquid potestatis aut iurisdictionis ad Romanum, dum vivit, Pontificum pertinentis (nisi quatenus in hac Nostra Constitutione expresse permittatur) coetus ipse Cardinalium duxerit (eadem vacante Ecclesia) exercendum. (2)

2. Item praecipimus, ne S. Cardinalium Collegium de iuribus Sedis Apostolicae Romanaeque Ecclesiae quomodolibet disponere valeat, acque in quopiam iuribus eiusdem sive directe detrahere attentet, sive indirecte per conniventiae speciem, seu per dissimulationem facinorum adversus eadem iura, etiam posi obitum Pontificis seu vacationis tempore, perpetratorum, attentare videatur; immo volumus ut omnium virium contentione eadem custodire et defendere debeat. (3)

3. Leges a Romanis Pontificibus latae, per coetum Cardinalium Romanae Ecclesiae, ipsa vacante, corrigi, vel immutati nullo modo possunt, nec quicquam eis detrahi sive addi, vel dispensari quomodolibet circa ipsas seu aliquam earum partem. Quod potissimum valet de Constitutionibus pontificiis, ad ordinandum negotium electionis Romani Pontificis latis. (4) Immo si quid contra hoc praescriptum fieri vel attentari forte contigerit, ipsum Suprema Nostra auctoritate nullum et irritum declaramus.

4. Si quae tamen dubia exoriantur circa sensum praescriptionum, quae hac Nostra Constitutione continentur, vel etiam circa rationem, iuxta quam ad usum ea traduci debeat, sive super quovis alio Nostrae huius Constitutionis capite, edicimus ac decernimus unice penes Sacrum Cardinalium Collegio potestatem esse super his ferendi sententiam; quam in rem eidem S. Cardinalium Collegio plenam tribuimus facultatem, qua hanc Nostram Constitutionem interpretari ac dubia declarare valeant. Qua quidem in re, quemadmodum in reliquis, de quibus ad Nostrae huius Constitutionis tramites, excepto ipso electionis actu, deliberari contingat, sai is omnino erit si maior congregatorum Cardinalium pars in eamdem sententiam consentiat. (5)

5. Pariter in casu urgentis negotii, quod, ex voto maioris congregatorum Cardinalium partis, in aliud tempus differri non valeat, S. Collegium, item iuxta maioris partis sententiam, de opportuno remedio disponere potest et debet. (6)

CAPUT II

De Cardinalium Congregationibus

6. Tempore Sedis vacantis duplex habeatur Cardinalium Congregatio, altera generalis, sive totius Collegii, altera particularis, constans tribus Cardinalibus antiquioribus, uno ex quoque Ordine, cum S. R. E. Camerario, quorum officum tertia die post Conclavis ingressum omnino exspirat, in eorumque locum tres alii sequentes in Ordine quolibet tertio die una cum eodem Camerario succedunt. (7)

7. Volumus ut in dictis Congregationibus particularibus, quae sive ante, sive post coeptum Conclave haberi poterunt, levioris dumtaxat momenti, ac in dies seu passim occurrentia negotia expediantur. Si quid vero gravioris momenti atque indaginis fuerit, id omne ad Congregationem generalem, seu ad S. Collegium Cardinalium deferatur. Ac ulterius, quae in una Congregatione particulari decreta, resoIuta, vel denegata fuerint, in aha revocari, mutari, aut concedi nequeant, sed id faeiendi ius habeat ipsa tantum Congregatio generalis per pluralitatem suffragiorum. (8)

8. Cardinalium Congregationes generales in Aedibus Apostolicis Vaticanis habeantur, vel, si rerum adiuncta id postulent, in alio opportuniori loco, iudicio ipsorum Cardinalium, eisque praesit Cardinalis S. Collegii Decanus, vel, ipso impedito, Subdecanus.

9. Suffragia in Cardinalium Congregationibus, cum de rebus gravioris momenti agatur, non ore, sed secretis calculis dentur.

10. Inter generales Congregationes singulari mentione dignae sunt quae ante ingressum in Conclave habentur, eaedemque Congregationes praeparatoriae appellari possunt.

11. Congregationes generales praeparatoriae quotidie omnino locum habere debent a die post obitum Pontificis prudenti trium Cardinalium in unoquoque Ordine priorum et S. R. E. Camerarii iudicio statuendo, usque ad diem quo Conclave Cardinales ingrediuntur, etiam diebus, quibus exsequia defuncti Pontificis persolvuntur, idque eo consilio fiat ut liberum sit tmn Cardinali Camerario sententiam S. Collegii exquirere atque cum ipso quae necessaria vel opportuna iudicaverit, communicare, tum singulis Cardinalibus sententiam suam circa occurrentia negotia aperire, in rebus dubiis explicationes sciscitari, et opportuna proponere.

12. In memoratis Congregationibus generalibus haec praecipue negotia expedienda sunt, (9) rerum agendarum ordine prius cum Cardinalibus communicato:

   a) In primis Congregationibus integre legenda erit praesens haec Constitutio, eaque perlecta, iusiurandum ab onmibus Cardinalibus praesentibus iuxta praescriptam formulam (10) praestandum. Quod iusiuraridum pariter emittere tenentur omnes alii Cardinales, qui serius ad locum electionis pervenerint, sive nondum sive iam inceptis Comitiis.
   b) Cardinales quam cito ea omnia decernere ac disponete debent, quae ad Conclave inchoandum urgentiora sunt.
   c) Constituendus est dies, hora ac modus, quo corpus defuncti Pontificis in Basilicam S. Petti transferatur, illie de more publicae fidelium venerationi exponendum.
   d) Item Cardinales omnia opportune paranda curabunt, ut Pontificiae exsequiae per novero continuos dies persolvantur, et praefinient dies quibus sex priores habendae erunt. (11)
   e) Deputentur duo viri ecclesiastici, qui orationes De Pontifice defuncto et De eligendo Pontifice recitare debeant.
   f) Constituatur dies, quo, si ab ipsis petatur, tum Legatis civilium Regimmum tum Equitibus Ordinis Hierosolymitam S. Collegium conveniendi aditus detur. Praedicti autem Legati nonnisi simul congregati admittantur, neque singulis facultas concedatur S. Collegium adeundi.
   g) Nominentur singulares duorum vel trium Cardinalium coetus, vulgo Commissiones: @) pro inquisitione de qualitatibus Conclavistarum eorumque approbatione, (12) itemque pro eorum designatione, qui Conclavi qualibet ratione inservire debeant nec non pro ipsis servitiis ordinandis et moderandis; _) pro constructione et clausura Conclavis, ac pro cellarum dispositione. (13)
   h) Proponantur atque approbentur expensae Conclavis.
   i) Epistolae Imperatorum, Regum aliorumque civitatum Moderatorum, item Nuntiorum relationes, omniaque alia, quae S. Collegii interesse possint, eum ipso communicentur.
   k) Perlegantur, si quae sint, documenta a defuncto Pontifice Sacro Cardinalium Collegio relicta.
   l) Frangantur Annulus Piscatoris et Plumbum Cancellariae Apostolicae.
   m) Cellae Conclavis Cardinalibus sorte distribuantur, (14) nisi alicuius Cardinalis aetas vel infirma valetudo aliter suadere videantur.
   n) Constituantur dies et hora ingressus in Conclave.

CAPUT III

De nonnullis peculiaribus officiis, Sede Apostolica vacante

13. S. R. E. Camerarii et Poenitentiarii Maioris officia non cessant per obitum Pontificis. (15)

14. Si autem contigerit alterius vel etiam utriusque officii vacatio quo tempore Romanus Pontifex supremum diem obiit, vel contingat ante novi Pontificis electionem, tunc in prima Congregarione generali, in priori casu, vel in alia quae habebitur triduo post secutam vacationem alterutrius ex praefatis officiis, vota seu suffragia Cardinalium simui congregatorum pro deputatione illius, qui S. R. E. Camerari vel Poenitentiarii Maioris vices suppleat usque ad electionem novi Pontificis, exquirantur, denturque per schedulas secretas, a Magistris Caeremoniarum etiam ab infirmis Cardinalibus colligendas, ac coram tribus Cardiualibus eo tempore in ordine Prioribus, praesentibus S. Collegii Seeretario atque eisdem Caeremoniarum Magistris, aperiendas; isque deputatus habeatur, in quem maior pars votorum sen suffragiorum praefatorum convenerit, ac sic deputato facultates omnes, quas ipse S. R. E. Camerarius vel Poenitentiarius Maior exercere poterat, quamdiu Sedes vacaverit, artribuimus. (16) Quod si forsan vota paria fuerint, ille deputatus habeatur, qui fuerit Ordine dignior, vel, si eindem Ordinis, senior, optione videlicet ad Ordinem episcopalem, inter Cardinales istius Ordinis, elevatione autem ad sacram purpuram inter Cardinales aliorum Ordinum.

15. Cardinali S. R. E. Camerario, vacante Sede Apostolica, incumbit cura et administratio bonorum ac iurium temporalium ipsius S. Sedis, adsistentibus ei in suo officio Cardinalibus eo tempore in ordine Prioribus seu Capitibus Ordinum, et praehabitis semel pro levioribus, ac semper pro gravioribus negotiis suffragiis S. Collegii. Hinc Cardinalis S. R. E. Camerarius, statim ac a secreti Cubiculi Praefecto nuncium de Pontificis obitu acceperit, ad Apostolicum Vaticanum Palatium perget, ut ipsius possessionem, sicut, sive per se, sive per delegatum, utriusque quoque Palatii ad Lateranum et ad Castrum Gandulphi, capiat ac eorum regimen exerceat. Eiusdem Camerarii erit Pontificis mortem iure recognoscere, adstantibus Praelatis Clericis Reverendae Camerae Apostolicae, cum Secretario-Cancellario, cuius est authenticum mortis actum conticere; (17) statuere, auditis Cardinalibus Capitibus Ordinum, modum ad conservationem corporis defuncti Pontificis pro temporum conditionibus magis convenientem et aptum (nisi forte Pontifex ipse vivens suam hac de re voluntatem manifestaverit); privatis eiusdem Pontificis aedibus sigilla apponere; ipsius obitum cum Cardinali in Urbe Vicario communicare, qui de re Populum Romanum singulari Edicto edocebit; eaque omnia, nomine et consensu S. Collegii, curam, quae ad iura Apostolicae Sedis tuenda et ad ipsius administrationem recte gerendam rerum temporumque adiuncta suadebunt.

16. Cardinalis autem S. Collegii Decani erit, vix dum ab eodem secreti Cubiculi Praefecto de Pontificis morte fuerit edoctus, ceteris Cardinalibus vacationem Sedis Apostolicae significare, eosque ad Palatium Apostolicum advocare, itemque Pontificis mortem communicare cum exterarum Nationum Oratoribus, nec non cum iis qui ipsarum supremo potiuntur imperio.

17. Poenitentiarius Maior eiusque officiales, Sede vacante, ea facete et expedire valeant, quae a fel. rec. Pio XI constituta ac definita sunt. (18)

18. Cancellarli S. R. E. officium per obitum Romani Pontificis non expirat: Apostolicarum tamen sub plumbo Litterarum per eum expeditio, vacante Apostolica Sede, suspenditur. Datarii vero ministerium per eiusdem Pontificis obitum omnino expirat. (19)

19. Item per obitum Pontificis cessat munus Cardinalis Secretarii Status, eoque munere, Sede vacante, fungitur Praelatus S. Collegii Secretarius. Quod si hoc officium iam vacaverit, vel ipsa Sede Apostolica vacante, vacare contingat, eiusdem S. Collegii erit, aliquem ad illud, quamdiu scilicet Sedes Apostolica vacaverit, per pluralitatem suffragiorum deputare.

20. E contra Cardinalis in Urbe Vicarii officium et iurisdictio non exspirant morte Romani Pontificis. Quod si ipsum Vicarium Urbis, Sede vacante, e vivis decedere contigerit, ne Christifideles Urbis eiusque Districtus aliquod inde accipiant in spiritualibus detrimentum, tunc exsistens Vicesgerens, quamdiu Sedes vacaverit, omnes et singulas habebit facultates, auctoritatem et potestatem, quae eidem Vicario pro exercitio officii Vicariatus quomodolibet competebant, quasque Pontifex ipse, occurrente vacatione Vicariatus Sede plena, Vicesgerenti praedicto quandoque per aliquod tempus, donec seilicet successorem Vicarium deputaverit, attribuere solet. (20)

21. Item Legatorum, Nuntiorum ac Delegatorum Apostolicorum officium et potestas non cessant Sede vacante.

22. Probe antera scientes eo maximo tempore, cum de creando Pontifice agitur, divinam opem per assiduas preces, aliaque christianae pietatis et caritatis opera impensius expetendam, ac promereri satagendum esse; ideo sicuti magnopere commendamus, ira quoque retineri volumus laudabilem morem huc usque observatum, ut defuncti Pontificis Eleemosynarius secretus id muneris exercere pergat eum debita S. Collegio Cardinalium subiectione et ab eo dependentia, donec novus Pontifex eligatur, utque eadem pecuniae vis in subventionem eorumdem pauperum et egenorum Sede vacante per ipsum Eleemosynarium dispensetur ac erogetur, quae vivente Pontifice distribui solet ad quem effectum consueta mandata a tribus Cardinalibus eo tempore in Ordine Prioribus, seu deputatis expediantur. (21)

23. Sede Apostolica vacante, universa civilis potestas Romani Pontificis circa regimen et gubernium Status Civitatis Vaticanae spectat ad S. Cardinalium Collegium, quod tamen leges condere non poterit, nisi urgente necessitate et pro tempore vacationis Sedis, in posterum tantum valituras si novus Pontifex eas confirmare statuerit. (22)

CAPUT IV

De Sacris Romanis Congregationibus et Tribunalium eorum que facultatibus Sede Apostolica vacante

24. Circa facultates Sacrarum Romanarum Congregationum, Sede vacante, hae, quae sequuntur, normae ab omnibus servandae sunt, non obstantibus privilegiis quibusvis.

25. Sacrae Congregationes, eadem Sede vacante, nullam potestatem habent in iis, quae Sede plena facere et expedite non possunt nisi facto verbo cum Ssmo. vel ex audientia Ssmi, vel vigore specialum et extraordinarium facultatum, quae a Romano Pontifice earundem Congregationum Praefectis vel Secretiis concedi solent.

26. Facultates vero quae ipsis per Litteras apostolicas attributae sunt, et proinde tamquam ordinariae atque ipsarum Congregationum propriae censentur, eae morte Romani Pontificis non extinguuntur.

27. Volumus tamen ut his facultatibus ordinariis Sacrae Congregationes solummodo in iis gratiis concedendis, quae minoris momenti sunt, libere, pro rei opportunitare, utantur. In iis vero expediendis definiendisque negotiis quae graviora vel controversa esse videntur, illud statuimus ut, si res talis sit, quae in aliud tempus differri valeat, futuro Pontifici reservetur omnino: sin autem nullam admittat moram, tunc S. Collegio concedimus ut committere possit negotium Praefecto et aliquot aliis Cardinalibus eius Congregationis, ad quam Pontifex illud examinandum verisimiliter commisisset, qui, negotio accurate discusso, ea desuper decernere possint, per modum tamen provisionis, donec eligatur Pontifex, quae, iuxta datare sibi a Domino prudentiam, iuribus et rationibus ecclesiasticis custodiendis ac tuendis apta et consentanea censuerint. (23)

28. Tribunal S. R. Rotae et Supremum Tribunal Signaturae Apostolicae Sede vacante ius dicere pergunt iuxta leges sibi proprias, servatis tamen quae cann. C. I. C., 244 ' 1 et 1603 ' 2 praescripta sunt.

CAPUT V

De exsequiis Romani Pontificis

29. Romano Pontifice vita functo, Cardinales exsequias pro eius anima de more per novem continuos dies persolvent, nisi forte in illis novem diebus aliquod festum ex praecipuis et magnis incidat, propter cuius observantiam exseqmae intermittendae videantur, vel etiam causa quaedam vere gravis et urgens occurrat quae prudenti Cardinalium iudicio exequiarum ordinem suspendere cogat: exsequiae autem forte intermissae erunt resumendae, si tempus sufficiat. Tribus vero postremis diebus solemniori ritu exsequiae ipsae celebrabuntur; et ultimo earumdem exsequiarum die a viro ecclesiastico ad hoc deputato habebitur oratio De Pontifice defuncto;

30. Tumulationis authenticum instrumentum, si ipsa fiat in Basilica Vaticana, Notarius conficiet Capituli eiusdem Basilicae. Postea vero Clericus unus Rev. Camerae Apostolicae nec non delegatus aliquis a Praefecto secreti Cubiculi defuncti Pontificis separatim documenta con ficiant qua fidem peractae tumulationis, primus coram Reverenda Camera Apostolica, alter coram Praefect Cubiculi. (24)

31. Si contingat Romanuni Pontificem extra Urbem supremum diem obire, S. Cardinalium Collegii erit omnia opportune disponere pro digna ac decora translatione cadaveris ad Vaticanam Basilicam S. Petri.

TITULUS II

DE ELECTIONE ROMANI PONTIFICIS

CAPUT I

De electoribus Romani Pontificis

32. Ius eligendi Romanum Pontificem ad S. R. E. Cardinales unice et privative pertinet, excluso prorsus atque remoto quolibet cuiuspiam alterius Ecclcsiasticae dignitatis, aut laicae potestatis cuiuslibet gradus et ordinis interventu. (1)

33. Si quando contingat ut Romanns Pontifex decedat, perdurante celebratione alicuius Concilii generalis, sive Romae illud habeatur, sive in alio quovis orbis terrarum loco, electio novi Pontificis ab uno S. R. E. Cardinalinm Collegio semper et exclusive fieri debet, minime vero ab ipso Concilio, cuius acta quae quomodocumque privativum ius Sacri Cardinalium Collegii auso temerario labefactare viderentur, ipso iure irrita declaramus, atque etiam omnino exclusis ab eadem electione peragenda qnibuslibet aliis personis cuiusvis, licet ipsius Concilii, auctoritate forte deputandis, praeter Cardinales praedictos. Quin imo, ut in eiusmodi electione memorati Cardinales, omni prorsus impedimento submoto et quavis perturbationum et dissidiorum occasione sublata, liberius et expeditius procedere queant, ipsum Concilium in quibuslibet statu et termmis exsistat, statim ab accepto certo nuntio demortui Pontificis, suspensum ipso iure intelligi debet, adeo nt, nulla prorsus interiecta mora, cessare statim debeat a quibuslibet conventibus, congregationibus et sessionibus, et a quibusvis decretis seu canonibus conticiendis, sub poena nullitatis eorumdem, nec ob quamlibet causam, etiamsi gravissima et speciali mentione digna videatur, ulterius progredi, donec novus Pontifex canonice electus illud reassunii et contiuuari iusserit. (2)

34. Nullus Cardinalium, cuiuslibet excommunicationis, suspensionis, interdicti aut alius ecclesiastici impedimenti praetextu vel causa a Summi Pontificis eleetione attiva et passiva exeludi ullo modo potest; quas quidem censuras ad effetram huiusmodi electionis tarituro, illis alias in suo robore permansuris, suspendlnlus. (3)

35. Postquam aliquis S. R. E. Cardinalis in Consistorio creatus et publicatus fuit, is statim vocem et ius eligendi Pontificem habet, et consequenter etiamsi cardinalitius galerus nondum illi traditus sii, neque os clausum, rei si clausura fuerit, nondum tamen apertura sit. Etenim huiusmodi cIaudendi oris ritus ad praecipuam Cardinalium facultatem, quae circa Summi Pontificis electionem versatur, non pertinet, sed caeremonia quaedam est, ea de causa introducta, ni Cardinales, antequam in Consistoriis et Congregationibus suffragiuta ferant, de modestia, quae ab ipsis in bis et aliis aetibus adhiberi debet, quodammodo admoneantur. (4)

36. Cardinales canonice depositi, vel qui dignitati cardinalitiae, consentiente Romano Pontifice, renuntiaverunt, nullum ius ad eleetionem habent h Immo, Sede vacante, nec potest S. Collegium restituere et habilitare Cardinales per Papam privatos seu depositos, ne ad vocem quidem. (5)

37. Statuimus etiam, ut cum Pontificem de hac vita migrare contigerit, praesentes Cardinales expectare debeant absentes per quindeeim tantummodo solidos dies, facta tamen potestate S. Cardinalium Collegio ingressus in Conclave etiam per alios duos tresve dies proferendi, ea tamen lege ut decem et octo aci summum diebus elapsis, (6) quibus exsequiae defuncti Pontificis celebrantur, Cardinales, quotquot praesentes aderunt, statim Conclave ingredi et ad electionis negotium procedere teneantur. (7)

38. Si tamen Cardinales absentes supervenerint, re integra, id est antequam Ecclesiae sit de Pastore provisum, in eodem negotio, in illo statu, in quo ipsum invenerint, admittantur. (8)

39. Omnibus autem Cardinalibus in virtute sanctae obedientiae praecipimus et mandamus, ut, postquam per Cardinalem Decanum, vel, ipso impedito, per alium Cardinalem, de vacatione Sedis Apostolicae certiores facti, atque ad novi Pontificis electionem advocati fuerint, nisi legitimo impedimento, a S. Cardinalium Collegio recognoscendo, detineatur, indictionis litteris obtemperare, et ad locum eisdem designatum pro perficienda Pontificis electione statim se conferre debeant. (9)

40. Si quis vero forte Conclave intrare noluerit; vel ingressus, absque manifesta infirmitatis causa raramento medicorum et a maiori parte Cardinalium approbata, exiverit; tunc, ipso minime requisito, nec in eiusdem electionis negotio ulterius admittendo, per alios ad eligendum Summum Pontificem libere procedatur. Si vero, infirmitate superveniente, aliquem eorum e Conclavi exire contingat, ipsa etiam infirmirate durante, poterit, eius suffragio non requisito, ad electionem procedi; sed si ad Conclave, post sanitatem sibi retiditata, seu ante, redire voluerit, rursus admittatur. (10)

41. Cardinales omnes et singuli, valetudine non impediti, eum tertio pulsata per loca solita conclavis campanula fuerit, ad scrutinimn convenire debent; cui legi si quis non obtemperaverit, latae sententiae excommunicationis poenam incurrat. (11)

42. Tandem ut normae mm traditae (12) de ratione vestimentorum quibus S. R. E. Cardinales, Sede vacante, uti debent, hic opportune recolantur, haec quae sequuntur sunt animadvertenda. Habitus quem vocant cardinalitium, eadem Sede vacante, violaceus erit et laneus, sicuri et cappa; eiusdemque coloris fascia serica curo floccis aureis, collare, et caligae; rochetum adhibebitur simplex, opere pinnato ornatum, tum in ore, tumin extremus manicis, quod tamen trium centimetrorum altitudinem non excedat; mozzeta sine mantelleto supra rochetum induatut; pileolum et biretum erunt rubri coloris, seri ex lana; galerus usualis rubeus; calcei nigri. Cardinales ex Ordinibus monasticis et mendicantibus assumpti, habitnm sibi proprium de more adhibebunt.

In Congregationibus generalibus quac ante Conclave celebrantur, Cardinales uti debebunt rocheto et mozzeta; itemque rocheto et mozzeta durantibus scrutiniis in Conclavi: in sacris functionilms quae Cappellae vocantur, tappare induent.

CAPUT II

De conclavistis ac de aliis in Conclavi partem habentibus

43. Cuilibet Cardinali in Conclavi liberum sit duobus servientibus clericis, vel laicis, vel uno clerico et uno laico, uti; liceat tamen unum tantum eumque laicum in Conclave secum adducere: (13) infrmis autem et graviter affectis, a maiori parte S. Collegii, vel a Cardinali S. R. E. Camerario una simul cum Cardinalibus Capitibus Ordinum, de consensu maioris partis S. Collegii, tertius indulgeri potest . (14)

44. Conclavistae Praelati esse non possunt, neque consanguinei vel affines in primo et secundo gradu Cardinalium, etiamsi expensis eorum viverent, neque eiusdem Ordinis seu Congregationis religiosae: iis autem omnibus ne fas esto in Conclavi aliis Cardinalibus deservire, quamvis cum istis nullum sive consanguineitatis sive affinitatis sive religionis habeant vinculum. Et de qualitatibus Conclavistarum, qui integritate morum, singulari prudentia et insigni erga S. Sedem religione debent esse conspicui, Cardinales deputati ante ingressum in Conclave diligenter inquisitionem habere, et eos approbare, ac post ingressum denuo diligenter inquirere debentf . (15)

45. Conclavistae iusiurandum, quod ab ipsis iuxta statutam formulam (16) edi debet, serio ac religiose, pro rei gravitate, praestent. Quam ob rem S. R. E. Camerarii erit cavere, ut ab ipsis praedictum iusiurandum saltem una vel altera die ante ingressum in Conclave emittatur, postquam unusquisque eorum eiusdem iurisiurandi momentum ac formulae sententiam probe intellexerit.

46. Conclavistae vero, et quiemnque alii servientes, e Conclavi, ex causa infirmitatis manifestae et notabilis a medicis iureiurando probatae, et de consensu deputatotum, quorum etiam conscientiam oneramus, et non aliter exituri, nullo modo reverti possunt; sed eorum loco, si neeessitas ferat, alii eodem prorsus tempore, quo infirmi exibunt, legitime adprobati et admissi, ac iurisiurandi religione iam adstricti, ingrediantur. (17)

47. Item si quem Cardinalem in Conclavi vita fungi accidat, ipsius Conclavistae statim e Conclavi exire debent neque ad alterius Cardinalis famulatum in eodem Conclavi assumi poterunt. (18)

48. S. Collegii quoque Secretarius, itemque Sacri Palatii Apostolici Sacrista cum uno vel pluribus, ad S. Collegii arbitrium, Clericis coadiutoribus in officio Sacristiae, nec non Praefectus Apostolicarum Caeremoniarum et Magisiri Caeremoniarum non plures quam sex Conclave ingrediantur, muneribns quae ad ipsos pertinent vacaturi.

49. Adsint praeterea unus Religiosus pro confessionibus exeipiendis, duo Medici, unus Chirurguus, unus Aromatarius cum uno aut duobus servientibus, qui omnes a maiori parte Cardinalium vel a Cardinali S. R. E. Camerario una simul cu Cardinalibus Capitibus Ordinum, de consensu maioms partis Cardinalium, erunt eligendi; aliique Conclavis utilitati atque commoditati servientes, qui tamen plures esse non debent quam quod neeessitas postulaverit, (19) quique a Cardinalium Commissione eligentur (cfr. n. 12g).

CAPUT III

De ingressu in Conclave (20)

50. Exsequiis defuncti Pontificis, ut supra, persolutis, et interim Conclavi opportune praeparato, Cardinales, die statuta, in Basilicam Sancti Petri, vel alto pro temporis et loci opportunitate, conveniunt, ubi per Decanum S. Collegii, vel co impedito per alium ex antiquioribus Cardinalibus, Missa de Spiritu Sancto celebratur, et in fine per aliquem Praelatum aut alium virum eeclesiasticum doctum habeatur orario, qua moneantur, ut, sepositis omnibus privatis affectibus, solum Deum prae oculis habentes, Sanctae Romanae et universali Ecclesiae de Pastore sufficienti et idoneo providere, omni qua possunt brevitate et diligentia curent.

51. Re divina peracta, statim, rei, si Patribus potius libuerit, vespere, fit ingressus in Conclave. Magister Caeremoniarum Crucem Papalem ferens, procedit: quem Cardinales sequuntur, Episcopi primum, deinde Presbyteri, postremo Diaconi, omnes vestibus et mozzeta violaceis laneis cum fascia serica eiusdem coloris et rocheto simplici induti: Crucem praeeedunt Familiares Cardinalium, et immediate Cantores Hymnum Veni, Creator Spiritus cantantes: post Cardinales sequuntur Praelati, atque ita ordine procedentes, Conclave ingrediuntur, et cum ad Cappellata pervenerint, Cardinalium Decanus apud Altare dicit orationem Deus qui corda fidelium; qua finita et ab Apostolicarum Caeremoniarum Praefecto intimato extra omnes a Sacello, praesens Constitutio (praetermissis iis, quae nonnisi res iam peractas respiciunt) iterum legitur; ac iusiurandum, iuxta superius praeseriptam formam, ab omnibus Cardinalibus rursus emittitur. Deinde Cardinalis Decanus Cardinales omnes brevi sermone convenientibusque verbis ad electionis negotium rite et recte peragendum hortatur.

52. His omnibus absolutis, Praelatus secreti Cubiculi Praefectus, qui est Gubernator Conclavis, et Mareschallus perpetuus S. R. E., qui Conclavis est Custos, iusiurandum emittere debent iuxta statutas formulas coram Cardinali Decano, praesentibus omnibus Cardinalibus, idemque praestant Praelati, quibus Rotarum Conclavis custodia concreditur, videlicet, Archiepiscopi et Episcopi Pontificio Solio Assistentes, Protonotarii Apostolici de numero Participantium, Auditores S. R. Rotae et Praelati Clerici Reverendae Camerae Apostolicae. (22)

53. His expletis, Cardinales ad cellas, sorte inter eos distributas, divertunt, exeeptis Cardinalibus in unoquoque Ordine prioribus et Cardinali S. R. E. Camerario, qui in Sacello remanent ut ad clausuram Conclavis procedant.

Iuterim vero Officiales Conclavis et alii in Conclavi servientes insiurandum iam emissum (cfr. n. 45) iuxta praescriptas formulas iterum praestant coram S. Collegii Secretario, adstante Apostolicarum Caeremoniarum Praefecto, ad rem deputatis a Cardinali S. R. E. Camerario, coram quo antea et ab ipsis iusiurandum emittendum est. (23)

54. Tanidem postquam ter, iussu Cardinalis Decani, campanula personata fuerit, exclusis omnibus, qui in Conclavi remanere non debent, facibus accensis, tres Cardinales Capita Ordinum et S. R. E. Camerarius, una cum Secretario Conclavis, Apostolicarum Caeremoniarum Praefecto et Magistris, nec non Architecto Conclavis, latebras et angulos onmes Conclavis diligenter perquirant, ne quis ex iis, qui esse in Conclavi prohibentur, intus remanserit; post haec autem Conclave intus claudatur et claves Cardinali S. R. E. Camerario et Apostolicarum Caeremoniarum Praefecto concredantur. In Conclavi autem esse possunt Familiares Cardinalium et alii Officiales et Ministri Conclavis, quos superius recensuimus; omnium autem istorum Conclavistarum recognitio fieri debet, ne quis inter illos forte sit ex iis, qui in Conclavi esse non possunt: quae recognitio, ut certius fiat, iubentur Conclavistae omnes intrare Cappellata, et postea singillatim recensentur.

55. Eodem tempore quo intus, Conclave et extra claudatur a Gubernatore et a Mareschallo Conclavis, cum suo uniuscuiusque comitatu, necnon a Decano Praelatorum Clericorum Reverendae Camerae Apostolicae cum Secretario-Cancellario, a Cardinali S. R. E. Camerario deputato, cum Magistris Caeremoniarum et Architectis, debitis antea adhibitis diligentiis et explorationibus: claves autem Mareschallo-Custodi adsignentur.

56. Utriusque peractae clausurae instrumentum respective conficiatur, unum a Praefecto Apostolicarum Caeremoniarum, a Seeretario Conclavis et ab ipso Caeremoniarum Praefecto, Notarii munere fungente, subsignandum, testibus adhibitis duobus Caeremoniarum Magistris; aliud ab aliquo e Praelatis Clericis Rev. Camerae Apostolicae simul cum Secretario-Cancellario a Cardinali S. R. E. Camerario deputatis, et quidem in aedibus Mareschalli Conclavis, adstantibus et subscribentibus ipso Mareschallo, Praelato Gubernatore Conclavis, Commissario Generali eiusdem Conclavis, qui debet esse unus e Collegio Advocatorum Aulae Consistorialis, (24) et Gubernatore Civitatis Vaticanae. (25).

CAPUT IV

De clausura Conclavis, ac de secreto servando in iis omnibus quae in Conclavi aguntur

57. Electio Summi Pontificis fieri debet in Conclavi, et eo clauso, (26) sublata tamen nullitate electionis a Gregorio XV (vel allo quovis decreto pontificio) hac de re statuta.

58. Tenentur quoque Cardinales pro tempore deputati, per se vel per alios, cellas Cardmalium et alia Conclavis loca saepius visitare et diligenter perquirere, ne Conclavis clausura ullo modo violetur. Et si quid tale deprehensum fuerit, auctores e Conclavi expellantur et gravibus poenis futuri Pontificis arbitrio plectantur. (27)

59. Clauso Conclavi, nulli ad colloquium cum Cardinalibus vel aliis in Conclavi partem habentibus admittantur, nisi praesentibus Praelatis, quibus Conclavis custodia concreditur, et nisi voce et idiomate intelligibili loquantur. Et si quis forte (quod absit) clam ipsum Conclave ingrediatur, omni honore, gradu, atque officio et beneficio ipso facto privatus existat. (28)

60. Volumus item ut epistolae, ant cuiusvis generis scripta, etiam typis edita, tum ad eos, qui in Conclavi sunt (non exceptis ipsis S. R. E. Cardinalibus), tum praesertim e Conclavi ad eos, qui foris sunt, mitti nullatenus possint, nisi prius omnia et singula S. Collegii Secretarii, ac simul Praelatorum, qui ad custodiam Conclavis deputati sunt, examini atque inspectioni subiiciantur. Ab hac regula tamen excipitur litterarum commercium, quod liberum erit atque expeditum, inter Officiumn Sacrae Poenitentiariae et Cardinalem Poenitentiarium Maiorem in Conclavi degentem; eaeque litterae, sigillo Officii munitae, nulli examini et inspectioni erunt obnoxiae. (29) Absolute autem omnibus interdicimus, ne ephemerides quotidianae rei periodieae extra Conclave et in Conclave mittantur. Qui vero contra omnia superius enunciata fecerint, poenae excommunicationis latae sententiae subiaceant. (30)

61. Praeterea, uti iam in supra relatis, tam pro S. R. E. Cardinalibus quam pro Conclavistis, iurisiurandi formulis expressum est, severe praecipimus et mandamus ut ab omnibus in Conclavi partem habentibus secretum religiosissime servetur in iis omnibus, quae ad electionem Romani Pontificis pertineant, et in iis quae in Conclavi, sen in loco electionis agantur. Hinc quaecumque directe vel indirecte secretum violare quomodolibet poterunt, sive verba, sive scripta, sive signa, aut alla quaevis, omnia vitare et cavere omnino tenentur, (31) ita ut hanc legem violantes excommmunicationem latae sententiae incurrant, a qua, sicut ab alia quavis et contra quoslibet in hac Constitutione imposita et irrogata, seu infra imponenda et irroganda, poena excommunicationis, a nullo, ne a Maiori quidem Poenitentiario, cuiuslibet facultatis vigore, praeterquam a Romano Pontifice, nisi in mortis articulo, absolvi possint. (32)

62. Specialiter autem, sub eiusdem excommunieationis poena, Cardinales prohibemus, ne suis Familiaribus seu Conclavistis vel aliis quibusvis ea pandant, quae scrutinium directe vel indirecte respiciant, itemque quae in Cardinalium Congregationibus, sive ante Conclave sive ipso durante habitis, de Pontificis electione acta vel decreta sint.

63. Insuper praecipimus, graviter onerata ipsorum conscientia, S. R. E. Cardinalibus ut secretum huiusmodi servetur etiam post peractam novi Pontificis electionem, neque ullo modo ipsum violari liceat, nisi ab eodem Pontifice peculiaris ad hoc facultas aut expressa dispensatio concessa fuerit. Quod praeceptmn extendi volumus ad alios omnes, qui in Conclavi partem habuerunt, si quid forte, bona vel mala fide, de iis, quae in Conclavi gesta sint, cognoverint.

64. Tandem, ut secreto servando strictius consulatur, omnino prohibemus ne in Conclave introducantur, sub quocumque praetextu, instrumenta quae dieunt telegraphica, telephonica, microphonica, radiophonica, photographica, cinematographica et alla huiusmodi.

CAPUT V

De forma electionis (33)

65. Mane sequenti, post clausum praecedenti nocte Conclave, ac post solitum campanulae sonum, conveniunt Cardinales in eo praesentes, qui infirmitate non sunt impediti, ad designatum Sacellum, et ibi celebrata consueta Missa, et facta Cardinalium Communione, qui se a Sacro peragendo quavis de causa sponte abstinuerint (34) ac postea a Sacrista recitato Hymno Veni, Creator Spiritus cum oratione de Spiritu Sancto, necnon a Praefecto Apostolicarum Caeremoniarum instrumentis perlectis utriusque Conclavis clausurae, statim ad negotium electionis procedere debent, quod quidem uno tantum ex tribus, qui infra exponuntur, modis sive formis peragendum est, alioquin electio nullitatis vitio subiacet.

66. Primus modus est, qui quasi per inspirationem vocatur, quando scilicet omnes Cardinales, quasi afflati Spiritu Sancto, aliquem unanimiter et viva voce, libere ac sponte Summum Pontificem proclamant; circa quem modum infrascripta notanda sunt.

Primum, haec forma electionis adhiberi potest solum in Conclavi, et eo clauso. Secundo, debet fieri electio secundum hanc formare ab omnibus et singulis Cardinalibus in Conclavi praesentibu., etiam iis, qui ob infirmitatem in cellis detinentur. Tertio, communiter, et nemine eorum dissentiente. Quarto, nullo praecedente de persona speciali tractatu, per verbum "eligo" intelligibili voce prolatum, aut scripto expressum, si voce non possit proferri. Exemplum autem huius, potest esse huiusmodi. Si quis e Patribus clauso Conclavi, nullo, ut praefertur, praecedente speciali tractatu, diceret: "Reverendissimi Domini, perspecta singulari virtute et probitate Reverendissimi Domini N. iudicarem illum eligendum esse in Summum Pontificem, et ex nunc ego ipsum eligo in Papam." Demde hoc audito, si ceteri Patres, nemine excepto, sequentes primi sententiam eodem verbo "eligo" intelligibili voce prolato, aut, si non potest, in scriptis expresso, eumdem N., de quo nullus specialis tractatus praecessit, communiter eligerent, ipse N. esset canonice electus et verus Papa secundum hanc electionis formam, quae dicitur per inspirationem.

67. Secundus modus est per compromissum, quando scilicet in quibusdam peculiaribus rerum adiunctis, Cardinales ad electionem per hanc formare seu viam procedere volentes, committerent aliquibus ex Patribus eligendi potestatem, ut vice omnium Ecclesiae Cathollicae provideant de Pastore, cuius formae praxis debet esse huiusmodi. Primo omnes et singuli Cardinales in Conclavi clauso praesentes, nemine eorum dissentiente, in aliquos ex Patribus (i.e. in tres vel quinque vel septem, non in minorem vel maiorem numerum) compromissum faciunt, exempli gratia in hanc formam: "In nomine Domini, Amen. Anno etc. mense etc. die etc. Nos Episcopi, Presbyteri et Diaconi S. R. E. Cardinales omnes et singuli in Conclavi existentes, videlicet N. N. (et singillatim omnes nominentur Cardinales) elegimus, et eligimus per viam procedere compromisi, et unanimeter et concorditer nemine discrepante, eligimus compromissarios N., N. et N. Cardinales, etc., quibus damus plenariam facultatem et potestatem providendi S. R. E. de Pastore sub hac forma videlicet" (Hic necesse erit ut Cardinales Compromittentes exprimant modum et formam secundum quam Compromissarii debent eligere, et secundum quam electus debet censeri verus et legitimus Papa, ut puta si electi sint tres Compromissarii, declarandum est an ad hoc ut electio sit valida, prius proponere debeant S. Collegio personam ab ipsis nonfinandam ad Pontificatum, an vero absolute debeant electionem peragere; an omnes tres debeant convenire in unam personam; an vero sufficiat, quod duo in unam concordent, et an debeant nominare aliquem de Collegio, vel etiam aliquem extra Collegium, et alia his similia). His autem, vel aliis similibus expressis, addi compromisso debet tempus, ad quod usque volunt Cardinales potestatem Compromissarios habere eligendi, et postea subiunguntur haec verba: "Et promittimus nos illum pro Romano Pontifice habituros, quem DD. Compromissarii secundum formam praedictam duxerint eligendam," vel alla ad formam Compromissariis praescriptam accommodata.

Secundo, completo huiusmodi mandato, Compromissarii ad partem in aliquo loco separato et clauso se conferunt, et de electione facienda tractant, et debet inter eos praemitti protestatio, quod per quamcumque prolationem verborum suum dare consensum non intelligunt, nisi in scriptis illum expresse ponant. Et haec protestatio necessaria est inter Compromissarios, ut verbis humanis et reverentialibus inter se, sine praeiudicio, uti possint.

Tertio, facta per Compromissarios electione secundum formam eis praescriptam, et in Conclavi promulgata, electus per huiusmodi viam compromissi, est canonicus et verus Papa.

68. Tertius et ordinarius modus, seu forma electionis Romani Pontificis est, quae vocatur per scrutinium. Qua in re plenissime confirmamus legem iam latam ac per plura deinde saecula semper religiosissime servatam, qua nempe statutum est ut ad validam Romani Pontificis electionem requirantur duae saltem ex tribus partibus suffragiorun, (35) eandem tamen modo innovamus quatenus decernimus ut duabus ex tribus suffragiorum partibus unum insuper addatur suffragium, alioquin electio sit ipso iute nulla atque irrita, ita ut ille tantummodo Romanus Pontifex habendus sit in quem duae saltem ex tribus partibus Cardinalium, uno plus, in Conclavi praesentium per secreta schedularum suffragia cnvenerint.

Quod autem decretum inducendum et observandum iubemus ut quaelibet praecaveatur occasio dubitandi ne in duabus tertiis partibus suffragiorum suffragium ipsius Electi numerari queat, eum nemo unquam sive scrutinii sive compromissi via procedatur, seipsum eligere, seu suffragium sibi dare ullatenus possit: electi tamen persona, si in Conclavi sit, debeat in numerum Cardinalium computari. (36)

69. Scrutinii autem ritus continet tres actiones: alteram, quae ante-scrutinium, alteram, quae scrutinium, et tertian, quae post-serutinium appellari potest.

70. Antescrutinii actus sunt quatuor, videlieet: praeparatio schedalarum; extractio Scrutatorum, Deputatotum pro votis infirmorum et Recognitorum, per sortem; scriptio schedularum; earum complicatio.

71. Schedularum praeparatio et distributio ad Magistros Caeremoniarum pertinet, qui eas singulis Cardinalibus saltem duas vel tres distribuent.

72. Forma autem sehedulae, quoad eius figurare attinet, erit altera parte latior hoc est plus lata, quam longa. In medio autem anterioris eius partis, continere debet haec verba, typis impressa, ubi fieri potest, alioquin unius manu scripta:

Eligo in Summum Pontificem Reverendissimum Dominum meum D. Cardinalem.

.................................................................................................................................

73. Secundus actus antescrutinii est extracetio Scrutatorum, Deputatorum pro votis infirmorum, et Recognitorum: quae extractio, antequam ad scretinium procedatur, sorte facienda est, hoc modo. In uno sacculo, aut vase, publice ponantur tot schedulae, vel si magis placet, spherulae lignease palam numeratae, quot sunt Cardinales praesentes in Conclavi cum corum nominibus: deinde per ultimum Diaconum extrahantur primo Scrutatores tres, postea tres Deputati pro votis infirmorum, qui brevitatis gratia Infirmarii appellari possunt, ac tandem Recognitores, de quorum omnium officio inferius suo loco scribetur. Quod si in extractione Scrutatorum, Infirmariorum et Recognitorum, extracti fuerint Cardinales, qui ob infirmatatem aliudve impedimentum muneribus praedictis satisfacere non possint, alii non impediti, loco illorum, extrahantur. Peracta vero extractione, schedulae, seu spherulae eorum, qui extracti fuerunt, in sacculum, seu in vas iterum coniiciantur.

74. Tertius actus antescrutinii est schedularum scriptio. Hic, antequam, videlicet, Cardinales nomen eligendi in schedulis scribere coeperint, Secretarius S. Collegii et Magistri Caeremoniarum debent ab aula discedere, ita ut tempore scrutinii Cardinales soli in Cappella remaneant.

Porro, post corum egressum ex aula, ultimi Cardinalis ordinis Diaconorum erit ostium Cappellae claudere: ac generatim ipsum, quotiescumque opus fuerit, aperire et claudere, exempli gratia, quum Cardinales Infirmarii ad vota infirmorum colligenda pergunt ac postea quum ad Cappellam redeunt, vel ob quamcumque aliam necessitatem.

75. Schedularum scriptio ab unoquoque Cardinali secreto fiet, in media parte schedulae scribendo nomen illius, quem eligit, charactere tamen, quantum fieri potest, alterato, ne manus scribentis facile cognosci possit; et caveat ne plura nomina in schedula scribat, quia suffragium esset nulIum.

76. Quartus actus antescrutinii est schedularum complicatio, quae fiet in medio uniuscuiusque schedulae, ira ut schedula ipsa fere ad latitudinem pollici redigatur, prout ex figura, quae hic exempli gratia ponitur, conspici potest. (37)

Haec de antescrutinio sufficiant; ceterum, quod attinet ad Cardinales infirmos, aut aliter impeditos, inferius suo loco dicetur.

77. Sequitur secunda actio, quae nomine scrutinii appellata fuit. Octo sunt huius actionis actus, videlicet: delatio schedulae, iurisiurandi praestatio, positio schedulae in calicem, schedularum mixtio, earum numeratio, scrutinii publicatio, schedularum in filum insertio, earum depositio seorsum.

78. Delatio schedulae, et duo sequentes actus, qui melius simul describuntur ob eorum connexionem, hoc modo fient. Qailibet Cardinalis, ordine praecedentiae servato, propriam schedulam, postquam illam scripserit et complicaverit, duobus primis digitis dexterae manus sumet, ac elevata manu palam deferet ad Altare, penes quod stant Scrutatores, et in quo est calix magnus ad recipiendas schedulas paratus et patena coopertus; ibique genuflectens, aliquantulum orabit; deinde surgens, alta et intelligibili voce, iurabit in hanc formam, quae in tabella super Altari posita descripta habetur:

Testor Christum Dominum, qui me iudicaturus est, me eligere, quem secundum Deum iudico eligi debere.

Post haec schedulam in patenam ponet, et per patenam mittet in calicem; quo facto inclinabit se ad Altare, et ad suum locum revertetur.

79. Haec servanda erunt, si Cardinalis ad Altare pergere possit: nam si ob infirmam valetudinem non possit, et praesens in Cappella sit, ultimus Scrutator ad eum accedet; et Cardinalis infirmus, postquam schedulam in loco suo, secreto, at supra dictum est, confecerit, praevio iureiurando praedicto, ipsam complicatam eidem Scrutatori tradet, qui eam palam deferet ad Altare, et sine oratione et iureiurando in patenam ponet, et per eam in calicem mittet.

80. Si vero aliqui Cardinales infirmi sint in suis cellis, tres Cardinales Infirmarii, ut supra extracti, ad eos accedent cum capsula altitudine unius palmi, in cuius superiori parte sit rima, seu foramen, eius magnitudinis, ut per illud schedula complicata possit per suam latitudinem intus capsulam transmitti; quam capsulam antequam Scrutatores Infirmariis tradant, palam aperient, ut ceteri Cardinales possint eam inanem et vacuam conspicere, deinde claudent, et clavem ponent super Altare; deinde Infirmarii cum capsula clausa, et cum parvo disco sufficientes sehedulas continente, ad unumquemque eorum accedent; et infirmi acceptas ex disco sehedulas secreto seribent et complicabunt, et praevio iam dicte iureiurando in capsulam per rimam mittent; quod si infirmi scribere non possint, sive aliquis ex tribus Cardinalibus Infirmariis, sive alius ex ordine tamen clericali, euiuslibet Cardinalis infirmi vel Infirmariorum arbitrio deligendus, praestito de seereto servando in manibus ipsorum Infirmariorum iureiurando, (38) praedicta faciet: atque hi advertere debent quod non solum iurisiurandi vinculo tenentur servare secretum, sed etiam in excommunicationem latae sententiae, si contrafecerint, incurrent. His peractis, Infirmarii ad Cappellam revertentur cum capsula, quam Scrutatores aperient, et schedulas in ea contentas palam numerabunt: et tot repertas, quot sunt infirmi, ponent singillatim in patenam, et per patenam simul omnes in calicem.

Ne autem nimis in longum protrahatur scrutinii actio, Infirmarii poterunt proprias schedulas posi Decanum conficere et in calicem ponere, delude dum ceteri Cardinales scrutinium agunt, ad infirmos pergere ad accipienda eorum suffragia eo modo, quo proxime ante dictum est.

81. Quartus actus scrutinii est schedularum permixtio, quae fiet per primum Scrutatorem, calice in quo ipsae schedulae positae fuerunt, patena cooperto, pluries agitato.

82. Quintus actus est numeratio sehedularum, quae palam fiet per ultimum Scrutatorem, capiendo singillatim unamquamque schedulam ex calice, eamque ponendo in alium, qui ad hoc paratus sit, calicem vacuum. Quod si numerus schedularum non respondeat numero Cardinalium, omnes comburendae sunt, et iterum, idest secunda vice, ad suffragia statim est deveniendum. Si vero numerus schedularum numero Cardinalium respondeat, prosequendi sunt alii actus scrutinii.

83. Sextus actus est publicatio scrutinii, quae per Scrutatores, qui sedent ad mensam ante Altare positam, fiet hoc modo. Primus Scrutator accipiet unam schedulam, eamque explicabit, et viso in ea schedula electi nomine, eam tradet secundo Scrutatori, qui pariter, eodem electi nomine perspecto, eamdem tradet tertio, qui illam alta et intelligibili voce perleget, ut omnes Cardinales praesentes notare possint suffragium in folio impresso, quod penes se habebunt cum nominibus omnium Cardinalium: notabit autem iuxta nomen Cardinalis ex schedula recitati. Idem faciendum erit de ceteris schedulis in calice positis, usque ad ultimam. Quod si in scrutinii publicationes inveniant Scrutatores duas sehedulas ira complicatas ut ab uno tantum datas fuisse appareat, si quidem unus et idem in utraque electus fuerit, schedulae praedictae habebuntur et notabuntur pro uno suffragio, si vero diversi fuerint nominati, neutrum suffragium validum erit; serutinium tamen neutro casu vitiatur. Ceterum suffragia praedicta, finita scrutinii publicatione, a Scrutatoribus iuxta nomina Cardinalium, qui ea obtinuerunt, in unam summam redigentur, vel in separato folio notabuntur, hoc modo: Reverendissimus D. Cardinalis A habet suffragia 20, et Reverendissimus D. Cardinalis B habet suffragia 15, et sic de aliis; quod fit ne Cardinales, cum opus est, cogantur semper numerare suffragia, quae iuxta nomina Cardinalium notarunt.

84. Septimus actus scrutinii est schedularum in filum insertio, quae ut schedulae ipsae cautius conservari possint excogitata fuit. Haec autem insertio fiet per ultimum Scrutatorem, inserendo schedulam unamquamque, postquam eam perlegerit, acu eum filo ad hune effectum parato, in loco, ubi est verbum Eligo.

85. Octavus et postremus scrutinii actus est depositio schedularum seorsum, quae simililer fiet per ultimum Scrutatorem, qui, finita insertione omnium schedularum in filum, capita fili nodo iunget, et schedulas omnes ita colligatas m alium calicem vacuum, vel in mensa seorsum ponet.

86. Sequitur tertia et postrema actio, quae postscrutinium appellata fuit, cuus actus tres sunt, videlicet: numeratio suffragiorum, eorum recognitio, et schedularum combustio.

Primus itaque actus est numeratio suffragiorum, quae fiet per Scrutatores semper sive secuta sit electio, sive non: et si quidem secuta non sit electio, ut sciatur, quod in eo scrutino non habetur Papa; si vero secuta sit, ut constet de canonica Pontificis electione. Fiet autem haec numeratio suffragiorum hoc modo. Scrutatores in unam summam redigent suffragia. quae quilibet nominatus in Pontificem obtinuit, et si invenerint nullum ex nominatis ad duas tertias partes suffragiorum, uno insuper addito suffragio, pervenisse, non habetur Papa in illo scrutinio; si vero invenerint aliquem ex nominatis duas saltem tertias partes suffragiorum, uno insuper addito suffragio, obtinuisse, electio Papae habetur, et quidem canonice valida.

Secundus actus postscrutinii est recognitio, quae per Recognitores, sive secuta sii electio, sive non, fiet inspiciendo tam schedulas scrutinii, quam suffragiorum annotationes factas per Scrutatores, ut per huiusmodi recognitionem constare possit an Scrutatores sincere et fideliter muneri suo satisfecerint.

Tertius, et postremus actus postscrutinii est combustio omnium schedularum, quae semper et palam per Scrutatores fiet, statim post recognitionem, sive electio sit secuta, sive non, antequam Cardinales discedant ab aula, arcessitis interim ab ultimo Cardinali Diacono, et adiuvantibus, Secretario Conclavis et Praefecto cum Magistris Caeremoniarum. Si tamen secundum scrutinium, iuxta ea quae inferius praescribentur, peragendum sit, tunc combustio schedularum primi scrutinii nonnisi in fine una cum schedulis secundi scrutinii facienda erit.

87. Omnibus et singulis Cardinalibus in virtute sanctae oboedientiae praecipimus ut, ad secretum tutissime servandum, omne genus scripturas quas de exitu uniuscuiusque scrutinii apud se habeant, una cum scheedulis comburendas tradant.

88. In Praedecessorum Nostrorum, ac praecipue Gregorii XV, Constitutionibus, ad expeditiorem electionem habendam statutum fuerat ut, scrutinio publicato, si electio per consensum tunc duarum tantum partium in eo facta non fuerit, statim antequam ad alios actus deveniretur, Cardinales possent, semel in quolibet scrutinio, accedere alicui ex illis, qui in eodem scrutinio saltem unum suffragium validum obtinuissent, dummodo is non esset, qui ab ipsomet Cardinali fuerat in scrutinio nominatus. Cum tamen huiusmodi forma accessus non parum esser ad exequendum difficilis, praesertun quoad ea, quae schedularum inspectionem, aperitionem et collationem spectabant, immo cum in praesens, attenta nova schedularum forma per Nos inducta, fere impossibilis evaderet, Nos, Praedecessoris Nostri Pii X ordinationem confirmantes, qui et huic incommodo occurrere et nihilominus optatae electionis accelerarioni nullimode officere cupiit, iterum statuimus ac praescribimus ut loco ipsius accessus, semel tam mane quam vespere, post completum iuxta huc usque exposita scrutmium, si quidem in eo scruta non sit electio, Cardinales statim ad novum scrutinium peragendum procedere debeant, in quo rursus suffragia sua ferant, iis, quae in primo scrutinio lata sunt, minime computatis. Volmnus autem ut in hoc secundo scrutinio idem ac in primo ritus serventur, ita tamen ut Cardinales non teneantur novum emittere iusiurandum, neque novos eligere Scrutatores, Infirmarios et Recognitores, sed quae in primo scrutinio quoad haec praestita sunt, sine renovatione valeant etiam pro secundo.

89. Et haec omnia, quae de scrutinii ritibus sunt exposita, servanda erunt diligenter a Cardinalibus in omnibus scrutiniis, quae singulis diebus peragi debent mane post solitam Missam, et Hymnum Veni, Creator Spiritus cum oratione de Spiritu Sancto, et post meridiem, hora opportuna, pariter post Hymnum Veni, Creator Spiritus et orationem de Spiritu Sancto. (39)

90. Quod si electio aliter celebrata fuerit, quam in scrutinio per secreta schedularum suffragia duarum ex tribus partibus Cardinalium in Conclavi praesentium, uno insuper addito suffragio; vel per viam compromissi ab omnibus Cardinalibus similiter in Conclavi praesentibus, nemine dissentiente, initi et ita ut nemo seipsum elegerit; vel quasi per inspirationem nullo praecedente de persona speciali tractatu, omnium pariter Cardinalium praesentium in Conclavi, communiter, nemine itidem dissentiente, per verbum "eligo" intelligibili voce prolatum aut scripto, si voce non potuerit, expressum; nulla sit et invalida eo ipso absque ulla declaratione, et ita electo nullum ius tribuat. (40)

91. Quae de praecedentibus electionem et de ipsa electione Romani Pontificis hactenus dicta sunt, haec omnia servanda esse declaramus etiam si contingat vacationem Sedis Apostolicae occurrere per renuntiationem Summi Pontificis.

CAPUT VI

De iis, quae servanda vel vitanda sunt in electione Romani Pontificis

92. Simoniae crimen, tamo divino quam humano iure detestabile, in electione Romani Pontificis omnino sicut reprobatum esse constat, ita et Nos reprobamus atque damnamus, (41) huiusque criminis reos poena excommunicationis latae sententiae innodamus; sublata tamen irritatione electionis simoniacae, quam Deus avertat, a Iulio II (vel alio qualicumque decreto pontificio) statuta, ut praetextus amputetur impugnandi valorem electioms Romani Pontificis.

93. Item sub eadem poena excommunicationis latae sententiae prohibemus ne quis, etiamsi Cardinalatus honore fulgeat, vivente Romano Pontifice et eo inconsulto, tractare de ipsius Successoris electione, aut aliquod suffragium polliceri, vel hac de causa privatis conventiculis factis aliquid deliberare et decernere praesumat. (42)

94. Quae autem a Praedecessoribus Nostris et praesertim a Pio X (43) de civili Veto seu Exclusiva, uti vocant, in electione Summi Pontificis edicta et sancita fuerunt, ut omni externo interventu remoto, plenae libertati in Summo Pastore eligendo consulatur, ea omnia, hic omni ex parte atque integre renovantes, confirmata esse volumus. Quamobrem itermn in virtute sanctae oboedientiae, sub interminatione divini iudicii et poena excommunicationis latae sententiae, omnes et singulos S. R. E. Cardinales, tam praesentes quam futuros, pariterque Secretarium S. Collegii Cardinalium aliosque omnes in Conclavi partem habentes, prohibemus ne, quovis praetextu, a quavis civili potestate munus recipiant Veto sive Exclusivam, etiam sub forma simplicis desiderii, proponeridi, ipsumve hoc Veto, qualibet ratione sibi cognitum, patefaciant sive universo Cardinalium Collegio simul congregato, sive singulis purpuratis Patribus, sive scripto, sive ore, sive directe ac proxime, sive oblique ac per alios, sive ante Conclave sive ipso perdurante. Qnam prohibitionem extendi volumus ad omnes interventus, intercessiones aliosque modos quoslibet, quibus laicae potestates cuiuslibet gradus et ordinis voluerint sese in Pontificis electione immiscere.

95. Cardinales praeterea abstineant ab omnibus pactionibus, conventionibus, promissionibus aliisque quibuscnmque obligationibus, quibus adstringi possint ad suffragium alicui vel aliquibus dandum vel non dandum; quae omnia et singula, si de facto intervenerint, etiam iureiurando adiecto, nulla et irrita, neque ad eorum observantiam quemquam teneri decernimus, et contra facientes ex nunc latae sententiae excommunicationis poena innodamus. Tractatus tamen pro electione habendos, Sede vacante, vetare non intelligimus. (44)

96. Pariter interdicimus ne Cardinales, antequam ad electionem deveniant, capitula conficiant, seu quaedam communi consensu statuant, ad quorum observantiam sese adstringant, si ad Pontificatmn assumantur; quae item, si de facto intervenerint, etiam iureinrando adiecto, nulla et irrita deelaramus. (45)

97. Iisdem denique, quibus Decessores Nostri, vocibus, S. R. E. Cardinales vehementer hortamur ut in eligendo Pontifice, nulla propensione animi vel aversione ducti, nullius inclinati gratia aut obsequio, non intercessione in saeculo potentium, non vi vel metu vel aura populari moti, sed unice Dei gloriam et Ecclesiae bonum prae oculis habentes, in eum sua vota conferant, quem universali Ecclesiae fructuose utiliterque gubernandae prae ceteris idoneum in Domino indicaverint. (46)

98. Cum vero fideles non tam humanae industriae subsidiis, etsi sollicitae, inniti debeant, quam in humilis devotaeque orationis instantia sperare, huic adiicimus sanctioni, ut in omnibus eivitatibus, ceterisque locis saliera insignioribus, ubi primum de Pontificis obitu nuncium pervenerit, a Clero et populo, solemnibus pro eo exsequiis celebratis, singulis diebus (donec Romanae Ecclesiae de suo Pastore fuerit provisum ) humiles assiduaeque preces fundantur ad Dominum, ut Ipse, qui concordiam facit in sublimibus suis, sic efficiat eorumdem Cardinalium corda in eligendo concordia, ut provisio celeris, unanimus et utilis (prout animarum salus exigit, et totius orbis requirit utilitas) ex ipsorum unanimitate sequatur. Et ne tam salubre praesentis sanctionis edictum, ignorantiae negligi praetextu contingat, praecipimus ut Patriarchae, Archiepiscopi, Episcopi et alti Ecclesiarum Praelati, ceterique, quibus officium est enuntiare verbum Dei, Clerum et populum, propter hoc specialiter frequentius congregandos, in suis sermonibus ad supplicum precum suffragia pro celeri et felici exitu tanti negotii frequentanda solerter excitent, et ipsis eadem auctoritate non solum orationum frequentiam, sed observantiam (prout circumstantiae pensandae suaserint) ieiuniorum hortentur. (47)

99. Electum velo haeredem et Successorem Nostrum rogamus, ne muneris arduitate deterritus ab eodem subeundo se retrahat, ac potius divinae voluntatis consilio humiliter se subiiciat: nam Deus qui imponit onus, manum etiam Ipse supponet, ne ei ferendo sit impar; is enim qui oneris est auctor, Ipse est administrationis adiutor; et ne sub magnitudine gratiae succumbat infirmus, dabit virtutem qui contulit dignitatem. (48)

CAPUT VII

De acceptationes et proclamatione electionis nec non de consecratione et coronatione novi Pontificis

100. Post electionem canonice factam, ab ultimo Cardinali Diacono accitis in aulam Conclavis S. Collegii Secretario, Praefecto Apostolicarum Caeremoniarmn atque duobus Caeremoniarum Magistris, consensus electi per Cardinalem Decanum nomine totius S. Collegii his verbis: Acceptasne electionem de te canonice factam in Summum Pontificem? requiratur. (49)

101. Hoc consensu praestito intra terminum, quatenus opus sit, prudenti arbitrio Cardinalium per maiorem votorum numerum determinandum, illico electus est verus Papa, atque actu plenam absolutamque iurisdictionen, supra totum orbem acquirit et exercere potest. (50) Hinc, si quis litteras super negotiis quibuscumque confectas, quae a Romano Pontifice ante coronationem suam emanaverint, audeat impugnare, excommunicationis sententia, ipso facto incurrendae, eum innodamus. (51)

102. De acceptatione novi Pontificis et de nomine ab Eo assumpto, Cardinali Decano interrogante: Quo nomine vis vocari? instrumentum conficitur, Praefecto Apostolicarum Caeremoniarum Notarii munere fungente, testibus adhibitis Secretario S. Collegii et duobus Caeremoniarium Magistris.

103. Deinde, actis de more agendis, iuxta Caeremoniale Romanum, Cardinales primato "adorationem" Summo Pontifici Electo de more exhibent: qua expleta et hymno Te Deum decantato, populo expectanti novus Romanus Pontifex a Priore Cardinalium Diaconorum publicatur, (52) pauloque post ipse Pontifex Apostolicam Benedictionem Urbi et Orbi impertit. Sequitur deinde secunda "adoratio," quam, cappis violaceis induti, Cardinales peragunt.

104. Si Electus extra Conclave degit, normae sunt observandae quae habentur in Caeremoniali Romano lib. I, tit. 1, De Conclavi et Electione Papae § 37.

105. Omnibus tandem rite expletis, de mandato novi Pontific aperitur Conclave, tum intus, tum extra; huiusque aperturae consuetum conficitur instrumentum ut de clausura sancitum est superiori n. 56. Aperto autem Conclavi illi admittuntur qui, de more, electo Pontifici pro adoratione introduci solent.

106. Ad tertiam adorationem peragendam Cardinales ab Apostolicarum Caeremoniarum Praefecto erunt intimandi cum Summus Pontifex statuerit.

107. Quod si electus nondum sit Presbyter vel Episcopus, a Decano S. Collegii Cardinalium, qui tunc pallio utitur, ordinabitur et consecrabitur: (53) quod privilegium, absente Cardinali Decano, competit Subdecano, eoque etiam absente, antiquiori Cardinali Episcopo suburbicario. (54)

108. Tandem per Cardinalem Protodiaconum Pontifex coronatur (55) et cum Sibi placuerit Patriarchalis Archibasilicae Lateranensis, possessionem, ritu praescripto, capit.

Haec igitur tota rei causa graviter considerata, atque etiam Decessorum Nostrorum exemplis permoti, statuimus et praescribimus, decernentes praesentes has Litteras et in eis contenta quaecumque, etiam ex co quod quilibet in praemissis ius vel interesse habentes, vel habere praetendentes quomodolibet illis non consenserint, nec ad ea vocati sive auditi fuerint, aut ex quibuslibet aliis causis, impugnari minime posse, sed easdem semper ac perpetuo firmas, validas et efficaces exsiscere et fore, suosque plenarios et integros effectus sortiri et obtinere, ac iis ad quos spectat et pro tempore spectabit suffragari, et ab eis respective et inviolabiliter observari debere, ac irritum et inane, si secus super his a quomque, quavis auctoritate, scienter vel ignoranter, contigerit attentari.

Volumus etiam Nostras has Litteras legi coram omnibus in primis Congregationibus post obitum Pontificis haberi solitis, ut supra (n. 12 a) ; rursus post ingressum in Conclave, ut supra (n. 51); item cum quis ad purpurae honorem fuerit evectus, interposito sacramento de religiose retinendis iis, quae in praesenti Constitutione decreta sunt.

Non obstantibus, quatenus opus sit, per Romanos Pontifices Praedecessores Nostros editis Constitutionibus et Ordinationibus Apostolicis, quas omnes et singulas abrogatas, ut supra, declaramus, ceterisque etiam individua ac specialissima mentione et derogatione dignis, contrariis quibuslibet.

Nulli ergo hominum liceat hanc paginam Nostrae constitutionis, ordinationis, abrogationis, mandati, innodationis, admonitionis, inhibitionis, praecepti, voluntatis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei, et beatorum Petri et Pauli Apostolorum eius se noverit incursurum.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo quadragesimo quinto, die octavo mensis decembris, in festo Conceptionis immaculatae Beatae Mariae Virginis, Pontificatus Nostri anno septimo.

PIUS PP. XII.

NOTES

TITULUS I

(1) Pii IV Const. In eligendis, vii Idus Oct. 1562, § 6; Clem. XII Const. Apostolatus officium, iv Non Oct. 1732, § 6.
(2) Clem. V in Conc. Viennensi, cap. 2, Ne Romani in pt. de elect., I, 3 in Clem.
(3) Leonis XIII Const. Praedecessores Nostri, 24 Maii 1882.
(4) Clem. V cap. 2. Ne Romani in, pre. de elect., I, 3 in Clem.; Greg. XV Const. Aeterni Patris, xvii kal. Dec. 1621, § 20.
(5) Leonis XIII Const. Praedecessores Nostri.
(6) Greg. X in gener. Conc. Lugdun., cap. 3, Ubi periculum, ¨ 1 de elect., I, 6 in Sext.; Pii IV Const. In eligendis, § 6.
(7) Clem. XII Const. Apostolatus officium, § 7; Pii IV Const. In eligendis, §§ 7 et 8.
(8) Clem. XII Const. Apostolatus officium, § 7.
(9) Clem. XI1, Chirografo Avendo Noi, 24 Dec. 1732, n. 17.
(10) Formula for oath is given in footnote to Constitution (A.A.S., XXXVIII, 69).
(11) Pii XI, Motu proprio Cum proxime, 1 Mart. 1922, n. 1.
(12) Pii IV Const. In eligendis,§ 17.
(13) Pii IV Const. In eligendis, § 15; Clem. XII Const. Apostolatus officium, § 10.
(14) Pii IV Const. In eligendis, §13.
(15) Clem. V, cap. 2, Ne Romani, § 1, de elect., I, 3 in Clem.; Pii IV Const. In eligendis, § 9; Clem. XII Const. Apostolatus officium, § 15.
(16) Clem. V, cap. 2, Ne Romani, § 1, de elect., I, 3 in Clem.; Clem. XII Const. Apostolatus officium, § 15; Bened. XIV Const. In Apostolicae, Idibus Apr. 1744, § 4.
(17) Pii XI Const. Ad incrementum, 15 Aug. 1934, n. XCVIII.
(18) Const. Quae divinitus, 25 Mart. 1935, n. 12; cfr. Benedicti XIV Const. Pastor bonus, Idibus Apr. 1744, §§ 51-55.
(19) Pii IV Const, In eligendis, § 11.
(20) Clem. XII Const. Apostolatus officium, § 17.
(21) Clem. XII Const. Apostolatus officium, § 5.
(22) Fundamental laws of the State of Vatican City, June 7, 1929, n. 1.
(23) Clem. XII Const. Apostolatus offficium, §18.
(24) Cfr. Pii XI Const. Ad incrementum, n. C.

TITULUS II

(1) Pii IX Const. In hac sublimi, x kal. Septembr. 1871 et Consulturi, 10 Oct. 1877; Leonis XIII Const. Praedecessores Nostri.
(2) Pii IX Const. Cum Romanis Pontificibus, pridie Nonas Dec. 1869; Cod. I. C. can 229.
(3) Clem. V, cap. 2, Ne Romani, § 4, de elect., I, 3 in Clem.; Pii IV Const. In eligendis, § 29; Greg. XV Const. Aeterni Patris, § 22.
(4) Pii V decr die 26 Ian. 1571; Caeremoniale Greg. XV, § Porro; Cod. I. C. can. 233, §, 1.
(5) Bonif. VIII. cap. un., de schismatic., V, 3 in Sext.; Pii IX Litt. Quamquam, 29 Septembris 1867.
(6) Pii XI Motu proprio Cum proxime, n. 1.
(7) Greg X. cap. 3, Ubi periculum, § 1, de elect., I, 6 in Sext.; Pii IV Const. In eligendis, § 2, 3, 5.
(8) Greg. X, cap. 3, Ubi periculum, § 1, de elect., I, 6 in Sext.
(9) Leonis XIII Const. Praedecessores Nostri.
(10) Greg. X, cap. 3, Ubi periculum, § 1, de elect., I, 6 in Sext.; Pii IV Const. In eligendis, § 4.
(11) Greg. XV Const. Aeterni Patris, § 17.
(12) S. Congr. Caeremonialis, Norme ceremoniali per gli Emi Signori Cardinali, 6 Gennaio 1943, n. 33.
(13) Pii XI Motu proprio Cum proxime, n. II.
(14) Pii IV. Const. In eligendis, .§ 16.
(15) Pii IV. Const. In eligendis, § 17.
(16) Formula given in footnote to Constitution, p. 79.
(17) Pii IV Const. In eligendis, § 24.
(18) Clem. XII Chirogr. Avendo Noi, n. l6.
(19) Pii IV Const. In eligendi, § 18; Clem. XII Const. Apostolatus officium, § 13.
(20) Cfr. Caeremoniale Greg. XV.
(21) Formula given in footnote (A.A.S., XXXVIII, p. 81).
(22) Pii XI Const. Ad incrementum, nn. XXXVII, LXX, CIII.
(23) Formula given in footnote of Constitution (ibid., p. 82).
(24) Bened. XIV Const. Inter conspicuos, iv kal. Septembr. 1744, § 31.
(25) Cfr. Pii XI Const. Ad incrementum, n. CII.
(26) Greg. X cap. 3, Ubi periculum, § 1, de elect., I, 6 in Sext.; Greg. XV Const. Aeterni Patris, § 1.
(27) Pii IV Const. In eligendis, § 15. (28) Greg. X cap 3, Ubi periculum, § 1, de elect., I, 6 in Sext.; Pii IV Const. In eligendis, § 19. (29) Pii XI Const. Quae divinitus, n. 12. (30) Greg. X cap. 3, Ubi periculum, § 1, de elect., I, 6 in Sext.; Pii IV Const. In eligendis, § 20; Clem. XII Const. Apostolatus officium, § 11.
(31) Greg XV const. Aeterni Patris, § 20.
(32) Greg. XV Const. Aeterni Patris, § 19.
(33) Cfr. Caeremoniale Greg. XV.
(34) Pii XI Motu proprio Cum proxime, n. III.
(35) Alex. III in Concil. Later. cap. 6, Licet de vitanda, de elect., I, 6; Greg. XV Const. Aeterni Patris, § 1.
(36) Greg. XV Const. Aeterni Patris, § 2.
(37) Sample of ballot given in Constitution (A.A.S., XXXVIII, p. 89).
(38) Formula of oath given in footnote of Constitution (A.A.S., XXXVIII, p. 91).
(39) Greg. XV Const. Aeterni Patri, §17.
(40) Greg. XV Const. Aeterni Patris, § 19.
(41) Iulii II Const. Cum tam divino, xix kal. Febr. l505.
(42) Symmachus Papa in Synod. Rom., c. 2, D. 79; Pauli IV Const. Cum secundum Apostolum. xvii kal. Ian. 1558.
(43) Const. Commissum Nobis, 20 Ian. 1904.
(44) Greg. XV, cap. Ubi periculum, § 4, de elect., I, 6 in Sext.; Pii IV Const. In eligenldis, § 26; Greg. XV Const. Aeterni Patris, § 18.
(45) Pii IV Const. In eligendis, § 3; Greg. XV Const. Aeterni Patris, § 18.
(46) Greg. X, cap. 3, Ubi periculum, § 4, de elect., I, 6 in Sext.; Pii IV Const. In eligendis, § 26; Greg. XV Const. Aeterni Patris, § 23 ; Clem. XII Const. Apostolatus officium,§ 5; Pii IX Const. Licet per Apostolicas, vi Idus Sept. 1874; Leonis XIlI Const. Praedecessores Nostri; Pii X Const. Commisum Nobis.
(47) Greg. X, cap. 3, Ubi periculum, § 5, de elect., I, 6 in Sext.
(48) Leonis XIII. Const. Praedecessores Nostri.
(49) Caeremoniale Rom., lib. I, tit. I, de Conclavi et Electione Papae, § 34. (50) Cod. I. C., can. 219
(51) Clem. V, cap. 4, De sent. excomm., V, 10 in Extravag. comm.
(52) Caerem. Rom., lib. I, tit. I, de Conclavi et Electione Papae, § 35; Cod. I. C. can. 239, § 3.
(53) Caerem. Rom., lib. I, tit. II, De ordin. et consecrat. novi Pontificis, §13.
(54) Cod. I. C., can. 239, § 2.
(55) Caerem. Rom., lib. I, tit. II, De ordin. et consecrat, novi Pontificis, §18.


Digitized and marked up by Salvador Miranda (1999), from Acta Apostolicæ Sedis, XXXVIII (1946), 65-99.


Top XX Century Guide Home

©1998-2014 Salvador Miranda.